_ De monte Geronteo et tribus fontibus Tricrena dictis — monte Sepia et
Æpyti sepulcro — aliis memorandis sepulcris, Mausoleo et Helenæ,
Hebrææ mulieris, sepulcro. _
A Pheneo Orientem versus montis est vertex, Geronteum nomine: eaque
ducit trames. Geronteum istud Pheneatarum et Stympheliorum fines
disterminat. Ad lævam montis per Pheneaticum agrum contendentibus montes
Pheneatarum sunt quæ Tricrena nominant, a tribus, qui illic sunt,
fontibus. In illis recens in lucem editum Mercurium accolæ montis
Nymphiæ abluisse dicuntur: ob eamque rem eos fontes Mercurio sacros
habent. (2) Non longe a Tricrenis mons est alius, cui Sepia nomen; in
quo Æpytum Elati filium serpentis morsu periisse dicunt et ibidem
humatum etiam, quod longius cadaver efferre non potuerint. Ejus generis
in eo monte ali nostra etiam ætate serpentes Arcades tradunt, sed valde
jam paucos, quod, quum nivibus mons magna anni parte undique obducatur,
vel sub divo deprehensi nive necentur; vel si forte in sua lustra
confugerint, nihilominus partem eorum hiems conficiat gelu vel in ipsa
penetrante latibula. (3) Atque eo quidem Æpyti sepulcrum valde studiose
sum contemplatus, quod ejus mentionem facit de Arcadibus loquens Homerus
in carminibus. Est vero terræ agger non utique magnus, lapidea crepidine
in orbem circumseptus. Fuit sane Homero admirationi, quod scilicet
nullum fuerat ille nobilius monumentum conspicatus. Nam idem etiam
chorum in Achillis clypeo a Vulcano fabricatum, idcirco cum Ariadnæ
choro quem fecerat Dædalus, comparat, quia nullum sollertioris artificii
opus viderat. (4) Equidem quum multa norim ubi sint admiratione digna
sepulcra, duorum tamen duntaxat hoc loco mentionem faciam: alterum
Halicarnassi est, in Hebræis alterum. Erectum illud fuit Mausolo, qui
Halicarnassi regnavit; ea operis magnitudine atque omni ornamentorum
magnificentia, ut Romani rei miraculo adducti, magnificentissima quæque
apud se monumenta Mausolea appellarint. (5) At apud Hebræos in Solymorum
urbe, quam Romanorum imperator funditus excidit, Helenæ indigenæ
mulieris sepulcrum miri operis est. In eo enim ostium fabricatum est e
marmore, uti ceteræ sepulcri partes: id anni stato die atque hora
occulto machinæ cujusdam motu aperitur; neque ita multo post occluditur.
Quodsi alio tempore aperire conatus fueris, effringas facilius, quam
ulla vi recludas.