_ Pietatis in supplices exhibitæ et læsæ exempla memorantur — de tempore
Helices excidii — oppido Cerynea — memorandis Ceryneæ — oppido Bura
— Herculis Buraici oraculo, quod talis editur — amne Crathide et
Ægis oppido — Gæo, Telluris templo. _
Ob violatos quidem supplices implacabilem esse numinis iram, non Helices
modo exitium, sed alia etiam talium eventorum exempla documento esse
possunt. Exstat enim Dodonæi Jovis oraculum Atheniensibus Aphidantis
ætate redditum, quo supplices sacrosanctos esse debere his versibus
monentur:
Ara tibi Eumenidum fumans et curia Martis
sint cordi. Huc bello domiti nam forte Lacones
suppliciter tristes venient. Ne confice ferro
neu viola. Supplex sacer est et crimine purus.
(2) Hæc redierunt in memoriam Græcis quum essent Peloponnesii Athenas
adorti, regnante Codro Melanthi filio. Tunc enim ex Attica reliquæ
Peloponnesiorum copiæ retrocesserunt audita Codri morte cognitoque
mortis genere: neque enim ulla jam fuit victoriæ reliqua spes ex
Delphici Apollinis responso. Pars autem Lacedæmoniorum noctu clam
ingressi erant in urbem; quum vero orta luce se a suis destitutos
animadverterent et in eos Atheniensium concursus fierent, ad aras dearum
quæ Severæ appellantur in Areopagum se receperunt; et tunc quidem
incolumes dimissi sunt. (3) Post aliquot deinde annos quum ipsi
magistratus Minervæ supplices occidissent, ex ea nimirum factione quæ
cum Cylone arcem occupaverat, et ipsi interfectores et omnes eorum
posteri violatæ per cædem religionis damnati obnoxii deæ fuere.
Lacedæmonii etiam quum in eos viros sævissent, qui supplices in templum
Neptuni quod ad Tænarum est evaserant, Sparta non multo post tam crebris
tamque vehementibus terræ impulsibus concussa est, ut nulla urbis domus
ruinæ expers fuerit. (4) Deleta est ad internecionem Helice Asteo
Athenis archontis magistratum gerente, Olympiadis primæ et centesimæ
anno quarto, qua Damon Thurius victor primum renunciatus est. Agrum
Helicensem, quum nemo ex incolis superstes manserit, tenent Ægienses.
5. Ab Helice et ejus maritima ora divertens dextrorsum ad oppidum
pervenies in monte conditum supra militarem viam, cui Cerynea nomen,
sive ab eorum locorum regulo sive ab amne proximo qui Cerynites dicitur.
Profluit is e Cerynea Arcadiæ monte et Achæorum finitimos agros
præterlabitur. Ad hos aliquando commigrarunt inquilini ex Argivorum
finibus. (6) Nam quum Mycenæorum muros Argivi dejicere non potuissent,
quod validissimi essent, atque adeo ut a Cyclopibus (sicuti Tirynthis
etiam muri) exstructi dicerentur, postremo fame victi urbem deserere
Mycenæi coacti sunt. Eorum alii Cleonas, sed major ac dimidia fere
populi pars in Macedoniam ad Alexandrum regem, eum nempe cui Mardonius
Gobryæ filius mandata ad Athenienses commisit; reliqua multitudo
Ceryneam confugit. Ea inquilinorum ex Messene accessio opulentiorem
multo et clariorem Ceryneam reddidit. (7) In eo oppido Eumenidum fanum
est; dedicatum ab Oreste tradunt. Huc si quis vel cæde vel quovis
incesti aut impietatis genere pollutus intrarit spectandi causa, statim
eum mente capi diris terroribus exagitatum credidere. Quare non omnes,
neque ut quisque accurrit, illico intrare potest. Dearum signa e ligno
** modica magnitudine elaborata. In aditu templi positæ sunt muliebres
imagines marmoreæ exquisitæ artis. Sacerdotes fuisse Eumenidum ab
incolis dicebantur. (8) E Cerynea reversos in militarem viam atque
illinc aliquantum progressos devius trames Buram ducit, quæ in dextera
maris in monte ipsa etiam sita fuit; appellatam vero aiunt a Bura Ionis
Xutho nati et Helices filia. Oppidum hoc idem terræ qui Helicen delevit
motus tam vehementer perculit, ut in templis prisca omnia deorum signa
fuerint abolita. (9) Civium ii duntaxat reliqui fuere qui tum forte vel
militiæ vel negotii cujuspiam obeundi causa domo abfuissent; atque ii
quidem civitatem restituere. Buræ ædes sunt Cereris, Veneris, Bacchi et
Lucinæ; simulacra e Pentelico lapide sunt, Atheniensis Euclidæ opera.
Ceres veste velatur. Habet etiam Isis templum. (10) Qua ad mare
descenditur amnis est Buraicus nomine. In proxima spelunca non utique
magnum Herculis signum: Buraico et ipsi cognomen. Oraculi sortes
capiuntur ex tabula per talos. Qui consultum venere ad hunc deum,
precatione ad signum peracta votisque nuncupatis, talos ex ea quæ in
promptu est copia jaciunt quattuor super mensam. Inscripti sunt certis
tali singuli notis, quæ in tabula apte habent interpretationem. (11) Ab
Helice ad Herculis, via ducit recta stadiûm ferme triginta. Ab Hercule
discedentes perennis aquæ fluvius excipit ex Arcadico monte in mare
defluens, nomen et monti in quo fons et flumini Crathis; ab hac Crathide
Italiæ fluvius Crathis prope Crotonem nomen accepit. (12) Ad hanc
Achaicam Crathidem celebris olim fuit urbs Ægæ; quam postea desertam,
quum pristinis fuisset destituta opibus, ferunt. Hujus urbis mentionem
etiam Homerus fecit eo quem Junoni tribuit sermone:
Ast hi grata ferunt Helicen tibi munera et Ægas:
quod scilicet æque Helice atque Ægis Neptunus coleretur. (13) Non ita
procul a Crathide ad dexteram viæ monumentum offendas cum viri equo
adstantis jam prope abolita pictura. Ab eo tumulo triginta circiter
stadiûm via ducit ad Gæum qui dicitur. Telluris id fanum est quam
Eurysternon (_lato pectore præditam_) cognomento nuncupant. Signum deæ
est ex vetustissimis unum. Sacerdotium mulieri decernitur: quo statim
suscepto vitam illa agit cœlibem omne ætatis reliquum tempus, quanquam
et ante eam oportuit unum tantummodo virum expertam esse. Taurini
sanguinis haustu, periculum faciunt; quo illa epoto si falsum dixerit
extemplo pœnam luit. Quodsi plures forte sacerdotium petant mulieres,
sorti creatio committitur.