_ De Pharis urbe, fluvio Piero et platanis miræ magnitudinis — Mercurio
Agoræo ejusque oraculo — lapidibus quadrangulis a Pharensibus cultis
et Phararum conditore — Tritæa urbe et monumento picturis Niciæ
exornato. — Tritææ conditore — summorum deorum templo — itinere
Ægium versus — mira amnis Charadri vi. _
Pharæ Achæorum oppidum Patrensibus est ab Augusto attributum. Via
interest stadiûm centum et quinquaginta; a mari vero ad continentem
superiorem oram, stadiûm intervallum circiter septuaginta. Præterfluit
Pharensium agrum fluvius Pierus, idem (opinor) qui et Oleni ruinas
præterlabitur, quem maris accolæ Pirum nominant. In ejus ripis
platanorum lucus est tanta arborum magnitudine, ut intra cavernas (multæ
enim ex ipsa vetustate concavæ sunt) qui velint et epulentur et somnum
capiant. (2) Fori area magno et late patenti ambitu est, quo scilicet
spatio esse consueverant priscorum fora. In medio Mercurii marmoreum
signum cum barba, ipsi terræ insistit, forma quadrangula, modica
magnitudine. Testatur inscriptio a Messenio Simulo dedicatum. Cognomen
ei est Agoræo (_Forensi_), et proxime eum constitutum est oraculum. Ante
Mercurii signum situs est focus et ipse lapideus; ad eum focum plumbo
agglutinatæ sunt æneæ lucernæ. (3) Qui deum consulit, accedit sub
vesperam et thus super foco adolet, deinde oleo infuso lucernas
accendit; tum vero in ara ad simulacri dextram nummum patria nota
signatum (appellant Æreum) dedicat, deumque ad aurem rogat quodcumque
placuerit, inde e foro abiens manibus aures premit. Ubi e foro excessit,
amota ab auribus manu quam primum excepit vocem, eam sibi oraculi loco
ducit. (4) Talis etiam apud Ægyptios ad Apidis fanum celebratur oraculi
religio. Est item Pharis aqua Mercurio sacra; Hama (_?_) fonti nomen.
Pisces ex eo non capiunt, quod sacros deo putant. Prope ipsum dei signum
lapides fere triginta erecti sunt quadrangula figura; singulos certis
deorum nominibus appellantes Phararum incolæ venerantur. Atque adeo olim
apud universos Græcos rudes lapides pro simulacris divinos honores
obtinebant. (5) Est procul oppido stadia ferme quindecim Castoris et
Pollucis lucus, lauris consitus plurimis; neque ædes tamen in eo est
neque signa: aiunt incolæ, Romam quæ fuerant fuisse deportata; ara
tantum exstat lapidibus vilibus exstructa. Pro certo comperire non
potui, Pharesne Phylodamia Danai filia natus, an alius quis illi
cognominis eam urbem condiderit. (6) Tritæa quidem Achæorum et ipsa urbs
a litore interior; Patrensibus hæc quoque attributa Imperatoris
voluntate. Abest a Pharis stadia centum et viginti. Antequam ingrediaris
urbem, sepulcrum videas candido lapide exstructum, insigne illud quidem
tum reliquo opere, tum maxime quod in eo Niciæ relucent picturæ. In
eburnea sella sedet eximia specie mulier juvenis; adstat ei ancillula
umbraculum tenens; (7) et adolescentulus plane impuber tunica amictus et
supra tunicam punicea chlamyde; cui servulus adstat cum jaculis,
venaticos canes ducens. Nomina eorum cognoscere non potuimus; sed in
medio cuique posita erat conjectura, illud esse viri et uxoris
monumentum. (8) Tritææ quidem conditorem Celbidan sunt qui dicant
fuisse; venisse vero illum e Cumis Opicæ terræ. Alii a Marte tradidere
Tritæam Tritonis filiam compressam; fuisse eam Minervæ sacerdotem dum
virgo esset; Melanippum Marte et Tritæa natum, quum adultus esset, urbem
condidisse et de matris nomine appellasse. (9) Est Tritææ fanum quod
Maximorum deorum vocatur. Simulacra fictilia sunt. Sacra his annua non
alio ritu fiunt quam Baccho apud cunctos fere Græcos. Minervæ etiam ædes
exstat, deæ signum lapideum hac ætate cernitur, priscum Romam fuisse
deportatum Tritæenses ipsi memorant. Iidem Marti etiam et Tritææ solenne
habent rem divinam facere. (10) Atque hæ quidem procul a mari et plane
interiores in continenti terra urbes sunt. Navigantibus Ægium a Patris
distat stadia quinquaginta promontorium cui nomen Rhion. Portus Panormus
longius abest a promontorio stadia quindecim. Totidem a Panormo distat
qui Minervæ murus dicitur: a quo ad portum cui Erinei (_Caprifici_)
nomen oram legentibus intervallum stadiûm nonaginta: inde ad Ægium
sexaginta: at pedestre iter e Patrensi urbe usque in Ægiensem
quadraginta potissimum stadiis brevius est eo marinæ profectionis numero
quem modo exposui. (11) Paululum abest ab ipso Patrensium oppido
Milichus amnis et Triclariæ templum, in quo signum omnino nullum
reliquum est. Situm hoc ad viæ dexteram. Paulo longius progressis a
Milicho amne alius est amnis cui Charadrus nomen: e quo quæ verno
tempore potarint pecudes, mares gignere creduntur fœtuum partem maximam;
eaque de cause pastores aliorsum greges agunt, præter bovillum tamen
pecus. Id ab eo flumine idcirco non rejiciunt, quod mares et ad usum
sacrorum et ad agrorum cultum magis sunt idonei: ceteri pecoris feminas
majore multo æstimatione dignantur.