_ Græcia tunc temporis ad summam inopiam redacta — Græciæ sors sub
Nerone et Vespasiano — Achaiæ finium et urbium descriptio, primum
Dymes — de memorandis Dymes — Atte dæmone — Œbota cursore. _
Atque his quidem temporibus Græcia, jam pridem multis particulatim
lacerata et vexata adversis rerum casibus, ad summam inopiam depressa
est. Argos, quæ heroicis olim temporibus admodum potens et opulenta
fuerat civitas, translato ad Dores regno acerbiorem experiri fortunam
cœpit. (2) Atheniensium rempublicam post Peloponnesiaci belli et
pestilentiæ cladem respirantem et quasi emergentem rursus, Macedonum
potentia paucis post annis erat oppressura. Bœotiis Thebis itidem ex
Macedonia Alexandri iracundia exitio fuit. Lacedæmonios Thebani
Epaminondæ virtus ac deinde Achæorum arma perculere. Sero tandem et ægre
Achæorum imperium quum, quasi ex truncata et majori ex parte arida
arbore, surgere conaretur, quominus invalesceret, imperatorum suorum
obstitit improbitas. (3) Multis post ætatibus quum ad Neronem Romanorum
imperium pervenisset, is Græciæ sine populi Romani detrimento suam
reddidit libertatem. Pro ea enim Sardiniam prædivitem insulam ei
attribuit. In hoc Neronis factum quum intueor, rectissime mihi videtur
Plato Aristonis filius dixisse, gravissima quæque et maxime insignia
peccata non esse leviorum aut mediocrium ingeniorum offensiones; sed ab
animi præclara quadam indole, vitiosa educatione depravata, proficisci
consuevisse. (4) Sed enim non fuit hoc beneficium Græcis ad
diuturnitatem stabile. Nam quum imperii gubernacula post Neronem
Vespasianus teneret, Græci ad interna bella processerunt; quare eos
Vespasianus annuo vectigali imposito Romanis magistratibus iterum parere
jussit, quod diceret libertate uti Græcos jam dedidicisse. Et hæc quidem
de Achæorum rebus quæ commemorarem habui.
5. Agri fines inter Achæos et Eleos Larisus amnis est; et in ipsa fere
fluminis ripa Larisææ Minervæ templum. Abest a Lariso Achæorum urbs Dyme
stadia ferme triginta. Hanc Philippus, Demetrii filius, unam ex omnibus
Achæorum urbibus dicto audientem habuit; et hanc unam ob culpam
Sulpicius (hic quoque dux Romanus) exercitui Dymen diripiendam dedit;
Augustus eam postea Patrensibus attribuit. (6) Priscis temporibus Palea
est appellata. Hoc quod nunc habet nominis tunc accepit, quum in Ionum
adhuc ditione esset. Neque vero satis mihi liquet, utrum a Dyme femina
indigena, an a Dymante Ægimii filio sit nuncupata. Quodsi quis forte
elegos legerit, qui in Œbotæ statua Olympiæ inscripti sunt, non facile
tamen de hujus urbis nomine ambigere possit. Œbotæ enim Dymæo palma de
stadio data Olympiade sexta; statua vero in Olympia ex Delphico quodam
responso octogesima demum Olympiade est erecta. Ad eum hi versus
inscripti:
(7) Œniæ Œbotas stadium superavit Achivus,
per quem Palea clarius enituit.
Verum nihil nominis hæc commutatio, quod scilicet non Dymen, sed Paleam
hi versus nominent, quemquam conturbarit. Prisca enim nomina carminibus
præ recentioribus apta judicantur, et ea inprimis usurpant Græci poetæ,
qui Amphiaraum et Adrastum Phoronidas, Erechthiden Theseum solent
appellare. (8) In suburbano Dymes agro ad viæ dexteram Sostrati
sepulcrum exstat. Fuit hic indigena adolescentulus, Herculi (ut aiunt)
in amoribus, et superstitem illi Herculem ipsum tumulum puero fecisse
memorant capillumque inferias misisse. Ætate etiamnum mea imminet terræ
aggeri pila cui Herculis signum insistit. Parentare etiam Sostrato
populares suos accepi. (9) Habent iidem Dymæi Minervæ ædem et signum
valde prisci operis. Aliud etiam apud Dymæos Dindymenæ matri et Attæ
dedicatum est fanum. Attes quidem hic quisnam fuerit, de eo nihil omnino
arcani invenire potui. Sed Hermesianax elegorum scriptor versibus
prodidit, Calai Phrygis filium fuisse et ad sobolem procreandam plane
inutilem editum a matre. Quum jam adolevisset, in Lydiam migrasse idem
Hermesianax narrat ibique Magnæ Matris cæremonias monstrasse; tanto vero
in honore apud Lydos fuisse, ut id moleste ferens Juppiter aprum in
Lydorum segetes immiserit; (10) a quo et alii e Lydis et ipse Attes
interemptus fuerit. Aliquid quod hinc pendet faciunt Gallogræci
Pessinuntis incolæ: sue enim tanquam impura bestia omnino abstinent. Sed
hoc non ipsi credunt de Atte, verum alius longe sermo est de eo apud
ipsos memoriæ consecratus. Jovem fabulantur per somnum in terram semen
profudisse; terram postea absoluto fœturæ tempore genium edidisse qui
duplex haberet inguen, alterum maris, alterum feminæ; Agdistin
appellatum; deos monstro exterritos virilem ei partem exsecuisse; (11)
ex ea amygdalum enatam, cujus quum maturos fructus appetisset Sangarii
amnis filia eosque in sinum abdidisset, evanuisse illos quidem, verum
puellam gravidam factam puerum enixam; hunc expositum et a capro
educatum, quum adolevisset, eximia fuisse et multo quam humana
excellentiore pulchritudine: quocirca acri ejus amore captum Agdistin.
Quum ad virilem ætatem pervenisset, Pessinuntem eum propinqui sui
miserunt, ut regis filiam uxorem duceret. (12) Ibi quum jam nuptiale
carmen cantaretur, repente Agdistis interveniens tantum Attæ immisit
furorem, ut sibi pudenda præcideret. Hoc item socer ipsius fecit.
Agdistin facti in Atten admissi pœnituit. Quare a Jove impetravit ne qua
in posterum corporis Attæ pars putresceret aut tabesceret. Hæc de Atte
in vulgus prodita. (13) In Dymæorum finibus Œbotæ cursoris ** qui quum
primus ex Achæis Olympiæ coronam meruisset neque ullum apud cives suos
eo nomine præcipuum honorem esset adeptus, imprecatum Achæis aiunt ne
quis ipsorum unquam palmam Olympicam ferret. Exstitit omnino deorum
aliquis cui fuit curæ ratam facere eam Œbotæ exsecrationem. Id tum demum
resciverunt Achæi, quum se mirantes Olympicarum palmarum compotes fieri
nunquam amplius potuisse Delphos ad oraculum miserunt: (14) et tunc
quidem, quum et alia in Œbotæ honorem instituissent virique statuam in
Olympiam misissent, mox Sostratus Pelleneus in stadio pueros vicit. Et
hac etiamnum ætate Achæis athletis solenne, ut priusquam in Olympicum
certamen descendant, Œbotæ parentent, ejusque statuæ victores coronam
imponant Olympiæ.