CAPUT XXI.

_ De fluvio Clitore et Aroanii fluvii piscibus Pœciliæ dictis —

Clitoriorum urbe, ejusque memorandis — templo et signo Minervæ

Coriæ. _

Abest vero a Ladonis fontibus sexaginta stadia Clitoriorum urbs. Huc via

ducit ab fontibus Ladonis secundum Aroanium amnem angusto calle. Prope

ipsum Clitoriuum oppidum trajicitur Clitor amnis. Influit is in Aroanium

stadia haud plus septem procul ab oppido. (2) Pisces alit Aroanius tum

alios, tum eos, qui Pœciliæ appellantur. Hos haud absimilem turdorum

avium voci sonum fundere aiunt. Vidi ego sane pisces jam captos; vocem

vero eorum nullam audivi, quum tamen ad solis usque occasum circa

Aroanium commoratus essem, quod eo maxime tempore vocales eos esse

pisces dictitant. (3) Urbi Clitoriorum nomen ab Azanis filio est

impositum. Sita est plano loco; non magnis circumvallata montibus.

Templa in ea sunt maxime illustria, Cereris, Æsculapii, Ilithyiæ

[_Ilithyiarum?_] ** esse, et nullum numerum in iis constituit (_sc.

Homerus_); at Lycius Olen, ætate superior, hymnis Deliorum in usum et in

alios deos et in Ilithyiam ipsam conscriptis, Eulinon (_bene nentem_)

appellat, aperte ut eandem cum Pepromene (_fato_), et Saturno

antiquiorem esse dicit. (4) Est etiam apud Clitorios Dioscurorum

templum, Magnorum Deûm nomine, ab urbe sejunctum stadia ferme quattuor.

Signa his ænea exstant. Jam vero in montis vertice procul ab urbe stadia

triginta ædes est cum signo Minervæ Coriæ.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 257 / 497 题