_ De Nyctimo ac reliquis Lycaonis filiis, urbibusque ab iis conditis —
Œnotrus natu minimus in Italiam trajicit — de Callisto Lycaonis
filia. _
Tertia post Pelasgum ætate regio tota et urbium et hominum numero magnos
habuit processus. Nam quum Nyctimus Lycaonis liberûm natu maximus summum
teneret imperium, reliqui sibi diversis arbitrio quisque suo agri
partibus occupatis, oppida condiderunt; Pallantium Pallas, Orestheus
Oresthasium, Phigaliam Phigalus ædificarunt. (2) Ac Pallantii quidem
etiam Stesichorus Himeræus in Geryoneide mentionem fecit; sed Phigalia
et Oresthasium tempore procedente nomina mutarunt; nam hoc ab Oreste
Agamemnonis filio Oresteum est appellatum, illa vero Phialia a
Bucolionis filio Phialo. Reliqui fuere Lycaonis filii, Trapezeus,
Daseatas, Macareus, Helisson, Acacus, Thocnus. Horum postremus urbem
Thocniam condidit, Acacus Acacesium. Ab hoc autem Acaco cognomen
Mercurio ab Homero datum Arcadum sermo asseverat. (3) Ab Helissonte et
urbs et fluvius Helisson nomina habent. Eodem modo Macaria quoque et
Dasea et Trapezus de nominibus filiorum Lycaonis appellatæ sunt. Porro
Orchomenus Methydrii conditor et Orchomeniorum, quos pecudum divites
Homerus nominavit; ab Hypsunte et * [_Melæneo_] conditæ Melæneæ et
Hypsus; ad hæc Thyræum et Hæmoniæ (_a Thyræo et Hæmone_); quin Arcadum
opinione etiam Thyrea in Argivorum finibus et Thyreates sinus a Thyræo
isto sua obtinuerunt nomina. (4) Jam vero celebri olim nomine urbem
Mænalum, Tegeam et Mantineam, Mænalus, Tegeates et Mantineus
constituere. Cromi a Cromo nomen habuere, Charisia Charisium auctorem
perhibet, Tricoloni a Tricolono, Peræthenses a Perætho, Asea ab Aseate,
* [_a Lyceo_] Lycoa et a Sumateo Sumatia: postremo ab Aliphero et Heræeo
urbes nomina et origines accepere. (5) At natu minimus inter filios
Lycaonis Œnotrus, opibus et viris a fratre Nyctimo acceptis, classe in
Italiam transmisit, ubi de Œnotri regis nomine Œnotria regio vocitata.
Atque hæc prima Græcis colonia deducta: sed neque barbaræ gentes ante
Œnotrum, si quidem accuratissime antiquitatis memoria revolvatur, ad
exteras gentes commigrasse reperiuntur. (6) In liberûm tanto sobolis
numero unica Lycaoni filia fuit, Callisto nomine: eam (quæ inter Græcos
decantata sunt memoro) vitiavit amore captus Juppiter, deprehensam Juno
in ursam vertit; ac deinde in gratiam Junonis puellam sagittis confixit
Diana. Juppiter quem illa ferebat utero puerum Mercurio servandum
mandavit; (7) ipsa vero Callisto ab eodem in sidus mutata est, quæ Ursa
major dicitur: ejus Homerus quoque, ubi de Ulysse a Calypsûs insula in
altum enavigante exponit, mentionem facit:
Pleiadasque aspectantem tardumque Booten,
atque Ursam, quam Plaustrum etiam cognomine dicunt.
Sed probabilius fortasse fuerit, quo honos puellæ haberetur, sidus illi
dicatum; præsertim quum sepulcrum ejus ostendant Arcades.