CAPUT XXII.

_ De Stymphelo urbe — Stympheliorum de Junone narratio — de Stympheli

fonte et amne Stymphelo — volucribus Stymphelidibus — Diana

Stymphelia et signis virginum cum avium cruribus — miraculo a Diana

Stymphelia patrato. _

Sed me proposita expositio revocat ad Stymphelum et ad Pheneatarum ac

Stympheliorum fines, Geronteum, Stymphelii quidem ipsi non Arcadibus jam

se contribuunt, sed ad Argivorum se concilium ultro defectione facta

applicuerunt. Cognatos vero Arcadum esse Homeri carmina testantur,

præterquam quod Stymphelus, qui oppidum condidit, Arcadis fuit Callistûs

filii nepos; non tamen quo nunc loco exstat, sed in parte diversa

oppidum conditum fuisse memorant. (2) In prisca vero Stymphelo Temenum

Pelasgi filium habitasse, a quo fuerit Juno educata, cui fana tria cum

deæ cognominibus totidem dedicarit: Puellam enim, dum virgo esset; Jovi

vero jam nuptam, Adultam; divortio a Jove quacunque de causa facto quum

Stymphelum se recepisset, Viduam appellasse. Atque hæc a Stympheliis de

Junone prodita memoriæ non ignoro. (3) Sed horum nihil hæc habet de qua

nunc agimus urbs; alia tamen habet hæc. In agro Stympheliorum fons est e

quo Adrianus Cæsar aquam Corinthiis intra mœnia deduxit. Ad oppidum

stagnans hieme fons lacum efficit non utique magnum, unde Stymphelus

amnis exit; æstate autem nullo stagno antea facto amnis continuo

promanat ex fonte, ac terram per cuniculum subiens in Argolico se demum

agro profert, ibique nomine mutato pro Stymphelo Erasinus vocatur. (4)

Fabulis vulgatum est Stympheli aliquando aves quæ humana carne

victitarent ab Hercule sagittis confectas; at Pisander Camirensis non

peremptas eas ab Hercule aves, sed crepitaculorum sonitu e loco pulsas

tradidit. Arabiæ quidem deserta præter ceteras feras volucres etiam

alunt quas Stymphelidas nuncupant, hominibus nihilo mitiores quam sunt

leones et pardi; (5) siquidem in eos qui ad earum aucupia exierint

involant, et rostris corpora verberantes interimunt; ac ænea quidem vel

ferrea corporis tegumenta rostris perfodiunt; at si densam sibi e

cortice vestem contexant, Stymphelidum rostra in corticeo illo

vestimento ita inhærescunt, ut in visco minorum avium alæ. Gruibus illæ

quidem sunt magnitudine pares, forma ibibus persimiles; rostra tamen et

validiora neque ut ibes adunca habent. (6) An vero aves illæ quæ meo

etiam tempore in Arabia sunt, veterum illarum in Arcadia nomen quidem

habeant, at non eandem formam, id ego perspectum non habeo. At si ita

suum semper Stymphelidum genus fuit ut accipitrum et aquilarum facile

adducor indigenas esse Arabiæ aves; quarum devolarit aliquando pars in

Arcadiam ad Stymphelum; et sane quum primitus alio fortasse in Arabia

nomine appellarentur, Herculis gloria et Græcorum nomen, multo quam

Barbarorum honoratius, obtinuit ut quæ in Arabiæ desertis degunt etiam

ipsæ Stymphelides hac ætate nominentur. (7) Stympheli Dianæ etiam

vetusta ædes est Stympheliæ cognomento; deæ e ligno signum maxima ex

parte inauratum est. Sub templi lacunaribus Stymphelides etiam aves

positæ sunt; ligneæne illæ, an gypseæ sint, non est facile internoscere.

Mihi quidem quantum conjectura consequi potui, e ligno potius quam e

gypso factæ videntur. Sunt ibidem, in postica tamen templi parte,

virginum signa cum avium cruribus e candido lapide. (8) Miraculum vero

ætate nostra hujusmodi evenisse narrant. Quum Stympheliæ Dianæ festum

tum cetera indiligentius agitarent, tum latas super festo leges magna ex

parte transgrederentur, silva incidens in ostium hiatus, qui Stymphelum

fluvium excipit, impedivit quominus aqua influeret. Aque sic campum haud

minus stadiûm quadringentorum [_?_] stagno occupatum esse narrant. (3)

Sed forte ita accidit, aiunt, ut venator cervam fugientem persequens,

quum illa se in ejus paludis cœnum abjecisset, animi impetu concitatus

per aquas natans eam urgere non prius desierit quam idem hiatus et feram

et venatorem absumpserit. Mox et stagnantem aquam consecutam ac totam

paludem uno die siccatam tradunt. Ex eo tempore festum Dianæ majori cum

cura et studio agere cœperunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 258 / 497 题