_ De campo Argo dicto — Dine, aqua maris dulci — aquis ferventibus —
Philippo, Macedonum rege — Olympiadis crudelitate et Cassandri
stirpe exstincta. _
Hinc Artemisio superato in Mantinensium fines descendentes planities
excipit, quæ uti est, sic etiam vocatur Argus (_i. e. Inculta_). Nam
cultus immune solum efficit e proximis montibus defluens aqua pluvia.
Quo minus totus omnino campus stagnum fiat, illud unum obstat, quod aqua
hiantem specum nacta se e conspectu eripit; absorpta tamen rursus circa
Dinen erumpit. (2) Est Dine ad Genethlium (in Argolica terra hoc nomine
vicus dicitur) dulcis aqua e mari proveniens. In Dinen Argivi olim
Neptuno equos porriciebant frænis ornatos. Dulcis vero aquæ venas e mari
effundi non in Argolicis tantum finibus, sed in Thesprotide etiam prope
eum locum quod vocant Chimerium, satis constat. (3) Mirabilius tamen
quod in Mæandro partim e saxo quod amnis circumfluit, partim etiam e
fluviali limo fervens aqua profluit. Sicuti etiam juxta Dicæarchiam
Tyrrhenorum oppidum calidæ effervescunt in mari aquæ; ubi jactis molibus
de industria exstructa est insula cum balneis aquarum calidarum, ne ejus
muneris nullus esset usus. (4) Ad lævam campi quem Argos diximus
appellari, mons Mantinensibus eminet, in quo Philippi Amyntæ filii
castrorum et pagi, cui nomen Nestane, reliquiæ exstant. Castra enim
Philippus ad hanc Nestanen habuisse dicitur, et fontem etiam proximum ex
eo Philippium nominant. Venit in Arcadiam Philippus ut a reliquis Græcis
Arcadas disjungeret suoque eos imperio adjiceret. (5) Et Philippum
quidem facile quivis sibi persuadeat rebus gestis omnes Macedonum reges,
qui ante fuerunt quique ipsum consecuti sunt, superasse; nemo tamen qui
recta sit in rebus existimandis sententia, ei boni imperatoris laudem
tribuerit, nempe qui jusjurandum semper contempserit, fœdera quamlibet
ob causam fefellerit, unusque omnium in minimis fidem duxerit. (6) Pœnas
tamen non utique seras, sed quos novimus omnium maxime e vestigio
sequentes deo dedit. Neque natu enim grandior annorum quadraginta sex
Delphici oraculi vocem comprobavit. Consulenti de Persico bello redditum
fuerat responsum:
Serta gerit taurus, finem manet, adstat aruspex.
Quod non ad Persarum regem, sed ad ipsum Philippum referendum fuisse,
rei eventus mox demonstravit. (7) Philippo mortuo parvulum ejus filium,
quem ille ex Cleopatra, cui pater fuerat Attali frater, susceperat, una
cum matre in æneo vase ignibus circumdatis cruciatum Olympias enecuit.
Eadem paucis post annis Aridæum etiam de medio sustulit. Jam vero etiam
Cassandri soboles quasi demessa falce numinis infesti interiit. Liberos
autem Cassander ex Thessalonica Philippi filia susceperat; Thessalis
quidem matribus Thessalonice et Aridæus geniti fuerant. Jam quæ
Alexandro contigerint, mortem ejus dico, inter omnes constat. (8) Quodsi
Philippus, quoties aliquid moliretur elogium, illud in Spartanum Glaucum
editum in memoria habuisset atque hujusce versus sibi rationem habendam
duxisset,
Jurandique fidem servanti fausta propago,
equidem putem non ita temere deorum aliquem simul et Alexandri vitam et
florem Macedonum exstincturum fuisse. Atque hanc quidem orationis nostræ
esse volui digressionem.