_ De Petromate apud Pheneatas et persona Cereris Cidariæ Cererisque
Thesmiæ fano — memorandis in via Pellenen et Ægiram versus —
Telamone et Chalcodonte Herculis contra Eleos sociis — Pheneatarum
et Achæorum finibus, monte Crathide ot Dianæ Pyroniæ templo. _
Prope fanum Eleusiniæ, lapides eminent duo prægrandes coagmentati inter
se: Petroma vocant. (2) Eos lapides, ubi agunt anniversaria sacra, quæ
Majora nominant Initia, aperiunt, atque inde literas ad sacra
pertinentes educunt, et quum audientibus iis qui initiati fuerunt
recitarint, ea ipsa nocte in pristinam sedem reponunt. Porro Pheneatarum
multitudinem per Petroma illud etiam jurare de maximis quibusque rebus
comperi. (3) Operimentum ei imminet rotundo ambitu. In eo facies Cereris
cognomento Cidariæ servatur. Eam faciem sacerdos tanquam personam
indutus, statis, quæ Initia majora appellantur, diebus deos inferos, uti
traditur, virgis cædit (_sc. terram pulsans_). Pheneatarum sermo fert
ante Naum etiam Cererem errabundam ad ipsos venisse, et iis qui domo et
donis excepissent deam, legumina divisisse omnia, præter fabam. (4) Qua
enim maxime de causa impurum legumen faba sit, de eo arcana ratio sacra
exstat. Jam vero qui (uti Pheneatæ narrant) Cererem hospitio acceperunt
Trisaules et Damithales, templum ad imam Cyllenen erexerunt Cereri
Thesmiæ, et initia deæ instituere, quæ etiam nunc Pheneatæ agere solent.
Abest hoc Cereris cognomento Thesmiæ fanum ab urbe stadia prope
quindecim.
5. Qua Pellenen versus et Ægiram, Achaiæ urbem, a Pheneo iter est,
stadia circiter quindecim progressi, ad Apollinis Pythii templum
accedunt. Sedenim ex eo sola rudera, et magnam ex candido lapide aram
vetustas reliqua fecit. Ad eam aram Pheneatæ hoc etiamnum tempore
Apollini et Dianæ sacra faciunt: Herculem Elide capta fanum hoc memorant
dedicasse. Exstant ibidem heroum sepulcra, qui quum expeditionis contra
Eleos susceptæ Herculi socii fuissent, domum ex pugna salvi non
redierunt. (6) Ac Telamon quidem proxime flumen Aroanium modico ab æde
Apollinis intervallo conditus est: Chalcodon non longe a fonte Œnoe.
Nemo tamen existimaverit _Chalcodontem et Telamonem_, qui in hoc
certamine ceciderunt, patres esse illum Elephenoris, qui Eubœensium dux
ad Ilium profectus est, hunc vero Ajacis et Teucri. Qui enim Herculem
Chalcodon in hoc bellum sequi potuit, quum prius jam interfectum ab
Amphitryone haud dubiis Thebanorum monumentis testatum sit? (7) vel
quonam pacto Teucer Salaminem in Cypro condidit, si nemo eum a Troja
redeuntem domo prohibuit? ecquisnam vero arcere eum præter Telamonem
potuisset? Quocirca alios omnino hos qui Herculem juverint, ab Euboico
Chalcodonte, et Ægineta Telamone, fuisse statuendum est. Enimvero uti
nostra ætate, sic superioribus omnibus seculis illustrium virorum
cognomines exstiterunt viri obscuriores. (8) Pheneatas autem a finitimis
Achæis non uni dirimunt fines. Nam ad Pellenen inter utrosque terminus
est fluvius, qui Porinas dicitur: ad Ægiraticum agrum, Dianium (_?_).
Intra Pheneatarum fines, secundum Pythii Apollinis templum paululum
progressus in viam ingrediare, quæ ad Crathin montem ducit. In eo monte
Crathidis amnis fontes sunt. (9) Labitur is in mare præter Ægas desertum
ætate mea vicum, Achæorum olim urbem. Ab eo nomen accepit Crathis Italiæ
in Brutiis fluvius. Est in Crathide monte Pyroniæ Dianæ fanum: ex quo
antiquitus Argivi ad Lernæa ignem deportabant.