_ De loco Pelagos dicto — Peliæ filiarum tumulis et Peliæ nece — loco
Phœzôn dicto — Epaminondæ morte — Epaminondæ sepulcro — fraudis ex
nominum similitudine enatæ exempla proferuntur. _
A Neptuni fano in saltum pervenias quercubus condensum; Pelagus
nominant. Per eas quercus via a Mantinea Tegeam ducit, et inter Tegeatas
quidem ac Mantinenses terminus est rotunda in populari via ara. Quodsi a
Neptuni ad lævam deflectere malueris, stadiorum quinque itinere confecto
ad Peliæ filiarum tumulos pervenias. Has Mantinenses narrant paternæ
necis invidiam fugientes huc se recepisse. (2) Medea enim ubi primum
Iolcum venit, Peliæ insidias machinata est, re quidem cum Iasone
faciens, quum in eum tamen verbo hostili animo esse videretur. Promittit
itaque Peliæ filiabus se patrem earum, si vellent, a summa senectute ad
juventutem revocaturam. Nam et arietem nescio quo modo jugalatum, quum
inter venena coxisset, agnum dicitur e lebete eduxisse. (3) Mox vero
quum Peliam ipsum in frusta dissectum in ferventis aquæ lebetem
immisisset, senis corpus filiæ ita resolutum recepere, ut ne reliquum
quidem quicquam esset quod sepulturæ traderent. Hic casus ut in Arcadiam
exilii causa abirent puellas adegit; ac fato quidem suo perfunctis
sepulcra congesta terra ibi exstructa. Nomina virginum poetarum
indicavit nemo eorum quos ipsi legimus; Micon vero pictor earum
imaginibus Asteropeam et Antinoen adscripsit. (4) Ab iis tumulis stadia
ferme viginti distat locus ille, qui Phœzon dicitur. ** Phœzon tumultus
lapideus crepidine circumseptus modice a terra surgit. Est ea in parte
via valde angusta monstrant ibi Areithoi sepulcrum, cui Corynetæ, a
clava (χορύνη) qua utebatur, cognomen fuit. (5) Jam secundum eam viam,
qua Pallantium iter est, a Mantinea stadia ferme triginta progressis, ad
militarem viam pertingit ea quercuum silva, quæ Pelagi appellatur. In eo
loco equestres Atheniensium et Mantinensium copiæ cum Bœotiorum equitatu
conflixere. Eo prœlio Epaminondam Mantinenses a Machærione suo cive
occisum prædicant; Lacedæmonii Machærionem hunc Spartanum fuisse
contendunt. (6) Sed Athenienses, quibus assentiuntur Thebani,
Epaminondam transfossum a Gryllo dictitant, atque sic apud ipsos habet
pictura in qua Mantinensis pugna exposita est. Ac sane Mantinenses quum
Gryllum publico funere extulissent, eo loco quo cecidit, statuam in ejus
honorem posuerunt, quod præ omnibus sociis virtus ejus enituisset.
Machærionem et Mantinenses nominant et Lacedæmonii; at neque Spartæ,
neque apud Mantinenses ipsos cuiquam virtutis ergo, cui fuerit
Machærioni nomen, honores habiti sunt. (7) Epaminondas quidem, quum eum
saucium sui ex acie retulissent, vulnus opposita manu compressit;
pugnamque prospectans ex eo loco quem Scopen (_i e. Speculam_) postera
ætas appellavit, dolorem eousque pertulit, donec æquatum vidit pugnæ
exitum. Inde quum amota manu animam efflasset, eo ipso in loco quo
fuerat prœlium commissum est sepulturæ mandatus. (8) Ejus tumulo
imposita est columna cum scuto in quo draco cælatus est. Indicat draco
Epaminondam ab iis ortum ducere, qui Sparti sunt nuncupati. Pilæ vero in
monumento duæ eminent; prisci operis altera cum Bœotica inscriptione;
alteram Adrianus Imperator et ipsam dedicavit et quæ in ea legitur fecit
inscriptionem. (9) Et Epaminondam quidem gloria præstantibus apud Græcos
imperatoribus jure optimo parem potius quam inferiorem quovis ducas. Nam
quum Lacedæmoniorum et Atheniensium ducibus priscus patriæ splendor
magno fuerit adjumento militesque ipsi ducum magnitudini virtute sua
facile responderint: Epaminondas Thebanos, quos rebus suis maxime
diffidentes nactus fuerat et aliorum imperiis assuefactos, brevi ad
principatus gloriam evexit. (10) Acceperat is jampridem ex Delphici
Apollinis oraculo, Pelagus sibi cavendum. Quare fuit illi præcipue
cautio, ne aut triremibus aut oneraria unquam navi veheretur: at
præmonuerat deus non mare, sed saltum eum devitandum cui Pelagus nomen.
Quæ est locis nominis communitas etiam postea Annibalem Carthaginiensem
et Athenienses jam antea fefellit. (11) Annibali quidem oraculum
redditum fuerat ex Ammonis fano, fore ut mortuus Libyssa humo
contegeretur. Quare in spem venerat, deleto Romanorum imperio in patria
se postremum vitæ diem exacta jam ætate clausurum. At enim quum
Flaminius illum vivum capere studeret, a Prusia, ad quem supplex
confugerat, rejectus quum in equum ascenderet, ense nudato digitum
læsit; atque inde non multorum stadiorum itinere confecto quum illud
vulnus febris esset consecuta, tertio post die mortuus est: vicum autem
in quo vitam finivit, Libyssam Nicomedenses appellant. (12)
Atheniensibus etiam responsum e Dodona redditum fuerat, Siciliam
coloniam deducendam. Non longe ab urbe aberat terræ non sane magnus
tumulus cui Siciliæ nomen; at illi oraculi responso haud intellecto ad
suscipiendas extra fines expeditiones bellumque Syracusanis movendum
adducti sunt. Sed plura etiam alia modo allatis simillima possit aliquis
colligere.