_ De memorandis in Orchomeniorum finibus, templo Dianæ Hymniæ —
Orchomeniorum priscæ urbis reliquiis et memorandis — monte Trachy,
et urbe Caphia — Aristocratis monumento, fontibus Teneis et vico
Amilo — via Stymphelum versus et Pheneum, ac Carya vico. _
Intra Orchomeniorum fines ad viæ lævam iis qui ab Anchisiis digressi
fuerint, in declivi montis parte ædes est Dianæ Hymniæ. In ea
Mantinenses etiam rei divinæ operam dant ** sacerdotem feminam et marem,
quibus sancitum est ut castimoniam colant non tantum quod ad venereos
congressus attinet, verum etiam in ceteris, idque per totum vitæ
spatium; iisdem non balnea, non cetera victus ratio cum vulgo communis,
neque in privati ullius hominis ædes pedem unquam inferunt. Similia apud
Ephesios, sed per unius tantum anni spatium, factitari scio ab iis qui
Ephesiæ Dianæ leguntur epulones quos Ephesii essenas [_reges_]
appellant. Hymniæ Dianæ quotannis festos dies agitant. (2) Orchomeniorum
vetus oppidum in summo olim fuit montis vertice; quo in loco reliqua
sunt fori et mœnium vestigia. Nam quæ hac ætate habitatur urbs sub
veterum murorum ambitu sita est. Spectatu in ea digna fons ex quo
aquantur, et Neptuni et Veneris delubra cum signis marmoreis. In
suburbanis Dianæ in magna cedro inclusa est lignea effigies; deam ab
arbore Cedreatim appellant. (3) Infra oppidum per intervalla sunt e
congestis lapidibus tumuli, qui in honorem bello interemptorum hominum
sunt erecti: verum cum quibus vel ceterorum Peloponnesiorum, vel Arcadum
ipsorum bellatum sit, neque ullæ in sepulcris indicant inscriptiones,
neque ipsi Orchomenii memoriæ proditum habent. (4) Ex adverso urbis mons
est, cui Trachys (_id est, Asper_) nomen. Inter eum montem et urbis
mœnia, pluvia aqua profundo excepta alveo in alteram Orchomeniorum
planitiem defluit, longe lateque illam quidem patentem, sed cujus
majorem partem palus occupet. Ab Orchomeno stadia prope tria profectis,
altera via recta in oppidum Caphyas ducit præter supra dicti torrentis
alveum et deinceps præter stagnum ad sinistram; altera sub Trachyn
montem est, ubi torrentis alveum transieris; (5) juxta quam Aristocratis
sepulcrum, ejus nempe, qui virgini Hymniæ Dianæ sacerdoti olim per vim
vitium obtulit. Modico intervallo ab Aristocratis sepulcro absunt
fontes, Teneæ appellati. Distat ab his stadia ferme septem Amilus: qui
vicus olim urbs fuisse dicitur. Hic se rursus in bivium findit via: pars
ejus altera Stymphelum, Pheneum altera ducit. (6) Per hanc Pheneum
versus progressos mons excipit: in monte juncta sunt Orchomeniorum,
Pheneatarum, Caphyatarum confinia. Supra eos præruptum saxum est: petram
Caphyaticam nominant. Secundum fines ipsos, iis quas paulo ante
nominavimus urbibus vallis subjacet: per eam via transit, qua Pheneum
iter est. In media valle aqua oritur e fonte: in extrema est vicus, cui
nomen Caphyæ.