CAPUT X.

_ De memorandis ad vias, quæ ab Mantinea in reliquam Arcadiam ducunt —

monte Alesio et Neptuni Hippii templo — undæ marinæ scatebris in

variis templis — tropæo de Lacedæmoniis victis erecto et hujus pugnæ

ratione — diis in prœliis opem ferentibus — cervi cujusdam sacri

longævitate. _

In reliquam Arcadiam viæ ex Mantinea ducunt; in quarum unaquaque quæ

spectatu digna sint jam persequar. Tegeam contendentibus ad lævam

militaris viæ ante ipsos Mantineæ muros campus est, ubi equorum

curriculum; nec procul hinc stadium ludis qui in Antinoi honorem

celebrantur, attributum. Supra stadium mons est Alesium, ab erroribus

(ἄλη) Rheæ, uti dicunt, appellatum, in eoque lucus Cereris. (2) Ubi mons

desinit, ædes est equestris Neptuni, stadium circiter a Mantinea

distans, non amplius; de qua æde nihil ego præter auditum habeo; sed

neque quisquam alius qui ejus mentionem fecerit. Quod enim ætate nostra

exstat templum exædificandum curavit Adrianus Imperator, adhibitis inter

fabros speculatoribus ne quis aut intra vetus templum aspiceret, aut

ruderis ex eo quicquam sineret alio transportari. Ita vero ædificari

jussit ut vetus templum novo circumquaque incingeretur. Priscum illud

templum quernis inter se arcte compactis trabibus Agamedes et Trophonius

erexisse dicuntur. Aditu autem homines prohibuisse non obicis ullius

oppositu, sed laneum duntaxat funiculum obtendisse; (3) sive quod pro

vigente tunc religione vel hoc sufficere putarent, ut satis sacrosanctus

locus haberetur; sive quod ei funiculo occulta inesset vis. Vulgatum est

certe Æpytum Hippothoi filium, quum neque subisset, neque transiluisset,

sed conscidisset filum, ubi primum templum intravit sacrique religionem

violavit, marinæ aquæ in oculos ipsi incidentis vi obcæcatum neque multo

post suo oppressum fato. (4) Pervetus sane fama prodidit in hoc templo

marinæ undæ scatebras esse. Idem est etiam de aqua marina Atheniensium

arcis proditum memoriæ, deque eo fonte qui apud Mylasenses (quæ Cariæ

civitas est) in ejus dei templo scatet, quem ipsi patria lingua Ogoa

(_?_) nominant. Tantum interest, quod Athenæ a Phalero absunt stadia

haud amplius viginti, Mylasensium vero navale abest ab oppido stadia

octoginta; at Mantinensibus, quum plurimum a mari recedant, non nisi

divinitus exstitisse eam in templo aquam existimandum. (5) Ubi Neptuni

templum præterieris, tropæum lapideum videas de Lacedæmoniis victis

eorumque duce Agide erectum. Pugna ad hunc modum commissa narratur.

Dexterum cornu tenuere Mantinenses ipsi, habito ex omni ætate delectu;

dux fuit Podares, Podaris illius pronepos qui contra Thebanos pugnavit.

Aderat vates Eleus Thrasybulus Æneæ filius, ex Iamidarum gente; qui et

victoriam prædixit et periculi socius Mantinensibus fuit. (6) Stetere in

lævo cornu reliquæ Arcadici nominis copiæ. Suos civitates singulæ duces

habuere; duos Megalopolitæ Lydiadem et Leocydem. Media acies Arato

Sicyoniorum et Achæorum duci commissa fuerat. Lacedæmonii phalangem suam

dilatarant, quo in hostilem aciem omni ex parte frontem obverterent. In

medio agmine Agis cum suo globo constiterat. (7) Ibi Aratus, re ita cum

Arcadibus composita, cum sua manu fugam simulat, quasi vero impressionem

Spartanorum sustinere non posset. Ea fugæ specie acies in lunæ modum

incurvata est. Agis cum sua cohorte victoriæ spe incitatus fugientes

urget. Jam etiam a cornibus utrinque imperatorem suum secuti sunt

confectum negotium putantes si Arati manum fudissent. (8) A tergo

inconsultius progressos adorti Mantinenses mox cingunt. Spartanorum

magnus numerus cum Agide Eudamidæ filio rege suo cæsi. Visum in eo

prœlio Neptunum dimicantem pro suis partibus memorant Mantinenses,

quapropter tropæum ei dedicarunt. (9) Ac deos quidem prœliis hominum ac

cædibus interesse solitos testantur quicunque heroum apud Ilium casus

persecuti sunt: prædicant Athenienses ad Salaminem et Marathonem præsto

sibi deos fuisse; nihil vero certius quam ab Apolline et heroibus

deletum apud Delphos Gallorum exercitum. Quo minus mirum videri debet si

Neptuni præsenti ope Mantinenses tunc prospere pugnarunt. (10) Leocydem

vero eum qui Lydiade collega Megalopolitanis eo bello præfuit, nono

gentilitatis gradu oriundum ab Arcesilao fuisse tradunt, eo qui, quum

Lycosuræ domicilium haberet, cervam vidisse dicitur ei quam Dominam

nominant deæ sacram, confectam jam ætate, cum torque in quo incisæ erant

literæ:

Hinnulus excipior solvente Agapenore Trojam.

Argumento versus hic est cervum vel elephanto esse multo vivaciorem.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 246 / 497 题