_ De priscæ urbis Phenei reliquiis — Laonome, Amphitryonis matre — alveo
Olbii fluvii ab Hercule ducto — urbe Pheneo, memorandis in ejus arce
et Neptuni Hippii signo ab Ulysse posito — primis æris conflandi
inventoribus — Iphiclis monumento et Iolao — Mercurio a Pheneatis
imprimis culto, ludis Hermæis et Myrtilo — maris Myrtoi
denominatione, sacris Eleusiniis a Pheneatis factis et Nao. _
Pheneatarum campi Caphyis subjecti. Aqua ibi immodice quondam stagnante
veterem Pheneum submersam esse memorant. Manent ætate etiam nostra ejus
eluvionis signa in montibus, ad quos adscendisse aquam narrant. A
Caphyis stadia quinque distant montes Oryxis et Sciathis. Ad ima
utriusque montis ingentes fossæ sunt, quæ aquam e campis defluentem
excipiunt. (2) Eas fossas manu factas Pheneatæ putant, scilicet Herculem
hoc operis effecisse, dum Phenei apud Laonomen Amphitryonis matrem
degeret. Amphitryonem enim Alcæo ex Gunei filia Laonome, femina
Pheneatide, non autem ex Lysidice Pelopis genitum ferunt. Quodsi non
vanus est hominum sermo, ad Pheneatas Herculem migrasse, adduci quis
facile possit ut credat, Tirynthe ab Eurystheo pulsum, non Thebas
statim, sed antea Pheneum se recepisse. (3) Ac fossas ille quidem per
medios Pheneatici agri campos duxit, ut per eas Olbius amnis, quem
Arcadum alii Aroanium appellant, laberetur. Operis longitudo stadiorum
est quinquaginta, altitudo autem, qua ripæ integræ sunt, pedum circiter
triginta. Verum hoc Herculeo alveo jam destituto, fluvius meatum
pristinum repetiit. (4) A fossis inter montes modo memoratos perductis
quinquaginta circiter stadia progressis occurrit urbs ipsa Pheneus;
cujus conditorem Pheneatæ perhibent Pheneum virum indigenam. Arx est
undique prærupta, et partim natura loci, partim etiam operibus munita.
In ea Minervæ templum fuit, cui Tritoniæ cognomentum: sed ejus jam sola
rudera reliqua sunt. (5) Neptuni etiam cognomine Equestris ex ære
simulacrum fuit, quod Ulyssem dedicasse aiunt. Quum enim equas
perdidisset, et eas quærens Græciam peragrasset, postremo quo loco
Pheneaticæ regionis eas reperit, ibi Dianæ templum, quam inde Heurippen
cognominarit, addito Equestris Neptuni signo, erexisse. (6) Narrant
porro Ulyssem inventas equas ita in ea Pheneatici agri parte, ut in
continenti contra Ithacam terra boves, pascendas locasse. Mihi quidem
Pheneatæ in simulacri basi inscriptas literas monstrarunt, quibus quæ
cum pastoribus Ulysses pepigisset, consignata fuerint. (7) Non tamen, ut
ceteris quæ dicunt fidem habeam, illud ut assentiar adduci possum, ex
ære signum ab Ulysse dicatum, quum nondum illis temporibus, traditum
fuisset, signa ex ære solido facere, tanquam vestem in textrina. Sed
quale fuerit tunc æris opificium, ostendi jam ante in eo, qui est de
rebus Laconicis, commentario, quum de Summi Jovis simulacro verba
facerem. (8) Primi æs fuderunt et statuas inde conflarunt Rhœcus Philæi,
et Teleclis filius Theodorus, ambo Samii. Theodorus etiam smaragdum
illum cælavit, quem frequentissime gestabat, quoque mirum in modum
delectabatur Polycrates Samiorum tyrannus. (9) Qua ab arce Pheneatarum
descenditur, stadium est, et in colle sepulcrum Iphiclis, qui frater
fuit Herculis, Iolai pater. Herculis laborum consortem magna ex parte
fuisse Iolaum Græci testantur. Ejus vero pater Iphicles, quum in prima
Herculis contra Augeam Eleorum regem pugna, ab Actoris filiis, qui
Molionidæ sunt a Molione matre appellati, vulnus accepisset, a
propinquis Pheneum delatus est. Ibi eum Pheneatæ Buphagus et ejus uxor
Promne valde accurate tractarunt, et ex vulnere mortuum sepelierunt: et
Iphicli hac etiam ætate tanquam heroi parentare solenne habent. (10)
Deorum vero omnium maxime Mercurium Pheneatæ venerantur, eique ludos
faciunt Hermæa. Templum exstat Mercurii cum signo marmoreo, quod fecit
Atheniensis Euchir, Eubulidæ filius. A tergo templi est Myrtili
sepulcrum, quem Græci Mercurii filium fuisse tradidere, Œnomai aurigam:
quoties vero quis de procis filiæ in certamen descendisset, currus ea
arte regere solitum, ut Œnomaus victores assecutus, hasta eos emissa
transfigeret. (11) Ipse etiam Hippodamiæ Myrtilus amore captus erat, sed
quum non auderet in certamine fortunam experiri suam, pergebat aurigæ
munera obire. Proditum tamen postremo ab eo Œnomaum narrant, quum
Pelopem jurejurando adegisset, ut una sibi Hippodamiæ nocte concederet:
verum quum victorem promissi moneret, ab eo e navi in mare abjectum
aiunt. Ejus cadaver æstu ejectum sepulturæ mandasse Pheneatæ dicuntur:
sua certe Myrtilo parentalia stata quotannis nocte faciunt. (12) Satis
perspicuum est, non fuisse longinquo mari vectum Pelopem; sed ab Alphei
ostio profectum, ad Eleorum navale applicuisse. Quare Myrtoum mare non a
Myrtilo Mercurii filio nomen accepisse credendum, quum ab Eubœa
incipiens ad insulam desertam, quæ Helene dicitur, cum Ægæo jungatur.
Probabilior mihi Eubœensium antiquariorum sententia videtur, qui a
Myrtone puella nomen ei pelago inditum putant. Est apud Pheneatas etiam
Cereris cognomento Eleusiniæ fanum; cui initia eodem ritu quo Eleusine
peraguntur, quippe quorum eosdem plane ritus apud se quoque institutos
fuisse dictitent; venisse enim ad ipsos ex Apollinis Delphici oraculo
Naum, _a quo sacrorum ritus acceperint;_ et Naum quidem Eumolpi
pronepotem fuisse.