_ De Psophide urbe ejusque conditore — Psophide, Zacynthiorum arce,
fluviis Aroanio et Erymantho, monte Lampea atque apro Erymanthio —
memorandis urbis Psophidis, templo Veneris Erycinæ — Alcmæone,
Amphiarai filio, et Eriphyles monili — insulis Echinadibus —
Erymanthi fluvii templo et signo, ac Nili signis e nigro lapide — de
Aglai Psophidii felicitate narratio. _
Psophidis conditorem fuisse tradunt Psophidem filium Arrhonis,
Erymanthi, Aristæ, Parthaonis, Periphetæ, Nyctimi. Alii Psophidem fuisse
dicunt Xanthi filiam, quum Xanthum ipsum Erymanthus genuisset Arcadis
filius. (2) Hæc igitur Arcades de suis regibus memoriæ mandarunt;
verissima tamen sententia est, Erycis principis in Sicania viri filiam
fuisse Psophidem; ** gravidam domo sua non dignaretur, eam Phegiæ (quæ
urbs ante Phegei regnum Erymanthus dicebatur) apud Lycortam hospitem
suum reliquisse; ibi educatos Echephrona et Promachum e Sicana puella
Herculi editos, de matris nomine Phegiam Psophidem nuncupasse. (3) Sed
arci etiam Zacynthiorum Psophis nomen, quod primus in eam insulam classe
transmisit et urbem ibi condidit Psophidius civis Zacynthus, Dardani
filius. Abest a Siræis (_Siris_) Psophis stadia triginta. Præterfluit
amnis Aroanius et modico ab urbe intervallo Erymanthus. Fontes
Erymanthus habet suos in Lampea monte, (4) qui sacer Panis esse dicitur;
ac fortasse Erymanthi montis pars est Lampea. Homerus versibus mandavit
in Taygeto et Erymantho ** venator igitur ** Lampeæ Erymanthus et
intersecans Arcadiam relicto ad dexteram Pholoe monte, ad lævam vero
agro quæ Thelpusa dicitur, in Alpheum illabitur. (5) Pervulgatum est
etiam Herculem Eurysthei jussa exsequentem ad Erymanthum aprum venatum
esse magnitudine et robore insignem. Cumani vero in Opicis dentes
monstrant in Apollinis templo suspensos, quos apri Erymanthii esse
dicunt; sed nihil omnino ad fidem faciendam satis probabile afferunt.
(6) Psophidiis intra urbem fuit templum Veneris Erycinæ cognomento,
cujus hac ætate solæ exstant ruinæ. Dedicasse creditur Psophis puella;
neque id omnino a veritate abhorret. Nam et in Sicilia in subjecto Eryci
monti agro Erycinæ Veneris fanum visitur magnæ ab antiquissimis inde
temporibus religionis, et eo quod Paphi est nihilo donariorum opulentia
inferius. (7) Exstant ætate etiamnum mea Promachi et Echephronis
Psophidis filiorum sacella haud valde splendida. Alcmeon etiam Amphiarai
filius Psophide sepultus est. Ejus sepulcrum est ædificium neque
magnitudine neque ullo ornatus genere insigne. Creverunt circa id
cupressi eousque ut earum proceritate mons etiam, qui Psophidi imminet,
obumbretur. Eas non cædunt, quod Alcmeoni sacras putant; easdemque
Virgines indigenæ appellant. (8) Enimvero Alcmeon occisa matre Argis
fugiens, Psophidem, quæ tunc Phegia a Phegeo nominabatur, se recepit;
ibi Phegei filiam Alphesibœam uxorem duxit; cui dona quæ offerri solent
tum alia tum etiam monile illud dedit. Ubi vero in Arcadibus domicilium
habenti insaniæ morbus non decessit, ad Apollinem Delphos veniens
responsum accepit, Eriphyles ultorem in eam solam non secuturum ipsum
terram, quæ omnium esset recentissima quamque mare edidisset posteaquam
ille se Eriphyles matris sanguine polluisset. (9) Quare nactus terram
Acheloi alluvione congestam, in ea consedit, ibique Callirrhoen, quam
Acheloi filiam fuisse Acarnanes dictitant, in matrimonio habuit. Ex ea
Acarnanem et Amphoterum suscepit. Ab Acarnane gentem, quæ illam
continentis oram tenet, denominatam existimant, quum ante Curetes
vocarentur. (10) Exstimulant sæpe viros, multo vero sæpius feminas
acriores cupiditatum aculei. Sic Callirrhoe monilis, quod Eriphyles
fuerat, potiundi vehementi flagravit cupiditate; Alcmeonem itaque etiam
invitum ut Phegiam iret perpulit; ubi ille Phegei filiorum Temeni et
Axionis insidiis circumventus periit. Iidem vero Phegei filii monile
Delphico Apollini dedicarunt. Et his quidem regnantibus Græcos ad
Trojanum bellum profectos dicunt Psophidii, quo tempore urbs Phegia
adhuc dicebatur; non tamen fuisse se ejus expeditionis socios propter
simultates Argivorum ducum cum regibus suis susceptas, quod eorum bona
pars Alcmeonem propinquitate attingebant et in expeditione contra Thebas
eum secuti fuerant. (11) Quod vero Echinades insulæ non sint adhuc
continenti terræ annexæ, ejus rei causa est populus Ætolorum. Sedibus
enim suis pulsi agrum colere desierunt. Quum igitur desertus jaceat ager
Ætolicus, non eandem jam Achelous luti copiam ad Echinadas insulas
adducit. Huic rei Mæander argumento esse possit, qui Phrygum et Carum
agros aratione quotannis subactos perlabens medium inter Prienen et
Miletum mare brevi in continentem convertit. (12) Est etiam Psophidiis
ad Erymanthum Erymanthi templum cum signo herois. Ac præter Ægyptium
Nilum reliquis fluviis simulacra fiunt e candido lapide, Nilo autem, ut
qui per Æthiopiam in mare labitur, nigro lapide statuas fabricare
solemne est. (13) Quod vero Psophide audivi Aglaum Psophidium tempore
Crœsi Lydorum regis totum vitæ spatium in perpetua felicitate
transegisse, id ego ut credam non facile adducor. Fieri quidem potest ut
alicui minus obtingat malorum quam aliis sui temporis hominibus, sicut
scilicet navis nave minus experitur tempestates; (14) at hominem qui
toto vitæ spatio extra calamitatum aleam fuerit, aut navem quæ secundis
semper ventis usa fuerit, invenire haud quaquam poterimus. Nam et
Homerus id sensisse videtur, quo loco duo, bonorum unum, alterum
malorum, dolia apud Jovem statuit. Id enim ille ex Delphico Apolline
didicerat, qui ipsum miserum simul et beatum dixerat, utpote ad utramque
vitæ sortem genitum.