_ Reliquiæ urbis Argyræ — de Selemno amne et Argyra fonte narratio — de
Bolinæo amne et urbe Bolina — promontorio Drepano et reliquiis urbis
Rhypum — Ægio urbe, Lucinæ (Ilithyiæ) templo ac signo — de Æsculapio
disputatio — Ægii urbis memoranda. _
Post Charadrum ruinæ sunt non magnopere insignes Argyræ urbis, et ad
dexteram viæ popularis fons Argyra, et Selemnus fluvius in mare exit. De
eo indigenarum est pervulgata fabula, Selemnum egregia forma puerum
pecus ibi pascentem amatum ab Argyra, maris Nympharum una: illam e mari
subnatantem cum puero cubare solitam; (2) non longo post temporis
intervallo quum pueri forma defloruisset, ad eum ventitare Nympham
desisse; desertum ab Argyra puerum amorisque ardore consumptum esse a
Venere in amnem mutatum. (Refero quæ Patrenses narrant.) Verum quum in
aquam etiam versus Argyræ amore teneretur (sicuti etiam de Alpheo
Arethusam amante proditum est), Veneris munere Nymphæ fluvium cepit
etiam oblivio. (3) Atque audivi eam vim Selemnum habere, ut qui viri
quæve feminæ se in eo abluerint, amorum suorum obliviscantur. Quod nisi
commentitium est, quantavis pecunia videatur hominibus ea Selemni aqua
pretiosior. (4) Ab Argyra modico intervallo fluvius abest Bolinæus. Fuit
ei proxima olim Bolina urbs. Virginem cui Bolina nomen ab Apolline
amatam tradunt; quæ fugiens in mare se proximum abjecerit ac postea
Apollinis gratia immortalitatem sit adepta. Promontorium inde mari
imminet. In hoc ipsum mare fabula vulgavit Saturnum falcem abjecisse,
Cœlum patrem quum exsecuisset, et ex eo promontorium Drepanum (_Falcem_)
vocatum. Paululum supra militarem viam cernuntur Rhypum ruinæ: ab illis
distat Ægium stadia circiter triginta. (5) Ægiensem agrum perlabitur
fluvius Phœnix, et item Meganitas; ambo in mare influunt. Porticus
suburbana Stratoni athletæ, qui Olympiæ eodem die pancratii et Iuctæ
coronas cepit, erecta est, quo certum ubi se exerceret locum haberet.
Habent Ægienses vetustum Lucinæ fanum. Deæ signum, a vertice ad calcem
tenui carbaso velatum, ligneum est præter os, summas manus et pedes: quæ
partes e marmore Pentelico confectæ sunt. (6) Alteram manum porrigit,
altera facem præfert. Attributas ei faces ex eo suspicari possis, quod
parturientes dolores haud secus atque ignis urere videantur. Etiam hinc
merito faces gestaverit, quod ipsa in lucem fœtus profert. Simulacrum
illud fecit Damophon Messenius. (7) Non longe a Lucinæ est sacra
Æsculapio area, in qua Hygieæ sunt et Æsculapii ipsius signa. In basi
incisi iambi indicant Messenii Damophontis opus esse. In hoc Æsculapii
templo altercatio mihi fuit cum Sidonio homine, qui et rerum omnium
divinarum peritiores esse Phœnicas quam Græcos contendebat, tum vero et
inter ipsos aiebat Æsculapii patrem Apollinem celebrari, matrem vero ei
mortalem fuisse negabat. (8) Æsculapium enim aerem esse, ex quo bona
valetudo tam homini, quam cunctis aliis animantibus exsistere: Apollinem
igitur qui Sol ipse sit, jure patrem Æsculapii perhiberi, quod
accommodatum anni temporibus cursum peragens aeri salubritatem
impertiat. Hæc ego illi facile assentiebar, sed non esse magis Phœnicum
eam opinionem quam Græcorum ostendebam; quum Titane etiam (quod est
Sicyoniorum oppidum) idem signum Salubritatis dicatur. Esse vero vel
puero manifestum aiebam, corporum in terra salubritatem Solis cursu
effici. (9) Est item apud Ægienses Minervæ delubrum et Junonis lucus.
Minervæ ipsius duo sunt e candido lapide signa. Ad Junonis nemini,
præter eam mulierem cui sacerdotium obtigit, fas aspicere. Bacchi etiam
ædes est proxima theatro; signum impuberi ore est. In foro etiam Jovis
est area cognomento Servatoris: et in primo aditu ad lævam simulacra
sunt ænea duo, quorum alterum imberbis effigiem præ se ferens mihi multo
esse videbatur antiquius. (10) At ænea signa, quæ recta via (_ab
introitu?_) progressis in cella quadam Neptuno et Herculi, Jovi item et
Minervæ dicata sunt, Argivos nuncupant, vel quod (ut Argivi dicunt)
Argis fabricata fuerint, vel quod (ut Ægienses narrant) pro deposito
illa signa ipsis data fuerint ab Argivis: (11) qui sibi præterea
mandaverint ut quotidie sacra facerent ad ea signa: at id quo fine
publica impensa, se excogitasse, ut ea ipsa, quibus postea in
epulationibus vescerentur, diis rem divinam facientes consecrarent. Sed
enim quum depositum aliquando repetissent Argivi, se quoque repetisse
quam in sacra erogassent pecuniam; illos quum solvendo non essent, signa
ipsis reliquisse. Prope forum communis Apollini et Dianæ ædes dedicata
est. In foro etiam est Dianæ templum; sagittas dea ejaculantis effigiem
præ se fert. Est etiam Talthybii caduceatoris sepulcrum, cui Spartæ
quoque tumulus est aggesta terra exstructus; et utraque civitas
Talthybio parentat.