CAPUT VI.

_ Arcadum res bellis gestæ memorantur — de vario ad Arcadiam aditu. _

Quod vero ad res eorum publicis totius gentis auspiciis gestas attinet,

antiquissima memoria est Iliacæ expeditionis; alterum locum obtinent quæ

pro Messeniis propugnantes gesserunt contra Lacedæmonios; eorundem etiam

partes fuerunt aliquæ in prœlio, quod ad Platæas contra Medos est

commissum. (2) Coacti potius necessitate quam benevolentia ducti

Spartanis contra Athenienses auxilia misere, et in Asiam cum Agesilao

transmiserunt, eosque in Bœotiam secuti Leuctricæ pugnæ interfuerunt.

Nam fuisse semper ambiguo se animo in Lacedæmonios, et alias

declararunt, et tunc maxime quum post Leuctricam cladem ab iis ad

Thebanos statim desciverunt. Iidem cum reliquis Græcis neque contra

Philippum Macedonum regem ad Chæroneam, neque contra Antipatrum in

Thessalia arma cepere; non tamen hostile quicquam in Græcos admisere.

(3) Quod vero ipsi quoque ad Thermopylas contra Gallos non prodierint,

eam nempe afferunt causam, veritos ne interea dum militaris ætas

abesset, Lacedæmonii agrum populationibus vexarent. Ad Achæorum

concilium promptius se quam ulli Græciæ populi aggregarunt. Hæc in

commune ab Arcadibus gesta; quæ vero gessisse privatim urbes acceperim,

suis illa locis referentur.

4. Ducit in Arcadiam ex Argivorum finibus trames is qui ab Hysiis juxta

Parthenium montem in agrum Tegeaticum pervadit. Duo vero alii accessus

circa Mantineam per Prinum et Climacem (_Scalas_); quorum posterior hic

latior et olim gradus in ea semita, per quos descendebatur, facti

fuerant. Perveniunt qui hinc descenderint ad vicum, cui nomen Melangea;

hinc etiam potabilis Mantinensibus aqua intra oppidum defluit. (5) Ubi e

Melangeis progressus septem fere stadiis ab urbe abfueris, occurrit fons

qui Meliastarum vocatur. Hi Meliastæ Bacchi orgia celebrant, cujus ad

fontem istum est delubrum. Est ibidem etiam Veneris Melænidis (_id est

Nigellæ_) fanum. Cognominis causa non alia est quam quod hominum coitus

non interdiu, uti pecudum, sed etsi non semper, plerumque tamen fiunt

noctu. (6) Trames alter, priore angustior, per Artemisium ducit. Hujus

montis supra jam mentionem feci, ubi esse in eo dixi Dianæ templum et

simulacrum, ac præterea fontes Inachi. Is qua per montem decurrit, inter

Argivos et Mantinenses terminus est; ubi vero ex illa via se averterit,

reliquum deinceps cursum per Argivam regionem absolvit: quare Inachum et

alii et Æschylus poeta Argivum fluvium appellant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 242 / 497 题