_ De Cynæthaensibus et memorandis apud illos — fontis Alyssi sanandi vi
— via Clitorem versus. _
Est vero etiam Arcadici nominis gens ea, qui Cynæthaenses vocantur. Hi
in Olympia Jovis signum posuere, fulmen utraque manu præferens. Distant
Cynæthaenses ab ** stadiis quadraginta longius. In eorum foro et aræ
sunt deorum, et Adriani Cæsaris est effigies. (2) Quod vero memoratu
apud ipsos non indignum est, templum Bacchi habent atque festos dies
hieme agitant, quibus viri adipe peruncti sublatum e grege taurum, quem
ipse deus ut deligerent in mentem venire voluisset, ad templum
deportant: hoc solenne ipsis est sacrum. Abest ab oppido stadia fere duo
fons aquæ gelidæ: fontem obumbrat platanus. (3) Si quis ex rabidi canis
morsu vel ulcus vel alio quovis modo noxam traxerit, aqua hausta statim
sanatur. E re itaque ipsa fontem Alyssum, _quod per eum sedetur rabies_
(λύσσα), nominant. Videtur itaque natura Arcadibus, quum in Pheneatarum
finibus Stygis aquam ad perniciem hominum dedisset, simul tribuisse
salutarem, qui in Cynæthaensibus est, fontem, ut malum istud hoc
exæquaretur bono. (4) Reliqua est earum, quæ a Pheneo solis occasum
versus ad lævam viæ sunt, una quæ Clitorem ducit: pertingit autem ad
illud Herculis opus, quo effecit ut perenni Aroanius amnis aqua flueret:
secundum quem amnem ad Lycuriam vicum iter est, atque hæc Lycuria agros
Clitoriorum et Pheneatarum disterminat.