CAPUT I.

_ Arcadas mediterraneam Peloponnesi partem tenere, ex reliquarum

civitatum finium summa breviter repetita ostenditur — de Pelasgo. _

Arcadiæ partem eam quæ fines Argivorum contingit, Tegeatæ et Mantinenses

tenent; ut hi, sic reliqui etiam Arcadici populi mediterranea

Peloponnesi incolunt. Corinthii enim primi Isthmum obtinent. His mare

versus Epidaurii vicini sunt. Quod vero attinet ad Epidaurum, Trœzenem

et Hermionem, eas excipit sinus Argolicus et quidquid Argolicæ terræ ad

mare situm est. Adjacent Lacedæmoniorum civitates. His finitima Messenia

quæ ad mare descendit Methonen usque, Pylum et Cyparissias. (2) Ad

Lechæum vicini Corinthiis Sicyonii, postremi hi Argolicorum hac in parte

finium. Sicyonem excipiunt Achæi litoris accolæ. Ad alterum Peloponnesi

latus, quod Echinadibus insulis ex adverso est, habitant Elei. Ea Elidis

pars, in qua Olympia est et Alphei ostium, terminatur Messenia; Achaiam

versus Dymæi sunt finitimi. (3) Pertinent populi quos enumeravi ad mare

omnes. Interiores Arcades a mari undecumque seclusi. Quare Homerus

profectos ad Trojam dicit, non suis ipsorum, sed acceptis ab Agamemnone

navibus. (4) Ac primum quidem omnium Pelasgum memorant Arcades in hac

terra exstitisse: sed consentaneum certe est non solum illum, sed alios

etiam in iisdem locis una cum eo fuisse. Nam quibus omnino imperasset

hominibus? Ceterum Pelasgus magnitudine, robore ac forma excelluit, quin

etiam animi dotibus reliquos superavit; atque hanc ob rem ei a suis

regnum decretum esse crediderim. Asius quoque ejusmodi in eum fecit

versus:

Montibus alticomis emisit nigra Pelasgum

Tellus dis similem, sæcli mortalis in ortum.

(5) Pelasgus igitur quum regnare cœpisset, primum quidem homines docuit

tuguria ad frigoris, imbrium et æstus incommoda arcenda ædificare. Idem

vero etiam tunicas facere instituit e suillis (_ovillis?_) coriis,

qualibus etiamnunc in Eubœa et Phocide tenuiores homines utuntur. Ad hæc

ne virente adhuc fronde herbisque ac radicibus non modo non cibariis,

sed interdum etiam perniciosis amplius vescerentur homines prohibuit:

(6) contra glandibus, neque omnibus tamen, sed iis quæ e fago leguntur,

pro cibo uti primus docuit. Isque victus, Pelasgi institutum, tam diu

apud nonnullos in usu permansit, ut vel eo tempore quo Lacedæmonios

bellum Arcadibus movere vetuit Pythia, inter alia diceret etiam hæc:

Haud equidem invideo tibi ego; sed plurimus Arcas

glande alitus dura cœpto prohibebit inani.

Pelasgo regnante etiam regionem eam Pelasgiam appellatam esse ferunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 237 / 497 题