CAPUT V.

_ Echemo Arcadiæ regnum obtinente Dores Peloponnesum ingrediuntur et

fugantur — Agapenor rex Arcadas ad Trojam ducit et Paphum condit —

de Hippothoo et Æpyto, Arcadiæ regibus — Cypselo regnante Dores

Peloponnesum navibus invadunt — de Cypseli posteris — Polymestore

regnante Lacedæmonii Tegeatarum fines invadunt — Æchmide regnante

bellum Messeniacum geritur — Aristocratis regis nefandum facinus —

de Aristocrate, prioris Aristocratis nepote. _

Post Lycurgum Arcadum regnum Echemus Aeropi filius, Cephei nepos, Alei

pronepos obtinuit. Hoc regnante Achæi ad Isthmum Corinthiorum prœlio

fuderunt, Dores, reditum sibi in Peloponnesum Hyllo Herculis filio duce

molientes, atque Echemus Hyllum occidit cum eo singulari certamine ex

provocatione congressus. Hæc mihi propiora vero visa sunt, quam quod

supra scripsi, penes Orestem tunc Achæorum regnum fuisse, atque ejus

temporibus Hyllum cum Doribus reditum tentasse. Sed ea, quam posterius

attuli, ratione hoc quoque apparebit, quomodo Timandra, Tyndarei filia,

Echemi qui Hyllum interfecit, conjux esse potuerit. (2) Agapenor dehinc

regnat, Ancæi filius, Lycurgi nepos; quo duce Arcades ad Trojanum bellum

profecti. Ilio vero everso, quæ Græcos domum redeuntes disjecit

tempestas Arcadum classem detulit Cyprum. Ibi Agapenor Paphum urbem

condidit; et in Papho vetere (Palæpapho) Veneris fanum erexit, quum ante

apud Cyprios dea hæc in loco cui Golgi nomen coleretur. (3) Interjecto

dein tempore Laodice ex Agapenoris posteritate Aleæ Minervæ donum Tegeam

peplum misit; id ipsius doni inscriptio et simul unde esset. Laodice

oriunda indicabat:

Laodices peplum hoc. Sacrum ut foret illa Minervæ,

e Cypro celebrem transtulit in patriam.

(4) Quum ad suos Ilio non revertisset Agapenor, Arcadum imperium

suscepit Hippothous Cercyone patre, avo Agamede, Stymphalo proavo

genitus. Hujus vita nullo celebratur insigni rerum eventu, præter illud

unum quod regni sedem Tegea Trapezuntem transtulit. Post mortem

Hippothoi Æpytus filius regnum adeptus est, atque Orestes Agamemnonis

filius Mycenis oraculi Delphici monitu in Arcadiam demigravit. (5)

Æpytus quum in templum Neptuni quod Mantineæ est penetrare esset ausus,

quo nulli cuiquam homini hac ipsa etiam ætate fas est accedere, oculis

primum captus, deinde non ita multo post e vita excessit. (6) Ejus filio

Cypselo regnum deinceps adepto Dores copiis contractis, non ut tribus

ante ætatibus per Isthmum Corinthiorum, sed classe ad Rhium promontorium

profecti in Peloponnesum invaserunt. Tam Cypselus res familiares Dorum

exquirens, cognoscit Cresphontem Aristomachi filium nullis etiamnum

nuptiis illigatum; quare desponsa ei filia, se atque ceteros Arcades hac

affinitate ex metu exemit. (7) Cypselo filius erat Holæas, qui Æpytum

sororis filium cum Herculis posteris, qui Lacedæmone et Argis in

auxilium venerant, Messenen reduxit. Holææ filius Bucolion, hujus vero

Phialus, qui Phigaliam urbem, erepto suæ laudis monumento conditor

Phigalo Lycaonis filio, Phialiam de suo nomine voluit appellari; quod

tamen non est omnino constanter usurpatum. (3) Jam regnabat Simus Phiali

filius, quum apud Phigalenses Cereris cognomento Nigræ pervetustum

signum igne est consumtum, quæ res vitæ finem ipsi etiam Simo mox

adfuturum significavit. Paternum regnum adiit Pompus. Eo regnante

Æginetæ navibus primum Cyllenen appellere commercii causa instituere;

inde vero ad Arcadas jumentis impositas merces pervehebant. _Quos_ pro

his magnopere honoravit Pompus, adeo, ut filio etiam Æginetæ nomen

propter Æginetarum amicitiam imposuerit. Æginetam consecutus est ejus

filius Polymestor. (9) Tunc primum Lacedæmonii Charilli ductu Tegeatarum

fines cum exercitu adorti sunt. Eos non viri solum, sed feminæ etiam

sumptis armis prœlio fuderunt et cum magna hostium manu ipsum quoque

ducem vivum cepere. Verum de Charillo totaque hac ejus expeditione plura

memorabimus, ubi res Tegeatarum fuerint explicandæ. (10) Polymestori

quum nulli essent liberi, successit Æchmis, Polymestoris fratre Briaca

genitus; fuit enim Æginetæ Briacas etiam filius, Polymestore natu minor.

Dum Æchmis regnum obtinebat, bellum inter Lacedæmonios et Messenios geri

cœptum. Jam antiquitus quidem Arcades benevolo fuerant in Messenios

animo, tunc vero etiam aperto fœdere cum Aristodemo Messeniorum rege in

acie contra Spartanos stetere. (11) Æchmidis vero filius Aristocrates et

alia fortasse contra suos populares insolenter egit, sed quod in deos

ipsos immortales eum admisisse nefarium facinus compertum habeo, hoc

loco non prætermiserim. Est in Orchomeniorum finibus Mantinensi agro

finitimum Dianæ Hymniæ cognomento fanum, quam antiquissima religione

Arcades venerantur universi. Deæ sacerdotium tunc adhuc virgini

committebatur; (12) eam quum ad stuprum pellicere Aristocrates non

potuisset, postremo in templum confugientem prope statuam Dianæ

violavit. Scelere in vulgus patefacto hominem Arcades lapidibus

obruerunt, et a virgine ad mulierem sacerdotii honorem transtulerunt

virorum congressibus jam exsatiatam. (13) Huic filius fuit Hicetas;

Hicetæ minor Aristocrates, avo tam exitu vitæ quam nomine similis: nam

et hunc lapidum conjectu necarunt Arcades manifestæ proditionis

damnatum; constabat enim dona eum a Lacedæmoniis cepisse, ejusque maxime

scelere insigni clade Messenios ad Magnam Fossam affectos. Effecit hoc

flagitium ut a Cypseli domo Arcadum imperium removeretur. Atque hæc

quidem quæ de regum serie ac gentilitate sum persecutus, omnia mihi

studiose percontanti Arcades enarrarunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 241 / 497 题