_ Memoranda ad viam a Psophide Thelpusam versus, Tropæa, Aphrodisium —
de urbe Thelpusa, et fluvii Ladonis meatu ac memorandis ad illum —
templo duodecim deorum Thelpusæ et templo Cereris Erinyos in Oncio —
origine cognominum Cereris Erinyos et Lusiæ, ac Neptuni Hippii —
Arione equo — de Trygone, Æsculapii nutrice, narratio — de amne
Tuthoa et insulis Ladonis. _
Thelpusam a Psophide iter habentibus, primum ad lævam Ladonis vicus est
cui Tropæa nomen; Tropæis deinde adjacet quercetum quod Aphrodisium
vocatur; tertio loco in hac via sunt antiquæ literæ in columna quæ fines
ibi esse inter Thelpusios et Psophidios indicant. In Thelpusiaco agro
amnis labitur Arsen. Eum ubi transieris, progressus inde stadia circiter
viginti quinque, pervenies ad rudera vici cui Caünti nomen, et ad
Æsculapii Caüsii fanum in via erectum. (2) Ab Æsculapii distat stadia
ferme quadraginta urbs cui a nympha Thelpusa nomen impositum tradunt,
eam vero Ladonis filiam fuisse. Ladonis ipsius fontes in agro Clitorio
sunt, sicuti supra jam exposui. Primum autem præter Leucasium vicum et
Mesoboa, perque Nasos, ad Orygem, quem Haluntem etiam vocant, elapsus,
inde ad Thaliadas et Cereris cognomento Eleusiniæ fanum evadit. (3) Est
hoc templum in Thelpusiorum finibus. Signa in eo sunt septenûm haud
minus eorum quodlibet pedum, Cereris, Proserpinæ, Bacchi, e marmore æque
omnia. Ab Eleusiniæ fano Thelpusam urbem a læva præterfluit Ladon.
Eminet illa in præcelso tumulo, sed ætate nostra majore ex parte
deserta; quandoquidem forum, quod olim fuisse dicunt in ipso urbis
umbilico, in extremo nunc recessu est. Æsculapii inter Thelpusæ ruinas
et duodecim deorum templum exstat, cujus tamen magnam partem solo
æquavit vetustas. (4) Thelpusam præterlapsus ad Cereris quod in Oncio
est templum Ladon defluit; Thelpusii deam Erinyn nominant: quod ipsum
cognomen agnoscit Antimachus eo carmine, quo Argivorum in Thebanos
expeditionem persecutus est. Versus sic habet:
Delubrum Cereris fama est ubi Erinyos esse.
Oncum quidem Apollinis fuisse filium fama proditum, et ad Oncium in
Thelpusio agro aliquando principatum obtinuisse. (5) Dea vero ipsa
Erinys cognomento appellata est ob hujusmodi causam. Neptunum cum Cerere
consuescere cupientem dicunt eam secutum esse, quo tempore errabunda
filiam quæreret. Tum deam in equam se convertisse ac pavisse una cum
equabus Onci. Fraudem vero perspicit Neptunus, atque equi formam et ipse
assumens Cererem comprimit. (6) Quod illa primum iracunde tulit; verum
postea deposuisse iram et lavisse dicitur in Ladone. Cognomina itaque
deæ attributa; Erinys a verbo ἐρινύειν, quod _furere_ Arcadibus est;
Lusia vero, quod se in flumine abluisset. Signa ejus templi os, summas
manus et imos pedes e Pario marmore habent, reliquæ partes ligneæ sunt.
(7) Erinys cistam læva, dextera facem tenet; proceritate pedum novem
esse conjicio. Lusia pedes non amplius quam sex eminere videtur. Qui
vero Themidis, non Lusiæ Cereris signum hoc esse dictitant, neutiquam
audiendi sunt. Cererem quidem ipsam Neptuno filiam peperisse tradunt,
cujus nomen ne ad profanos ederetur religione sanxerunt; equum præterea
cui nomen Arion fuit. Et Hippium (_Equestrem_) Neptunum eam ob causam
apud se ex omnibus Arcadibus primos nuncupatum autumant. (8) Testimonia
ex Iliade et Thebaide afferunt: ex Iliade quidem versus hos:
Non etiam si a tergo agitans vel Ariona dium
Adrasti moderetur equum, divinitus ortum;
ex Thebaide vero, ubi de Adrasti fuga agitur:
Cum pullo ornatu glaucus quem vexit Arion.
His certe versibus innui putant Neptuno ortum Arionem, (9) etsi
Antimachus e terra editum Arionem his versibus cecinit:
Adrastus Talao Cretheide natus, Achivûm
primus duxit equos insigni laude superbos,
et Cærum pernicem et Ariona Thelpusæum,
quem juxta Oncæi Phœbi nemus edidit ipsa
Terra parens, cunctorum oculis mirabile monstrum.
(10) Sed potest ille equus, etiamsi e terra sit editus, nihilominus et
genus a deo ducere et cærulei coloris crines habere. Narrantur hæc
quoque: Herculem cum Eleis bellantem Arionem ab Onco poposcisse: eoque
invectum Elidem expugnasse; ab Hercule deinde Adrasto concessum esse eum
equum. Hanc in rem de Arione scripsit Antimachus:
Tertio ab Adrasto est domitus ductore Pelasgûm.
(11) At Ladon Erinyos templo relicto, a læva Apollinis Oncæatæ templum
præterlabitur, a dextera Æsculapii puer ædem; ubi Trigonis nutricis est
sepulcrum. Æsculapii ipsius hanc nutricem fuisse memorant. Quum
Æsculapium enim expositum in Thelpusio agro offendisset Autolaus Arcadis
nothus filius, puerum dicitur consecravisse. Hinc Æsculapium puerum **
ad veritatem propius accedere putavi, quod ipsum in explicandis etiam
Epidauriorum rebus exposui. (12) Influit in Ladonem Tuthoa amnis in
Thelpusiorum et Heræensium confinio; quem locum Arcades Pedion
(_Planitiem_) nuncupant. Qua vero Ladon ipse in Alpheum erumpit locus,
ille Coracôn Nasos (_Corvorum insula_) nominatur. Non defuerunt qui
Enispen, Stratiam et Rhipen, quæ loca Homerus enumerat, insulas in
Ladone fuisse putarent ab hominibus olim habitatas. Quod ego qui credant
magnopere errare arbitror: (13) vix enim pontonibus pares insulas Ladon
habet; qui ut sit fluviorum omnium, qui vel barbarorum vel Græcorum
terras permeant, multo pulcherrimus, non tamen ea est magnitudine, ut in
eo quales vel in Istro velin Pado insulæ exsistere potuerint.