CAPUT XXVI.

_ De urbe Ægira ejusque navali — prisco urbis nomine Hyperesia et

recentioris origine — templis et signis Ægiræ memorandis — Phelloe

oppido ejusque memorandis — Pellene urbe — Donussa oppido —

Aristonautis, Pelleneorum navali. _

Ad Ægiratarum navale, cui idem quod Ægiris urbi nomen est, stadia

intersunt septuaginta duo ab Hercule Buraica posito. Nihil vero in

maritima ora habent Ægiratæ memoratu dignum. A navali superior urbs

stadia abest duodecim: (2) appellata ab Homero in carminibus est

Hyperesia. Nomen quod nunc usurpat obtinuit quum Iones adhuc eam

tenerent, obtinuit autem ex hujuscemodi causa. Quum Sicyonii comparato

exercitu agrum invasuri essent, intelligerentque Hyperesienses nullo se

pacto pares illis numero et viribus futuros, capras omnes quæ intra

fines erant in unum coegerunt, alligatasque ad cornua earum faces

intempesta nocte accendere. (3) Sicyonii ignes eos esse ab auxiliaribus

qui Hyperesiensibus advenirent suspicati, retro agmen egere. A capris

itaque (αὶγας _Græci vocant_) mutato veteri nomine urbs Ægira est

appellata, quoque loco ex illis una eximia specie quæque ceteris dux

erat procubuerat, ibi templum Dianæ Agroteræ erexere, quod illius

propitio numine in mentem sibi venisse interpretati sunt eo dolo hostem

eludere. (4) Neque vero continuo novum nomen Ægiræ inolevit: nam sic

propemodum Hyperesiæ nomen mansit, ut Oreum in Eubœa non desunt qui hac

ipsa ætate veteri nomine Hestiæam appellant. Habet Ægira quæ literis

mandentur digna Jovis templum, et in eo signum dei sedens e Pentelico

lapide, Euclidæ Atheniensis opus. Ligneum ibidem stat Minervæ signum,

facie, summis manibus ac pedibus eburneis; reliquum corpus inauratum et

coloribus distinctum est. (5) Habet et Dianæ ædem cum simulacro, quod

temporis nostri artem præ se fert, Sacerdotio fungitur puella ad nubilem

usque ætatem. Exstat ibidem priscum signum, quod Iphigeniæ esse

dictitant Ægiratæ Agamemnonis filiæ. Id si ita est, manifesto apparet

jam tum ab initio ædem fuisse Iphigeniæ dedicatam. (6) Spectandum ipsa

maxima antiquitate Apollinis est delubrum. Vetera sunt fastigii

ornamenta, vetus ipsum dei ligneum signum; nudum id est atque insigni

magnitudine, neque quis fecerit opifex populares habent dicere; qui

tamen Sicyone Herculem viderit, facile ex operum similitudine conjiciat,

utrumque opus fuisse Phliasii Laphais. (7) Sunt præterea in delubro

signa aliquot Æsculapii stantia, et seorsum Serapidis et Isidis, e

lapide omnia Pentelico. Præ ceteris quidem diis religiosissime Cœlestem

Venerem colunt, in cujus ædem penetrare hominibus est nefas. In ejus

vero quam Syriam nominant deæ ædem statis diebus intrant, ubi se et

reliquis certo ritu expiationibus et victus præcipue moderatione

lustraverint. (8) Ædiculam etiam quandam Ægiræ et in ea Fortunæ signum

vidi, Amaltheæ cornu præ se gerens; atque ei adsistit volucer Cupido.

Significat hæc nimirum Amoris cum Fortuna conjunctio, plus fere in amore

homines ope Fortunæ quam pulchritudine proficere. Facile autem mihi

Pindarus in suis canticis quum alia multa persuadet, tum vero unam esse

Parcarum Fortunam, et eam quidem potestate sororibus antecellere. (9)

Est in eadem ædicula vir, senex jam propemodum, ejulantis facie;

mulieres tres armillas sibi detrahunt, et adolescentes totidem; ipse

lorica est indutus. Hunc Achæi bellica virtute omnibus Ægiratis

præstitisse tradunt, qui quum fortissime pugnans cecidisset, fratres

ejus superstites mortem domum nuntiarunt. Sorores itaque luctus causa

usitati cultus ornamenta abjiciunt. Patrem ipsum populares

Commiserabundum nuncupant, quod ipsa etiam effigies miserationem

exprimit. (10) Recta ab Ægira discedentes a Jovis templo et per montes

ardua stadiûm quadraginta nihilo brevior via ducit Phelloen. Castellum

id est minime clari nominis. Nam ne Ionibus quidem ea loca tenentibus

perpetuo incolebatur. Ager vites feliciter educat. Ea qua maxime saxosus

est parte multæ passim quercus, multæ item feræ, cervi inprimis et apri.

(11) Ac si ulla Græcorum castella maxime sunt perennibus aquis irrigua,

inter ea merito fuerit Phelloe numeranda. Sunt illic deorum templa

Bacchi et Dianæ: Diana ex ære fabricata sagittam e pharetra promens;

Bacchi Signum cinnabari illitum. Ab Ægira descendentibus ad navale atque

illinc progressis paulo longius, ad viæ dexteram est ædes Agroteræ Dianæ

quo loco capellam procubuisse memorant. (12) Ægiratis contigui

Pellenenses, Achæorum extremi Sicyonem versus et Argolicæ terræ fines.

Appellatos ipsi se prædicant a Pallante, qui fuerit de Titanibus unus;

at Argivi a Pellene putant Argivo, quem esse dicunt Phorbantis filium,

Triopæ nepotem. (13) Inter Ægiram et Pellenen castellum est sub ditione

Sicyoniorum, cui Donussa nomen, deleta ab ipsis olim Sicyoniis; et ejus

mentionem ab Homero factam affirmant in Agamemnonis copiarum recensu, eo

scilicet versu:

Quique colunt Hyperesiam atque altam Donoessam.

Sed enim Pisistratum, quum dissipata Homeri carmina et passim per alia

literarum monumenta dispersa in unum colligeret, vel ipsum vel operis

illius adjutorem loci ignoratione nomen immutasse (_et_ Gonoessam

_posuisse_). (14) Pellenæorum navale Aristonautæ (_Argonautæ?_ )

appellatur. Distat ab Ægiræ maritima parte stadia centum et viginti;

dimidio brevior a navali Pellenen via. Aristonautarum nomen navali

inditum ferunt, quod in hunc quoque portum appulerint Argonautæ.

Pelleneorum oppidum ipsum in jugo est situm, eujus supremus vertex in

acutissimum assurgit fastigium; sed nullæ ea in parte, quod maxime ardua

et prærupta est, domus: in planiore clivi parte conditum est oppidum non

continuum illud quidem, sed in duas partes divisum, arce videlicet inter

utramque urbis partem eminente.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 234 / 497 题