_ De Ladonis fluvii fontibus et Ladone ipso — de Daphne et Leucippo
narratio. _
Progressus hinc stadia prope quinquaginta ad Ladonis fontes accedas.
Equidem audivi aquam eam, quæ in stagnum se in Pheneatico agro
diffundit, montium cavernas subeuntem, mox hoc loco eruptione facta,
fontes Ladonis efficere. Id ego itane se habeat, an vero aliter, non
habeo tanquam de explorata re dicere. Ladon quidem ipse aquæ
pulchritudine omnibus Græciæ fluminibus antecellit: celebratur vero
etiam tum propter alia, tum propter ea quæ de Daphne vulgi ore
circumferuntur. (2) Ego sane de Daphne quæ commemorant Syri Orontis
accolæ, prætereo; de eadem alii narrant alia, quæ vero ab Arcadibus et
Eleis traduntur, hæc sunt. Œnomao narrant Pisæ regi filium fuisse
Leucippum nomine; qui Daphnes amore captus, quum eam si uxorem sibi
palam peteret, operam se lusurum pro certo haberet, quod illa omnino a
marum consuetudine abhorrebat, ad eam fallendam hujusmodi excogitasse
astum dicitur. (3) Alebat adolescens Alpheo comam: eam ille quum, quo
virgines more solent, religasset, cum muliebri veste ad Daphnen venit,
filiam se Œnomai simulans, quæ socia venationis esse cuperet. Quum
itaque virgo esse crederetur, anteiret vero ceteras comites generis
dignitate ac venandi peritia, et inprimis obsequentem se maxime
præberet, miro sibi Daphnen amore devinxit. (4) At qui de Apolline
Daphnes amore capto fabulam vulgarunt, hoc amplius addunt: Apollinem
graviter ferentem Leucippi in amore felicitatem effecisse ut Daphne cum
suo comitatu virginum natandi causa in Ladonem descendens, ipsum etiam
Leucippum recusantem et invitum illuc pertraheret: ac mox veste
detracta, quum non esse virginem deprehendissent, impetu facto jaculis
et pugiunculis transfixum interemerint. Hæc in vulgus de Daphne prodita.