_ Chorus Mæræ — de fonte Arne narratio — de Mantinensium urbe ejusque
conditore et amne Ophi — Mantinensium rebus bello gestis — Mantinea
a Lacedæmoniis capta — reliquis Mantinensium fatis usque ad Adriani
imperatoris tempora. _
Post Nestanes ruinas Cereris fanum est multæ religionis. In eo
Mantinenses festos dies quotannis agitant. Subjacet Nestanæ planities
Argi campi pars, qui Mæræ Chorus appellatur. Via per Argi campum totum
stadiorum est decem. Ubi paululum hinc processeris, ad alios campos
venias. In his fons est prope militarem viam, nomine Arne. (2) Arcades
inter alia narrant etiam hæc: Rheam dicunt, quum Neptunum peperisset,
puerum in ovium gregem deposuisse, ut ibi una cum agnis educaretur. Et
Arnen quoque fontem inde nominatum esse, quod agni (ἄρνες) isti circa
eum pascerentur. Rheam interim Saturno pullum equinum, quem enixam se
simulasset, infantis loco devorandum obtulisse, sicuti eadem post
dicitur pro Jove lapidem fasciis involutum apposuisse. (3) Tales equidem
Græcorum narrationes initio scriptionis meæ futilitatis argui plurimæ;
sed enim ad Arcadum jam res progressus cautius de iis hunc in modum
judicare cœpi: qui apud Græcos sapientiæ nomen meruerunt, eos per
ambages olim, non directa et perspicua oratione, quæ statuerint,
elocutos esse; atque tale quoddam sapientium Græcorum placitum iis
quoque, quæ de Saturno modo memoravi, contineri suspicor. Sed nimirum de
rebus divinis non aliter omnia atque a majoribus accepimus exponemus.
4. Mantinensium urbs ab eo fonte, de quo jam locuti sumus, stadia ferme
duodecim abest. Mantineum Lycaonis filium alia in regione urbem
condidisse constat, quam hoc etiamnum tempore de illius nomine appellant
Arcades. Verum postea Antinoe, Cepheo Alei filio genita, ex quodam
oraculo huc civitatem transportavit serpentem itineris ducem (quod genus
fuerit non tradunt) secuta. (5) Ex eo qui oppidum præterfluit amnis,
Ophis (_Anguis_) nominatur. Quodsi ex Homeri versibus conjecturam
aucupamur, serpentem hunc fuisse draconem existimare possumus. Is enim
quum in enumerandis Græcorum navibus relictum in Lemno insula
Philoctetem memoret graviter ex hydri morsu laborantem, hydro illi non
adjicit agnomen serpentis; at idem draconem ab aquila demissum in
Trojanorum concionem fingens serpentem vocat. Quare etiam hunc Antinoes
ducem draconem fuisse facile ut credamus adduci possumus. (6)
Mantinenses in Dipæensium quidem finibus contra Lacedæmonios cum ceteris
Arcadibus non sunt prœliati: bello tamen Peloponnesiaco cum Eleis pro
Atheniensibus contra Lacedæmonios steterunt, Atheniensiumque auxiliis
freti signa cum Lacedæmoniis contulere. Iidem expeditionis in Siciliam
susceptæ participes erant, utpote socii Atheniensium. (7) Interjectis
temporibus Lacedæmonii sub Agesipolide rege, Pausaniæ filio,
Mantinensium fines hostiliter ingressi, Mantinenses ipsos prœlio
superatos intra mœnia compulerunt; neque ita multo post oppidum ceperunt
non obsidionis vi, sed Ophin fluvium in murum avertentes e crudo
exstructum laterculo. (8) Contra machinarum quidem impetum laterculus
majorem præbet securitatem quam quæcunque e lapide facta sunt; nam
lapides infringuntur et e suis dissiliunt compaginibus; contra _crudus_
laterculus tormentorum quidem ictibus haud ita facile defatigatur, at
diluitur aquis non aliter ac solis radiis cera. (9) Ceterum hoc
strategema non primus excogitavit Agesipolis, sed jam ante usurparat
Cimon Miltiadis filius in Eione ad Strymonem amnem obsidenda,
propugnante Boge Medo homine cum Persarum præsidio. Hoc illius factum a
Græcis probatum et decantatum imitatus est Agesipolis. Et captam quidem
Mantineam magna ex parte diruit, paucis relictis ad habitandum
ædificiis; reliquam multitudinem in vicos divisit. (10) At Thebani post
Leuctricam pugnam e vicis rursus in pristinas sedes Mantinenses
reduxere. Non tamen illi satis gratos se præbuerunt. Nam quum legatos ad
Lacedæmonios mittentes et pacem cum iis separatim ab Arcadum concilio
facientes undique deprehensi essent, metu Thebanorum aperte se
applicarunt ad Lacedæmoniorum societatem, ab eorumque partibus stetere
in prœlio quod ad Mantineam contra Epaminondam et Thebanos Lacedæmonii
commiserunt. (11) Postea tamen dissidio orto descivere ad Achæos;
Aginque Eudamidæ filium, Spartanorum regem, prœlio fusum extra fines
suos ejecere accitis in auxilium Achæis eorumque duce Arato. Iidem cum
Achæis adversum Cleomenem arma tulere et Lacedæmoniorum opes infregere.
Antigono vero, dum Philippi qui Persei pater fuit tutelam gereret, quod
is Achæorum perstudiosus esset, et alios honores habuere et in ejus
gratiam Mantineam mutato nomine Antigoneam appellarunt. (12) Posteris
temporibus in pugna Actiaca ad Apollinis promontorium Augusti studia
secuti sunt, quum ceteri Arcadici nominis populi cum Antonio facerent,
non aliam opinor ob causam, quam quod Lacedæmonii in Augusti erant
partibus. Ætatibus deinde post hæc decem, quum ad imperium Adrianus
accessisset, adventitium cognomen urbis illud Macedonicum sustulit
eamque suo pristino nomine jussit vocari.