_ De Eurypyli monumento et Diana Triclaria — Comætho et Melanippo —
Eurypyli arca. _
Est inter Laphriæ Dianæ ædem et aram exstructum monumentum Eurypyli. Hic
quisnam fuerit et quam ob causam huc venerit, jam exponam, si prius
tamen sub Eurypyli adventum qui fuerit in his locis hominum status
enarravero. Tenentibus Aroen, Antheam et Mesatin Ionibus communis sacra
fuit area et ædes Dianæ cognomento Triclariæ. Huic quotannis festos dies
agitabant et nocturna sacra faciebant Iones. Sacerdotium penes virginem
erat usquedum illa nuberet. (2) Accidisse autem aiunt ut, quum hoc
fungeretur sacerdotio virgo eximia admodum specie Comætho nomine, ejus
amore Melanippus caperetur adolescens, tum ceteris laudibus, tum vero
corporis forma æqualium suorum longe præstantissimus. Hic quum amore
sibi mutuo puellam devinxisset, uxorem eam a patre sibi poposcit.
Enimvero hoc vitium senectutem comitatur, ut juvenibus plerumque quum
aliis in rebus adversentur tum in amoribus eorum nihil doloris sentiant.
Unde etiam Melanippus tunc, quum amans amantem ducere cuperet, nihil
æquum aut mite vel a suis, vel a puellæ parentibus impetrare potuit. (3)
Sed enim quantam tum ad hominum jura confundenda, tum ad numinis honores
evertendos vim habeat amor, et alia sæpe rerum eventa et Melanippi casus
declaravit. Etenim in ipsa Dianæ æde juvenes congressi cupiditatem suam
explerunt, ac templo etiam in posterum æque ac thalamo usuri erant. Sed
incolas ejus regionis subita Dianæ ira infestavit, ita ut nec terra
fructum ullum redderet et morbi eis insoliti funeraque ex istis morbis
longe frequentiora quam ante exsisterent. (4) Quum igitur ad Delphicum
oraculum confugissent, Pythia vates Melanippum et Comæthonem mali
auctores arguit, jussitque oraculum tum eos ipsos Dianæ immolari, tum
singulis annis virginem et puerum qui forma essent elegantissimi eidem
numini mactari. Ob hoc sacrificium fluvius qui Triclariæ Dianæ templum
præterlabitur, Amilichus (_Immitis_) est appellatus: nam ante illud
tempus sine ullo fuit nomine. (5) Pueri quidem et virgines, qui nullo in
deam perpetrato scelere ob Melanippi et Comæthûs noxam peribant, et ipsi
miserandam adiere sortem et propinquis suis funestissimum attulere
luctum: at Melanippus et Comætho mihi quidem extra calamitatis aleam
fuisse videntur; prosperi enim in amore successus soli homini animam
adæquare suo pretio videntur. (6) Sacri tam immanis hunc memorant finem
fuisse: quum ex Delphici Apollinis oraculo jam ante cognovissent, a
peregrino aliquando rege peregrinum item deum importatum iri, ac tunc
desituros humana hostia Triclariæ facere; Ilio capto in divisione prædæ
Eurypylo Euæmonis filio arca obtigit, in qua inclusum fuerat Bacchi
signum, quod a Vulcano fabricatum putabant, dono vero a Jove Dardano
datum. (7) Ceterum de ea arca duplex sermo proditur. Alii enim ab Ænea
in fugam jam se conjiciente relictam, alii a Cassandra abjectam dixere,
quum sciret illam magno Græcorum alicui, qui eam forte sustulisset, malo
futuram. Aperuit igitur arcam Eurypylus, apertaque statim ut simulacrum
conspexit, mentis impos est factus, atque adeo ut, quum perpetua prope
agitaretur insania, raro admodum ratione uteretur. Quare quum ita esset
affectus, non in Thessaliam suæ cursum navigationis direxit, sed quum
Cirrham per Cirrhæum sinum applicuisset, Delphos perrexit, et oraculum,
quanam ratione furoris illo morbo liberari posset, consuluit; (8)
responsum vero ei redditum, ut quo in loco homines offendisset peregrino
ritu sacrum facientes, ibi arcam expositam dedicaret et ipse sedem
ibidem suam statueret. Delatus inde ventis Aroen Eurypylus quum in litus
exscenderet, forte in illud incidit tempus, quo ad Triclariæ aram puer
et virgo jam adducti prope erat ut mactarentur; atque ille quidem haud
magno negotio sacrum id animadvertit cum oraculi voce congruere. Rediit
etiam incolis in memoriam, quum regem, quem ante nunquam viderant, et
arcam simul conspexissent, quod jam pridem et ipsis prædictum fuerat; ac
illa arca dei cujuspiam signum contineri suspicati sunt. (9) Hic rei
eventus Eurypylum insania, sacro immani oppidanos liberavit; et fluvius
mutato nomine, Milichus (_Mitis_) cœptus est appellari. Scripsere
nonnulli, non accidisse quæ commemoravimus, Eurypylo Thessalo, sed
Eurypylum, Dexameni Oleni regis filium, ab Hercule, cujus in
oppugnatione Ili comes fuerit, arcam accepisse: cetera vero eodem quo
nos modo etiam ipsi memorant. (10) Sed enim neque Herculem crediderim
quid in arca abditum esset ignorasse, vel, id si rescisset, fatale donum
belli societate sibi conjuncto homini daturum fuisse. Neque ipsi
Patrenses alium Eurypylum memorant quam Euæmonis filium; cui parentalia
faciunt anniversaria per festos Baccho dies.