_ De Mantineæ urbis templis et signis memorandis — Arcadis sepulcro et
aliis monumentis — templo Veneris Symmachiæ et Minerva Alea —
Antinoi templo, cultu et imaginibus — Podaris heroo. _
Mantineæ geminum est templum medio pariete dispertitum; in altera parte
Æsculapii signum visitur, Alcamenis opus, altera Latonæ ejusque liberis
sacrata. Signa fecit Praxiteles tertia post Alcamenem ætate. In basi
Musa insculpta et Marsyas tibiis canens. Ibidem pilæ insistit Polybius
Lycortæ filius, de quo alio loco nobis erit mentio. (3) Habent et alia
Mantinenses delubra: Jovis Servatoris et ejus, quem idcirco quod
hominibus fortunas exauget, Epidoten nuncupant; Dioscurorum etiam, et in
alia urbis parte Cereris ac Proserpinæ. Hoc in fano ignem accendunt, cui
summa religione ne exstinguatur cavent. (3) Vidi etiam prope theatrum
Junonis ædem; deam Praxiteles in solio sedentem fecit eique adsistentes
Minervam et Heben Junonis filiam. Ab ara deæ proxime abest Arcadis
Callistûs filii tumulus. Huc enim e Mænalo sunt Arcadis ossa deportata,
quum Delphis venisset ipsis hoc oraculum:
(4)
Frigida Mænaliæ regio est, ubi conditus Arcas,
Arcades a cujus dicuntur nomine cuncti.
Huc ego ferre pedem jubeo te, et pectore læto
Arcada sublatum pulchram transponere in urbem,
quæ trivia est, quæ quadrivia, et quæ quinque viarum:
hic Arcas lucum, sacrorum hic munera habeto.
Locum ubi Arcadis est sepulcrum Solis aras vocant. (5) Non longe a
theatro illustria exstant monumenta. Inter ea Focus qui Communis
dicitur, rotunda figura, in quo sitam Autonoen creditum Cephei filiam.
Eminet pila supra tumulum cum equestri statua: Gryllus is est
Xenophontis filius. (6) A tergo theatri reliqua adhuc sunt templi
vestigia quod Veneri olim dicatum fuit Sociali, et in eo signi rudera.
Indicat in basi incisa inscriptio, dedicasse Nicippen Paseæ filiam.
Templum erexere Mantinenses, quo monumentum esset posteris ipsos, quum
navalis ad Actium pugna committeretur, in Romanorum fuisse partibus.
Minervam præterea Aleam cognomento venerantur, cui templum et signum
dedicarunt. (7) Antinoi etiam religio est divinis honoribus sancita. Est
Antinoi ædes Mantinensibus recentissima; hunc præcipuo quodam amore
Adrianus Imperator amplexus est. Illum ego viventem non vidi, statuas
vero et pictas imagines sum conspicatus. Habentur ei et alibi honores et
in Ægypto apud Nilum urbs de ejus nomine est appellata. Colitur Mantineæ
ob hujusmodi causam. Patria ei fuit (Bithynium in) Bithynia supra
Sangarium amnem. Bithynienses ipsi ex Arcadia oriundi Mantinenses olim
fuere. (8) Ob eam rem divinos ei honores a Mantinensibus haberi voluit
Imperator Romanus; annua præterea initia et quinquennale ludicrum
celebrari. Domus in gymnasio Mantinensi est in qua Antinoi signa
servantur, tum lapidum nobilitate insignis, tum vero picturis. Earum
plurimæ sunt Antinoi imagines, iis quæ Bacchum repræsentant simillimæ.
Quin et ejus picturæ quæ in Ceramico Athenis res ab Atheniensibus ad
Mantineam gestas repræsentat, ibi quoque ex illo veluti exemplari
efficta cernitur imago. (9) Est præterea in Mantinensium foro mulieris
ænea effigies, Deomeneam vocant Arcadis filiam. Sacellum etiam Podaris,
quem in acie cecidisse aiunt contra Epaminondam ac Thebanos pugnantem.
Tribus autem ante me ætatibus inscriptionem tumuli ad minorem Podarem,
qui superioris nepos eodem fuit nomine, transtulerunt. Vixit iis
temporibus ut Romanorum etiam reipublicæ particeps fuerit. (10) Sed enim
ætate mea apud Mantinenses antiquior Podares colebatur. In ea enim
pugna, quum virtute cives ac socios omnes anteisse Gryllum Xenophontis
filium fateantur, alteram quidem palmam Cephisodoro Marathonio, qui
Atheniensium equestres copias duxit; tertiam huic ipsi Podari tribuunt.