CAPUT XXI.

_ De Baccho Calydonio ac Coresi erga Callirrhoen amore — tribus Bacchi

signis eorumque nominibus — Neptuni cognominibus templa et signa in

urbe Patrensium porro recensentur — de miro Patrensium oraculo prope

fontem — oraculo Apollinis — Thyrxei in Cyaneis et Sarapidis templis

Patris — feminis Patrensium. _

In eadem urbis regione templum est Bacchi cui cognomen Calydonio. Est

enim et hujus dei signum e Calydone Patras deportatum. Fuit, dum Calydon

stetit, inter alios Bacchi sacerdotes Coresus, cui uni omnium hominum ex

amore indignissimi casus evenere. Amabat hic Callirrhoen virginem; et

quanto erat Coresi amor vehementior, tanto erat puellæ animus ei

infestior. (2) Quare quum neque precum, neque munerum ullo genere omnia

expertus Coresus virginem flectere potuisset, postremo supplex ad Bacchi

signum confugit opem poscens. Deus simul atque audivit sacerdotis

precationem, incessit statim Calydoniis ebrietati persimilis quidam

furor, ex quo passim populari vesaniæ morbo interibant. In ea lue ad

Dodonæ oraculum confugiunt. Erat enim apud ejus oræ incolas, Ætolos et

eorum finitimos Acarnanas et Epirotas, columbarum et responsorum qua ex

quercu edebantur maxima ut veracissimi oraculi autoritas. (3) Responsum

qui missi fuerant tulere, placandum Bacchum, cujus ira tantam

apportasset perniciem. Esse vero placandi numinis unam illam rationem,

si ad ejus aram Coresus vel Callirrhoen ipsam immolasset vel alium qui

se pro illa devovere sustineret. Puella quum frustra deprecando, ne

eorum quidem a quibus educata fuerat impetrato auxilio, cædi destinata

esset, (4) et iis omnibus comparatis quæ ad sacrum rite peragendum in

promptu esse oportere Dodonæi Jovis oraculum monuerat, cum infulis

victimæ ornatu ad aram jam deducta fuisset; Coresus ipse, qui sacris

præerat, amore victus nihil jam pristinæ in puellam iræ indulgens, se

ipsum pro illa occidit, ae re ipsa ostendit se omnium quos novimus

hominum minime ficto amore fuisse incensum. (5) Commota rei spectaculo

Callirrhoe, animum mutavit; quumque mentem ejus subiisset partim Coresi

commiseratio, partim pudor eorum quæ in illum commiserat, et ipsa semet

ad fontem, qui non procul abest a Calydonis portu, jugulavit. Eum fontem

posteri de puellæ nomine Callirrhoen nuncuparunt. (6) Est apud Patrenses

non longe a theatro indigenæ cujusdam feminæ sacrarium, in quo Bacchi

signa totidem, quot erant antiqua oppida, et iisdem nominibus, Mesateus,

Antheus et Aroeus. Signa hæc festis Baccho diebus in Æsymnetæ templum

deportant: quod templum vero Æsymnetæ in maritima urbis parte situm est,

ad ejus viæ, qua e foro exitus patet, dexteram. (7) Descendens ab

Æsymnetæ aliud conspicias templum et signum e lapide, quod Salutis

nuncupatur. Dedicatum aiunt jam tum ab Eurypylo, quum insaniæ morbo

liberatus fuit. Proxime ad portum Neptuni ædes est cum signo marmoreo,

cujus rectus est status. Neptunum quidem, præter ea cognomina qui a

poetis ficta sunt ornandi carminis causa et quæ gentes prope singulæ

privatim imponunt, communia fere omnibus et maxime insignia sunt

Pelagius (_Marinus_), Asphalius (_quasi Securitatem parans_) et Hippius

(_Equester_) (8) Equestrem autem cur appellent hunc deum, alius aliam

sibi causam persuaserit. Ego ex eo conjicio quod equitationem primus

Neptunus invenisse dicatur. Homerus quidem quo loco certamen equorum

describit, Menelaum facit jusjurandum concipientem per hujus ipsius dei

numen:

En age equos tangens Neptuni numina jura,

fraude meos nulla prudens tardare jugales.

(9) Pamphus vero, vetustissimorum apud Athenienses hymnorum auctor,

Neptunum appellat «equorum ac navium erectis vexillis ornatarum

largitorem.» Satis itaque probabile, non aliunde eum quam ab equitatione

nomen illud adeptum. (10) Patris quidem non procul a Neptuni, Veneris

templa sunt. Deæ signum e duobus quæ ibi dedicata sunt alterum e mari

piscatores reti extraxerunt una ante me ætate. Sunt et proxime portum

signa, et Martis quidem ex ære; Apollini vero et Veneri (quibus prope

portum area etiam sacra dedicata est) os, manus et imi pedes e marmore,

reliquæ partes e ligno confectæ sunt. (11) Est etiam in ipsa maritima

ora lucus, in quo curricula luculenta et stationes æstivo anni tempore

valde suaves. In eodem luco Apollinis et Veneris delubra spectantur cum

signis marmoreis. Proximum luco est Cereris fanum; dea ipsa et

Proserpina stant, Telluris effigies in solio sedet. (12) Pro Cereris æde

fons est: is qua parte templum spectat, lapideum habet sepimentum, ab

exteriori vero parte descensus ad eum structus est. Ibi oraculum est

maxime veridicum. Cognoscuntur tamen ex eo non rerum omnium, sed

morborum duntaxat eventa. Speculum tenui suspensum funiculo demittunt,

ita librantes ut in fonte omnino non mergatur, sed imo ambitu summam

aquam contingat. Exinde ubi odores adoleverint et rite deam precati

fuerint, inspiciunt in speculum; et ex ejus imaginibus periturusne an

victurus is æger sit, de quo consuluerunt, divinant. (13) Neque latius

omnino hujus aquæ divinatio patet. Proxime autem Cyaneas Lyciæ finitimas

oraculum est Apollinis Thyrxei: aquæ vero quæ est juxta Cyaneas ea est

natura, ut in eam si quis introspiciat, similiter omnia ei quæ vult

videre liceat. Sunt etiam Patris juxta lucum duo Sarapidis templa; in

quorum altero Ægypti Beli filii monumentum. Ægyptum Aroen confugisse

tradunt Patrenses filiorum luctu confectum, quum ipsum Argorum nomen

exhorresceret et inprimis a Danao sibi plurimum metueret. (14) Est etiam

apud Patrenses Æsculapii templum. Hoc supra arcem, ad eam portam per

quam exeunt qui Mesatin iter habent, est conditum. Feminarum Patris quam

virorum duplo fere major est numerus; et hæ quidem si quæ aliæ ad

Venerem pronæ. Texendis e bysso, quæ in Elide provenit, reticulis et

alia veste earum complures victum quæritant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 229 / 497 题