_ Ex legatis Romanis Orestes Achæis senatus mandata denuntiat — Achæi
his permoti Spartanos Corinthi degentes hostiliter comprehendunt —
Critolaus, Achæorum dux, Romanis bellum inferre cupiens eorum
legatos eludit — Critolaus et Pytheas sollicitant Achæos ad bellum
contra Spartam et Romanos suscipiendum — Romani Mummium consulem
contra Achæos mittunt. _
In Græciam tandem pervenere Roma simultatum inter Lacedæmonios et Achæos
disceptatores, quorum princeps Orestes fuit. * * et magistratus Achaiæ
civitatum singularum ad se vocavit et inprimis Diæum. Qui quum
convenissent ubi deverterat Orestes, renuntiavit senatum censere, neque
Lacedæmonios neque Corinthum ipsam Achæis contribuere se debere; Argos
præterea, Heracleam quæ ad Œtam est, Orchomenios Arcadici nominis, ab
Achæorum concilio sejungendos: neque enim his esse populis ullam cum
Achæis cognationem, et eas civitates cœpisse cum illis serius facere.
(2) Hæc dum Orestes exponeret, Achaici magistratus prius etiam quam ille
perorat e deversorio Orestis exsiluerunt, et convocarunt ad concionem
Achæos. Hi, cognita Romani senatus sententia, repente in Spartanos eos
qui forte Corinthi erant impetum fecerunt; ac corripuit quemcunque vel
certo nossent esse Lacedæmonium, vel ex tonsura, calceatura, veste aut
nomine Lacedæmonium esse suspicarentur, quosdam etiam qui se in Orestis
deversorium fuga jam proripuerant, etiam inde summa vi extrahere
nitebantur. (3) Legati furorem illum compescere conati monere identidem
et queri, ab ipsis prioribus injuria se et contumelia lacessitos. Paucis
post diebus Lacedæmonii omnes, qui deprehensi captique fuerant, in
carcerem ab Achæis conjecti, dimissis iis quos non esse Laconici nominis
constitisset. Missi deinde Romam et alii primores Achæorum et Thearidas
legationis princeps. Ii quum in via aliis legatis a Romanis eadem de
causa post illam Orestis legationem missis obvii facti essent, pedem
retulerunt. (4) Jam Diæus imperii sui tempus expleverat; in ejus locum
ab Achæis creatus est Critolaus. Huic acris et inconsiderata incesserat
cupiditas cum Romanis bellandi. Quocirca quum novi jam adessent a
Romanis missi arbitri, occurrit illis quidem ad Tegeam Arcadiæ urbem; ne
vero in publico Achæorum concilio mandata exponerent, arte cavit. Nam
legatis quidem audientibus per nuntios edici concilium jussit, clam vero
per literas conciliariis denuntiavit: concilii diem ne obirent. (5)
Conventu in diem dictam frustra exspectato se plane elusos esse a
Critolao Romani intellexerunt, præsertim vero quum aliud ille juberet
legatos certum et statum concilium in mensem sextum exspectare: ad se
quod attineat, se de rebus Achæorum publicis privata cum illis colloquia
habiturum esse negavit. Legati igitur quum elusos se cognovissent, domum
redierunt. Critolaus deinde edicto Corinthum concilio Achæis pro
concione persuadet, Spartanis bellum inferant atque ut aperte contra
Romanos arma capiant. (6) Regem quidem vel civitatem quampiam suscepto
bello male rem gerere, genii cujuspiam invidia magis quam belligerantium
culpa contigit: audacia vero cum imbecillitate conjuncta est furor
potius quam infortunium nominanda; id quod Critolao etiam atque Achæis
obfuit. Præterea incitavit vehementer Achæos Pytheas Bœotorum
magistratus, Thebanis ultro profitentibus belli se contra Romanos
gerendi socios fore. (7) Pecuniam autem ut primum Phocensibus penderent
Metellus Thebanis imperarat, quod in eorum fines armati excurrerant;
alteram item multam Eubœensibus, quod agrum eorundem Eubœensium
populationibus evastassent; tertiam Amphissensibus debere Thebanos
pronunciarat, quod eorum sub messis tempus frumenta desecuissent.
Romani et ex legatorum quos in Græciam miserant oratione et Metelli ex
literis edocti quæ egissent Achæi, eorum injurias esse persequendas
censuerant. Creatus tum jam consul fuerat Mummius; huic igitur ad bellum
Achæis inferendum classis et pedestres copiæ sunt decretæ.