CAPUT XI.

_ Gallus a Romanis judex in Græciam missus plures civitates a conventu

Achæorum disjungit — de Atheniensium et Oropiorum contentionibus —

Achæi Oropiis opem ferre decernunt. _

Miserunt rursus Romani senatorium virum in Græciam: nomen ei erat

[Sulpicius] Gallus; missus autem erat ad dirimendas inter Lacedæmonios

et. Argivos de finibus controversias. Is multa in Græcum nomen et dixit

et fecit insolenter et plane utramque civitatem ludibrio habuit. (2) Nam

quæ rerum gestarum gloria aliquando floruerant urbes, quæque de agrorum

finibus magno et diutino bello certaverant, eas hic dignas non putavit,

quarum causam cognosceret, quum et Philippum antea Amyntæ filium

disceptatorem habuissent; sed eam Gallus cognitionem ad Callicratem

impurissimum hominem cunctæque Græciæ perniciem rejecit. (3) Præterea

quum Ætoli e Pleurone ad eum venientes sejungi se ab Achæorum concilio

postulassent, eis permisit ut suis propriis auspiciis legatos Romam

mitterent. Est vero senatus auctoritate eorum ab Achæis defectio

comprobata; et [Sulpicio] Gallo ante erat mandatum, ut quam posset

plurimas civitates ab Achæorum conventu disjungeret; quod ille impigre

effectum reddidit. (4) Interea quum Athenienses egestate potius, quam

libera voluntate impulsi sociam civitatem Oropum diripuissent, nempe qui

Macedonico bello rebus accisis Græcorum jam prope omnium essent

egentissimi, ad senatum Romanorum confugiunt Oropii. Qui quum injuriam

factam illis censuisset, Sicyonios jussit ab Atheniensibus multam

petere, quanti scilicet illatam Oropiis injuriam ipsi æstimassent. (5)

Sicyonii, quum diem judicii non obissent Athenienses, multam illis

talentûm quingentorum irrogarunt. Athenienses ad senatum Romanum

provocarunt; cujus decreto omnis ea multa ad centum duntaxat talenta

redacta est; quod ipsum etiam non est persolutum. Quin Oropios tum

promissis, tum muneribus delinitos ad tale fœdus adduxerunt Athenienses,

ut obsidibus datis præsidium intra oppidum acciperent; ea tamen lege, ut

si novæ de Atheniensibus inciderent querelæ, hi et præsidium quod

imposuissent ultro deducerent, et obsides redderent. (6) Non ita multo

post a præsidiariis nonnullis in oppidanos injuriæ factæ. Quocirca

legatis Athenas missis contendebant Oropii, ut ex pacto convento et

præsidium deduceretur et obsides redderentur. Neutrum se facturos esse

Athenienses responderunt: non enim esse publicas illas populi injurias,

sed paucorum qui in præsidio eo fuissent; et illos quam commeruissent

pœnam suscepturos. (7) At Oropii Achæorum auxilium implorarunt. Quod

quum illi ferendum non censerent, amicitiam quæ sibi cum Atheniensibus

intercedebat veriti, Menalcidæ, homini Spartano quidem, sed qui tunc

copiis Achæorum imperabat, decem talenta se daturos pollicentur, si

Achæorum sibi auxilium præsto ut esset effecisset. Menalcidas quum

sciret, magnas esse propter Romanorum amicitiam inter Achæos Callicratis

opes, cum illo æqua parte precium communicare pollicetur. (8) Ita

conjunctis studiis efficiunt, ut Oropiis adversus Athenienses auxilium

decernatur. ld quum renuntiatum Atheniensibus a quopiam esset, quanta

maxime potuerunt celeritate Oropum adorti prædæ superioris reliquiis, si

quæ forte supererant, asportatis, præsidium deducunt. Achæis, quum

serius quam oportuerat auxilium misissent, persuadent Menalcidas et

Callicrates, ut Atticam terram hostiliter invadant. Verum quum et ex

aliis Graciæ partibus et e Lacedæmone ad hostem repellendum auxilia

convenissent, exercitum Achæi suum domum reportarunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 219 / 497 题