CAPUT XXVI.

_ De Heræa urbe ejusque memorandis — templis Bacchi Politæ et Auxitæ —

Corœbi sepulcro — urbe Aliphera ejusque memorandis — Jovis Lecheatæ

ara, fonte Tritonide et Myiagri herois sacris — urbe Melæneis et

Buphagio. _

Heræam condidit Heræeus Lycaonis filius ad Alphei amnis dexteram; oppidi

pars major in clivo molliter surgenti, altera ad Alphei ipsius ripas

sita est. Curricula prope amnem myrtis et aliis felicibus intersepta

arboribus. Ibidem balneæ sunt; templa præterea Bacchi duo, quorum

Politen unum, Auxiten alterum vocant: (2) seorsum ædes in qua orgia

Baccho celebrantur. Pan quoque templum habet; quippe qui Arcadibus

indigena deus est. Fani quidem ejus quod olim Junoni dicatum fuit,

rudera tantum et columnæ reliquæ sunt. Athletas vero omnes, quotcunque

Arcadici nominis fuerunt, gloria vicit Damaretus Heræensis, qui primus

ex armatorum cursu Olympicam palmam tulit. (3) Ab Heræa in Eleum agrum

stadia ferme quindecim progressus Ladonem trajicias; atque inde stadiis

confectis circiter viginti ad Erymanthum pervenias. Herææ fines ab Elea

regione distinguit Erymanthus, ut Arcades produnt; at Elei Corœbi

sepulcrum agri sui terminum dictitant. (4) Etenim quum Olympicos ludos

diu intermissos Iphitus restituisset et cursus duntaxat certamina

proposuisset, primis ludis Corœbus vicit. Hoc inscriptio tumuli

testatur, primum scilicet Olympia vicisse et sepulcrum ei in ipsis Elei

agri finibus erectum esse. (5) Est Aliphera civitas haud sane magna,

quod multitudinis bona pars tunc discessit, quo tempore in Megalopolin

urbem Arcades una commigrarunt. Huc ab Heræa si veniendum fuerit,

Alpheum ubi transieris, campo decem ferme stadiorum peragrato ad montem

accedas; unde stadiûm fere triginta itinere per clivum in oppidum

adscendas. (6) Nomen Alipheræ a Lycaonis filio Aliphero inditum. Ædes

ibi sacræ Æsculapii et Minervæ, quam, quod apud se natam et educatam

prædicant, præcipuis dignantur honoribus. Et Lecheatæ Jovi aram

dedicarunt, cognomine ab eo ducto, quod ibi Minervam pepererit. Fontem

etiam Tritonidem nuncupant, fabulam de Tritone fluvio sibi ceu peculium

vindicantes. (7) Deæ ipsius ex ære signum est, Hypatodori opus, spectatu

dignum tum magnitudinis tum artificii causa. Solemnia quoque celebrant,

cuinam deo non satis constat; Minervæ arbitror. In iis solemnibus ante

omnes Myiagro rem divinam faciunt, heroemque super hostiis precati et

Myiagri nomine implorato, securitatem sibi fore ab omni muscarum

protervitate pro certo habent. (8) Circa viam quæ ab Heræa Megalopolin

ducit, Melæneæ sunt, quas Lycaonis filius Melæneus condidit; ætate vero

nostra desertus vicus aquis stagnantibus diluitur. Supra Melæneas

stadiis quadraginta est Buphagium, ubi fontes habet suos Buphagus amnis,

qui in Alpheum influit. Ad ipsos Buphagi fontes inter Heræenses et

Megalopolitanos fines sunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 262 / 497 题