_ De Lycaone, Jove Lycæo, ludis Lycæis et Panathenæis — hominibus deorum
hospitibus et convivis — hominibus in deos relatis — fabulis vero
superstructis. _
Hujus filius Lycaon nonnulla vel sapientius quam pater suus excogitavit.
Lycosuram enim urbem in monte Lycæo condidit, Jovem Lycæum appellavit,
et certamina instituit Lycæa. Facile ut credam adducor eo tempore nondum
apud Athenienses Panathenæa celebrari cœpta; his enim ludis, quos initio
Athenæa vocabant, sub Theseo demum Panathenæorum nomen inditum esse
dicunt, propterea quod ab omnibus celebrarentur Atheniensibus in unam
congregatis civitatem. (2) Ludi vero Olympici, quorum initia vel ultra
humani generis memoriam adscendere volunt, dum Saturnum ibi et Jovem
luctatos atque Curetas cursu primos certasse fabulantur, ob hæc ipsa a
nostra oratione jam sint exclusi. Eadem vero ætate et Cecropem Athenis,
et Lycaonem in Arcadia regnasse arbitror; prudentia tamen rerum
divinarum multo Lycaonem inferiorem fuisse censeo. (3) Ille enim quum
primus Jovem cognomine Supremum appellasset, nihil vita præditum ei
immolandum duxit, sed liba tantum patria (_pelanos_ etiamnum Attici
vocant) ut in aram porricerentur sanxit. At Lycaon ad Jovis Lycæi aram
infante mactato humanum sanguinem libavit; quare inter ipsa sacra in
lupum mutatum tradunt. (4) Cui famæ equidem facile possum assentiri. Nam
præterquam quod Arcadum sermonibus jam tum ab initio vulgatis prodita
posteris est, a ratione etiam non abhorret. Erant enim prisci illi
homines dis ipsis hospites et convivæ pro justitiæ et pietatis merito.
Et sane bonis præmia certissima, sontibus ex deorum ira supplicia erant
exposita. Quin etiam recepti cœlo multi ex hominibus, quibus adhuc sui
permanent honores; in quo numero fuere Aristæus, Britomartis Cretica,
Alcmenæ filius Hercules et Œclis Amphiaraus, ac præter hos Pollux et
Castor. (5) Quare neque absurdum dictu videbitur, Lycaonem in feram et
Nioben Tantali filiam in saxum conversam. At enim ætate nostra, qua
gliscens fraus et audacia omnes prope orbis terræ partes urbesque
occupavit, nulli jam homines in deorum numerum veniunt, nisi forte per
inanes titulos et eminentioris dignitatis adulationem; et noxam
commeritis, quum demum e vita excesserint, seræ deorum judicio pœnæ
irrogantur. (6) Ac omnibus quidem seculis, veteribus et obsoletis jam
rerum eventis neque minus etiam præsentibus fides eorum culpa in vulgus
est abrogata, qui veritatis tanquam fundamenta superstructis fabulis
obruerunt. Nam et post Lycaonem singulis Lycæi Jovis sacris quendam ex
homine lupum fieri tradunt: non tamen in omne vitæ tempus, sed decimo
post anno, si interea humana carne abstinuisset, pristinam hominis
figuram recipere; sin hominis carnes gustasset, lupum esse nunquam
desinere. (7) Eadem ratione Nioben lacrimari in Sipylo monte æstivo
tempore dicunt. Audivi etiam quosdam quum narrarent et alia quædam rerum
miracula, et grypes uti pardos maculis esse distinctos; porro Tritones
voce humana præditos et eosdem perforatam concham inflantes canere. Ita
vero comparatum est, ut qui hujusmodi figmentorum portentis aures
præbent, et ipsi mox aliquid adfingant, quo fit ut mendaciorum quasi
colluvie veritas vitiata suam prorsus auctoritatem perdat.