_ De Arcade et regione inde dicta — ejus uxore Erato, filiis et regno
iis diviso — eorum posteris — Æpyto a serpente sepe confecto — Aleo
rege — Auge, Alei filia — Lycurgo rege ejusque prole. _
Mortuo Nyctimo Arcas Callistûs filius regnum suscepit. Hic et frumentum
a Triptolemo acceptum popularibus suis tradidit, panem facere docuit,
vestium texturam totumque lanificium, quod ab Adrista [_Aristea?_]
didicerat, monstravit. Ab hoc rege et ipsa, quæ ante Pelasgia dicebatur,
Arcadia terra, et gens Pelasgi qui fuerant, Arcades nominati. (2)
Habuisse vero illum uxorem non mortalem feminam, sed unam e Dryadibus
nymphis tradunt: etenim Nympharum alias Dryades et Epimeliades, alias
Naides appellare solebant, atque Naidum quidem apud Homerum quoque
frequentissima est mentio. Ejus vero nymphæ, quæ cum Arcade nupta fuit,
Erato nomen fuisse memoriæ prodiderunt. Ex ea genitos Arcadi Azanem,
Aphidantem, Elatum; ante nuptias Autolaum suscepit nothum. (3) Ac filiis
quidem adultis regnum trifariam divisit. Ab Azane itaque Azania quæ ei
evenit pars appellata; ex qua deducti coloni ii omnes qui circa Phrygiæ
antrum, cui Steunos nomen, et amnem Pencalam habitant. Aphidas Tegeam et
quæ adjacent sortitus est. Hinc poetæ Tegeam solent Aphidanteam sortem
nuncupare. (4) At Elatus montem obtinuit, quæ Cyllene nunc vocatur, tunc
vero nomine adhuc carebat. Postea Elatus in eam terram abiit cui Phocis
nunc nomen est, ibique Phocensibus a Phlegyarium gente bello pressis
opitulatus, Elateæ urbis exstitit conditor. Filium Azani fuisse
Clitorem, Aphidanti Aleum; quinque Elato genitos memorant, Æpytum,
Pereum, Cyllenem, Ischyn, Stymphalum. (5) Azani Arcadis filio defuncto
ludi funebres primum instituti sunt, in quibus equorum certe cursu,
nescio an aliis etiam modis, est certatum. Clitor Azane natus Lycosuræ
regiam constituit, et fuit illorum regum potentissimus urbemque Clitorem
de suo nomine condidit. Aleus paternam obtinuit sortem. (6) Quod vero ad
Elati filios pertinet, a Cyllene mons nomen accepit, a Stymphalo fons et
urbs ad fontem sita Stymphalus. De Ischyis vero Elati filii morte egimus
dum res Argolicas exponeremus. At Pereo nullam fuisse virilem prolem
aiunt, sed filiam habuisse Neæram, quam Autolycus Parnassi montis incola
uxorem duxerit. Mercurii is filius dicebatur, quum re ipsa Dædalionis
esset. (7) At enim quum Clitor Azanis filius nullos reliquisset liberos,
ad Æpytum Elati filium Arcadum regnum pervenit. Hunc venatum egressum
non ferocior aliqua bellua, sed incautum seps confecit. Vidi et ipse
aliquando serpentem hanc: magnitudine est minimæ viperæ, cineris colore,
notis interpuncta variis, capite lato, gracili collo, alvo obesiore,
cauda brevi. In serpentum genere seps et cerastes, quo ferme modo
gradiuntur cancri, in obliquum repunt. (8) Æpyto in imperium succedit
Aleus. Nam Agamedes et Gortys filii Stymphali quarto posteritatis gradu
ab Arcade aberant, a quo Aleus Aphidantis filius tertius numerabatur.
Ædificavit Aleus vetustum illud quod Tegeæ visitur Aleæ Minervæ fanum,
ibidemque regiam suam constituit. Gortys vero Stymphali Gortynem urbem
ad proximum amnem condidit; amni etiam ipsi fuit Gortynius nomen. Mares
habuit liberos Aleus Lycurgum, Amphidamantem et Cepheum: filiam Augen.
(9) Cum hac (quod scriptum Hecatæus reliquit) Hercules concubuit quoties
venit Tegeam. Id ubi ex puerperio filiæ rescivit tandem Aleus, puerum
cum matre in arcam conclusos in mare abjecit. Delata est arca ad
Teuthrantem, pollentem dominatu hominem in campis ad Caicum amnem. Is
puellæ forma allectus sibi matrimonio junxit. Exstat etiamnum Pergami
(quæ supra Caicum urbs est) Auges monumentum, terræ tumulus lapidea
circumseptus crepidine. Insigne ejus tumuli nuda mulier ex ære
fabricata. (10) Aleo mortuo regnum accepit Lycurgus utpote filiorum natu
maximus. Is nihil ad memoriam aliud edidit facinus, quam quod Areithoum,
hominem bellica virtute clarum, non æquo Marte, sed dolo interfecit.
Filios habuit duos, Ancæum et Epochum, quorum hic morbo est absumptus;
Ancæus sub Iasone expeditionis Colchicæ particeps fuit, ac deinde una
cum Meleagro ad profligandam belluam Calydoniam egressus, a sue isto
occisus est. Lycurgus quidem ipse ad provectiorem ætatem pervenit, atque
morte ablatum sibi filium vidit utrumque.