_ De Styge varia a poetis memoriæ prodita — Stygis aquæ vi mortifera,
frangente et dissolvente — montibus Aoraniis, vico Lusis et Prœti
filiabus a Melampode ibi sanatis. _
Ac Stygem quidem Hesiodus in Theogonia (neque enim desunt qui Carmen
illud Hesiodo adscribant) Oceani filiam, et Pallantis uxorem fuisse
memoriæ prodidit. Ab his nihil discrepantia suis etiam versibus Linum
cecinisse tradunt. Mihi quidem ea legenti plane videbantur esse
adulterina. (2) Epimenides Cretensis et ipse Stygem filiam Oceano
genitam dixit; non tamen Pallanti, sed Piranti nuptam (quicunque ille
Piras fuerit), cui Echidnam pepererit. Omnium maxime Stygis nomen in
poemata sua induxit Homerus. Is ubi jusjurandum concipientem Junonem
fecit, sic inquit:
Hoc sciat omniparens Tellus, Cælumque profundum
undaque de Stygiis emanans fontibus.
Hæc ille in poemate suo scripsit spectans ad stillantem Stygis aquam.
Jam vero in enumeratione eorum, qui Guneum secuti sunt, Titaresium amnem
fluere a Styge autumat. (3) Postremo esse apud inferos Stygem dicit, quo
loco exprobrantem Jovi Minervam facit, quod non meminerit sua maxime
opera servatum Herculem, quominus iis, quos imperasset Eurystheus,
laboribus conficeretur:
Quodsi ego præsaga id potuissem mente videre,
tunc quum ipsum indomiti demisit in atria Ditis,
colla canis traheret furvi quo regis ab aula,
nulla arte elapsus Stygiis remeasset ab undis.
(4) Aqua vero, quæ ex prærupta rupe ad Nonacrin guttatim prodit, primum
quidem in præcelsum saxum cadit, inde autem permeato saxo in Crathin
fluvium delabitur. Mortifera illa quidem est tum homini, tum cuivis alii
animantium generi. Vel capellas aquæ ejus potu exstinctas esse dicunt:
sed posteriore demum tempore et hæc innotuerunt et si quæ sunt aliæ
mirabiles ejus aquæ virtutes. (5) Vasa enim vitrea, et crystallina et
murrhina et quæcunque e lapide aut testa sint fictili, aquæ illius vi
franguntur. Quin etiam cornea et ossea vasa, ferrum item, æs, plumbum,
stannum, argentum, et electrum ea aqua infusa solvuntur. Atque idem quod
reliquis metallis ipsi etiam auro accidit, quod tamen neque situ neque
rubigine vitiari et Lesbia poetria testatur, et res ipsa indicio est.
(6) At enim abjectissimis rebus vim eam deus indidit, ut ea superarent,
quæ maximæ essent inter homines æstimationis. Nam et aceto uniones
resolvuntur; et adamantem, lapidum omnium durissimum, hirci sanguis
colliquefacit. Consimili modo Stygis aqua ungulam equi superare non
potest. Huic enim injecta continetur, nec conficit eam. Fueritne hoc
veneni genere enectus Alexander Philippi filius, pro comperto non habeo:
memoriæ certe proditum scio. (7) Supra Nonacrin montes sunt Aroania
appellati: in quibus spelunca, intra quam furore actas Prœti filias
memorant se abdidisse; inde vero extractas a Melampode arcanis quibusdam
sacris et expiationibus, in eum vicum venisse, quos Lusos nuncupant.
Aroaniorum majorem quidem partem Pheneatæ incolebant, Lusi tamen jam
intra fines Clitoriorum sunt: (8) Lusosque istos civitatem olim fuisse
tradunt. Agesilas certe Lusensis victor equo desultorio renunciatus est,
quum prima post decimam Pythiade ludos Amphictyones faciundos curassent.
Nostra tamen ætate ne ipse quidem Lusorum ruinæ exstant. Filias igitur
Prœti Melampus Lusos dusit, lustratasque in Dianæ fano insania
liberavit. Hinc Hemerasiam Dianam Clitorii nuncupant.