CAPUT X.

_ Proditionis patriæ varia exempla apud plures gentes enumerantur —

Achæi per Callicratem proditi Romanis obnoxii redduntur. _

Atque ea quidem perditissimorum hominum perversitas, qui patriam et

cives suos hostibus vendere nihil verentur, Achæis quoque erat exitio

futura. Neque vero scelus hoc, ut semel in Græcia usurpari cœptum est,

ullum finem reperit. Dario primum Hystaspis filio in Persis regnante

Ionum res afflictæ prope sunt, classe prodita ab omnibus Samiarum

triremium præfectis, undecim duntaxat exceptis. (2) Post oppressos Ionas

subegerunt Eretriam Persæ, quum civitatis ejus principes Philagrus Cyneæ

filius et Alcimachi Euphorbus, patriam suam hostibus prodidissent. Xerxi

in Græciam irruenti Thessaliam Aleuadæ, Thebas Attaginus et Timagenidas

Thebanorum primores prodiderunt. Peloponnesiaco bello, quod inter

Athenienses et Spartanos gestum est, Agidi Lacedæmoniorum duci Xenias

Eleus Elin ipsam tradere est aggressus. (3) Lysandro dehinc qui hospites

appellabantur, donec patrias proderent Lysandro suas, quiescere nunquam

potuerunt. Philippo vero Amyntæ filio ad Græciæ imperium adspirante unam

invenias proditionis immunem Spartam, ceteras Græcorum urbes non magis

pestilentia superiorum temporum, quam proditiones deleverunt. Alexandri

felicitas effecit ut nullum magnopere insigne proditionis exemplum, quo

res ejus adjutæ fuerint, possit commemorari. (4) Post Græcorum ad Lamiam

cladem quum Antipater festinaret in Asiam transmittere, conversisque ad

illud bellum opibus facile videretur Atheniensibus pacem daturus, quod

rationibus suis minime alienum putabat si Athenas ipsas atque adeo

universam Græciam liberam esse sineret, Demades et alii consiliorum

socii homini a sententia oratione sua deducto nihil mite aut benignum in

Græcos cogitandum persuaserunt; quin quum Atheniensem populum vehementer

perterrefactum viderent, et Athenis et aliis urbibus ut Macedonum

imponerentur præsidia auctores fuere. (5) Confirmat orationem meam rerum

eventus. Athenienses enim etsi magnam acceperant in Bœotiis finibus

cladem, bis mille ex acie sua captis, mille occisis, non continuo tamen

Philippi imperata fecerunt: ad Lamiam vero ducentis ferme ac nihilo

pluribus militibus amissis, Macedonibus succubuere. Atque ita nullis

temporibus hæc proditionum pestis Græciæ desiit negotium facessere.

Achæos quidem tum Callicratis Achæi hominis perfidia Romanis parere

coegit. Initia tamen malorum omnium Achæis Persei regis et Macedonici

imperii exitium importarunt. (6) Nam quum Perseus ictum cum Romanis a

Philippo patre fœdus violasset et * * regem Sapæorum (quorum facit in

iambicis carminibus mentionem Archilochus) Abrupolim exercitu adortus

populi Romani socios sedibus expulisset suis, (7) et Romani ulti

Sapæorum injurias Perseum ipsum totumque ejus regnum in potestatem suam

redegissent, missi a Romano senatu sunt decem legati ad Macedoniæ res,

uti in rem suam foret maxime, ordinandas. Eos, quum in Græciam

venissent, omni obsequii et ad assentationem appositæ orationis genere

Callicrates circumvenire aggressus, ex illis etiam unum ad justitiam

tuendam minime propensum sibi prorsus conciliavit et in Achæorum

consilium pertraxit. (8) Is in conventu criminose queri cœpit, a

potentioribus Achæis pecunia et aliis studiorum significationibus contra

Romanos Perseum adjutum; postulare ut capitalis rei damnarentur; se

damnatos demum suo quemque nomine indicaturum. Id enimvero periniquum

universæ concioni videri; contendere, ut quos diceret Perseo favisse

palam nominaret; jus omnino non esse quemquam condemnari cujus nondum

esset nomen delatum. (9) Ibi Romanus, quum ab omnibus ejus postulatio

coargueretur, ex composito nominare non dubitavit omnes qui prætores

Achæorum exercitus duxissent; et omnes affirmare eam noxam commisisse,

quod Macedonum Persei partes fovissent. Hæc ille dixit a Callicrate

subornatus. Tunc Xenon non minimæ inter Achæos auctoritatis vir: «Quod

ad hoc, inquit, crimen attinet, ipse etiam Achæorum copiis præfui; sed

neque ulla unquam Romanos in re læsi, neque ulla mihi omnino fuit cum

Perseo amicitia; atque hujus quidem criminis vel in Achæorum conventu,

vel inter ipsos Romanos non dubitarim judicium sustinere.» (10) Hoc a

Xenone dictum ex innocentiæ conscientia statim arripuit Romanus tanquam

accommodatum fraudi suæ consilium. Quare quoscunque studii in Perseum

Callicrates accusarat, eos omnes Romam ad causam dicendam mitti imperat.

Novum id fuit et inusitatum Græcis. Neque enim vel potentissimi

Macedonum reges, Philippus Amyntæ filius, aut Alexander, adversarios

unquam suos e Græcia in Macedoniam disceptandi causa mitti postularunt;

sed facile passi sunt, quibus de rebus ambigeretur ab Amphictyonibus

cognosci. (11) At Romani tunc Achæorum quemcunque, cujus modo nomen

Callicrates detulisset, nocentem innocentemve, Romam edicto suo deduci

imperarunt. Fuerunt qui deducti sunt plures fere quam mille: quos Romani

quasi Achæorum præjudicio damnatos in publicas custodias per Hetruriæ

oppida diviserunt. Alios deinde super alios ab Achæis missos legatos et

deprecatores nihili omnino fecerunt. (12) Post septimum ac decimum demum

annum trecentos ferme viros vel eo etiam pauciores, qui ex omni Achæorum

numero reliqui erant in Italia, dimiserunt, satis jam eos pœnarum

dedisse rati. At eos qui effugere conati sunt vel ex ipso itinere

antequam Romam perducerentur, vel ex iis in quas relegati fuerant

urbibus, a fuga retractos nulla accepta excusatione capitali supplicio

affecerunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 218 / 497 题