CAPUT XII.

_ Menalcidas Lacedæmonius perfidia superat Callicratem — Diæi fraude

bellum inter Lacedæmonios et Achæos conflatur, ad quod componendum

senatus Romanorum legatos mittit. _

Ab Oropiis autem, etsi nulla ex parte ad eorum salutem quicquam

profecerat Achæorum societas, promissum tamen Menalcidas pretium exegit.

Quo ille accepto alienum omnino rationibus suis putavit, quæstus

participem Callicratem facere. Quare hominem primum exspectationibus

eludere, mox dolo circumvenire; postremo aperte etiam fraudare aggressus

est. (2) Quæ res vetus illud verum esse declaravit: Et ignis est alio

magis qui urat igne, lupisque sævior lupus est aliis, et accipiter ocius

accipitre volat, si Callicratem ipsum immaniorem ante alios sui temporis

omnes superavit perfidia Menalcidas. Callicrates, uti homo erat cujusvis

lucri cupidus, quum gratis habere se susceptas cum Atheniensibus

inimicitias permoleste ferret, Menalcidan jam abeuntem magistratu

capitis apud Achæos arcessivit; crimini dabat, legatione apud Romanos

contra Achæos functum ac operam enixe dedisse, ut Spartanos ab Achæis

abduceret. (3) Ibi Menalcidas quum se in fortunarum omnium discrimen

deductum videret, Diæo homini Megalopolitano successori suo in

magistratu Achaico, ex Oropica illa pecunia talenta elargitur tria. Hoc

ille devinctus munere invitissimis etiam Achæis Menalcidan capitis

periculo erat exempturus. Ea res quum Diæo apud Achæos publice ac

privatim magno esset probro, avertendæ ille invidiæ causa ad majorum

negotiorum cogitationes et secundarum rerum spem Achæorum animos erigit.

Quare talem fraudem est commentus. (4) Lacedæmonii suas de finibus

agrorum controversias ad Romanum senatum detulerant; senatus omnia

omnium rerum præterquam capitis judicia ad Achæorum conventum rejecerat.

At Diæus gratioso mendacio multitudinis animos mulcens judicio Achæorum

capitis etiam crimina de Spartanis permissa comminiscitur. (5) Et Achæi

quidem quum ei fidem habuissent, de Spartanorum capitalibus causis

judicia fere facere aggressi sunt. Recusabant Lacedæmonii, et mendacii

Diæum arguentes rursus Romanum senatum ea de re per legatos consulturi

erant. At Achæi hoc ipsum arripere et in crimen vocare, quum dicerent,

earum urbium quæ secum facerent nullam omnino sui esse juris, aut posse

earum aliquam privatim sine publico universi concilii decreto Romam

legatos mittere. (6) Ex his concertationibus belli causæ inter Achæos et

Lacedæmonios exstitere. Satis intelligebant Lacedæmonii multo se esse

Achæis opibus inferiores. Quare dimissis per urbes quæ Achaicæ ditionis

erant, ad ipsum etiam Diæum privatim legatis, bellum deprecabantur. A

civitatibus idem omnibus responsum tulere, quum jam prætor suus ut

juventutem armatam educerent denunciarit, oportere se dicte audientes

esse; prætor ipse Diæus non Spartæ aiebat se, sed iis qui ejus civitatis

otium turbarent bellum illaturum. (7) Ac rogante senatu quotnam esse

putaret otii et tranquillitatis hostes, optimatum ille Spartanorum

viginti quattuor nomina edidit. In ea rerum trepidatione probata est

Agasisthenis sententia, hominis clari etiam prius et honorati, sed ad

cujus laudes ex hoc ipso civibus suis dato consilio magnus accessit

cumulus. Persuasit illis ipsis primoribus quos Diæus Achæis dedi

postularet, ut voluntario exilio belli in patriam suam conflati

incendium restinguerent; futurum enim ut, si Romam confugerent, primo

quoque tempore a Romanis restituerentur. (8) Quum itaque exilii causa

solum illi vertissent, per speciem a Spartanis in judicium vocati sunt

et capitis damnati. Miserunt et Achæi Romam Callicratem et Diæum, qui in

senatu contra Spartanos exules causam dicerent; et Callicrates quidem in

itinere morbo interiit; nec scio fueritne, si Romam pervenisset,

emolumenti aliquid Achæis allaturus, an nova inter illos majorum malorum

semina sparsurus. Diæus vero et Menalcidas ubi Romam pervenerunt, quum

multa ultro citroque per altercationem contumeliosius inter se jactata

dixissent audissentque, (9) postremo respondit senatus, legatos in

Græciam venturos qui de quibus inter se dissiderent Lacedæmonii et Achæi

rebus cognoscerent. Legati ex urbe otiosius iter fecerunt. Quocirca

tantum interfuit spatii, ut interea Diæus Achæos, Menalcidas Spartanos

dolo circumvenire potuerint. Ille Achæis persuasit, Romanorum decreto

Spartanos in Achæorum officio ac potestate fore: contra Lacedæmonios in

eam sententiam adduxit Menalcidas, ut crederent a concilio se jam

Achæorum sejunctos atque liberatos Romanorum decreto esse.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 220 / 497 题