CAPUT XIII.

_ Achæi exercitum conscribunt contra Spartam Damocrito duce —

Lacedæmonii pugnam conserunt cum Achæis et fugantur — Damocritus

proditionis accusatus aufugit — Diæi, ducis Achæorum, callidum

facinus in Lacedæmonios — Menalcidas, dux Lacedæmoniorum, urbe Iaso

capta, odium civium incurrit et vitam veneno finit. _

Hæ controversiæ in causa fuerunt, ut renunciato novo jam prætore

Damocrito Achæi exercitum conscriberent et contra Lacedæmonios arma

caperent. Eodem ferme tempore Metellus consul Romanorum exercitum in

Macedoniam transportavit. Bellum enim ei decretum fuerat contra

Andriscum Persei filium novas in Romanos res molientem. Ac Macedonicum

quidem bellum facile prosperos ex Romanorum sententia successus erat

inventurum, (2) Metellus autem iis, quos miserat senatus Romanus, in

Asiam cum imperio, persuadet ut, priusquam transmittant, cum ducibus

Achæorum congressi edicant, ne bellum contra Lacedæmonios susciperent,

atque ut omnino exspectarent legatos eos qui a senatu mitterentur

arbitri inter Achæos et Lacedæmonios futuri. (3) Mandata illi quidem ad

Damocritum et Achæos detulerunt, quum jam illi contra Lacedæmonios

exercitum ducerent; quare quum nihil sane se ulla oratione contra

Achæorum pervicaciam profecturos intelligerent, in Asiam perrexerunt.

Ipsi quoque Lacedæmonii animi elatione magis quam viribus subnisi cum

suis copiis hosti occurrerunt, satis illi quidem habituri suos si fines

defendere possent. Prœlio mox superati quum circiter mille et ætate et

viribus florentes milites occubuissent, intra mœnia se reliqui

effusissima fuga recepere. (4) Quodsi hostem persequi maturasset

Damocritus, eodem tempore Achæi quo fugientes Lacedæmonii apertis

introrumpere potuissent portis Spartæ: verum ille et tunc canere jussit

receptui et exinde se ad excursiones et agri populationes convertit, non

circumsedit urbem. (5) Is reportato domum exercitu majestatis damnatus

est ab Achæis, multa quinquaginta talentûm irrogata. Eam quum unde

solveret non haberet, clanculum e Peloponneso aufugit. In Damocriti

locum prætor renunciatus est iterum Achæorum suffragiis Diæus. Ad eum

quum legatos rursus misisset Metellus, res ita convenit, induciæ ut

inter Achæos et Spartanos essent usquedum adessent qui disceptandi causa

a Romanis missi fuerant. (6) Callidum interea aggreditur in Lacedæmonios

Achaicus prætor facinus. Oppida omnia, quæ in orbem Spartæ finitima

erant, ad Achæorum amicitiam pellicit et ea præsidiis firmat, ut unde

erumperent quove se reciperent contra Spartanos castella haberent Achæi.

(7) Decreverant et Lacedæmonii imperium Menalcidæ, qui etsi Lacedæmonios

ad extremam tum reliquarum copiarum, tum vero pecuniæ inopiam redactos

intelligebat, præsertim vero quum neque coli neque seri ager potuisset,

educto tamen violata induciarum fide exercitu, Iasum oppidum, quod intra

Laconiæ quidem fines erat, sed ad Achæorum ditionem pertinebat, subito

impetu captum diripit. (8) Sic Menalcidas, conflato rursum inter

Lacedæmonios et Achæos bello, quum se partim civium criminationibus

expositum videret, partim nullam eis a se in præsenti periculo afferri

salutem posse animadverteret, epoto pharmaco ipse sibi mortem conscivit.

Hunc Menalcidas vitæ exitum habuit, vir ut in Lacedæmoniorum tunc

imperio minime omnium prudens, sic dum Achæorum rebus præfuit, singulari

perfidia.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 221 / 497 题