_ De monte Cyllene et Mercurio Cyllenio — vario materiæ genere, qua ad
lignea simulacra usi sunt veteres — variorum animalium candido
colore — monte Chelydorea — urbe Nonacri et Stygis aqua. _
Ab Æpyti sepulcro ad Arcadicorum omnium montium excelsissimum Cyllenen
venias. In ejus summo vertice Mercurii Cyllenii templum est, sed
collapsum. Dubium vero nihil est, et monti et deo a Cyllene Elati filio
cognomina indita. (2) Ac prisci quidem homines, quantum ex antiquitatis
monumentis didicimus, non aliis materiæ generibus ad simulacra deorum
usi sunt, quam ebeno, cyparisso, cedro, quercu, smilace, loto. Verum
Mercurio Cyllenio e citro signum ædificatum est; octo circiter pedum,
uti conjicio, altitudine. (3) Habet præterea (quod admirere) Cyllene
mons merulas undecunque albas. Nam quæ aves hoc nomine a Bœotiis
appellantur, aliud quoddam genus sunt, haudquaquam canoræ. Aquilas
quidem, quas Cycnias vocant, candore oloribus persimiles, ipse in Sipylo
ad stagnum, quod Tantali dicitur, conspexi. Apros certe albos, et ex
Thracia ursas albas, etiam privati homines sibi compararunt; (4) lepores
albos inter altilia Libyes habent: cervas vero albas Romæ cum
admiratione spectavi: neque percontari in mentem tamen venit, e
continentene aliqua, an vero ex insulis fuerint deportatæ. Huc sum
digressus, ne commentitium quis putaret quod de colore Cylleniarum
merularum commemoravi. (5) Conjungitur cum Cyllene mons alius, cui nomen
Chelydorea: in eo enim Mercurius dicitur repertam testudinem excoriasse,
lyramque inde confecisse. Hic fines inter Pheneatas et Pellenenses:
montis multo maximam partem Achæi possident. (6) A Pheneo ad eam, quæ ad
Occasum est, partem discedentes, viæ excipiunt duæ: ad Clitorem urbem
læva, dextra Nonacrin et ad Stygis aquam perducit. Fuit olim Nonacris
Arcadum oppidulum, cui nomen Lycaonis uxor dederat. Solæ ætate nostra
ruinæ exstant; et eæ quidem magna etiam ex parte obrutæ. Ab iis ruinis
non longe crepido montis tam alte se attollit, ut locum nusquam viderim
celsiorem. Ex ea aqua stillatim defluit, quam Stygis aquam Græci
nuncupant.