_ Metellus de Achæis dicto non audientibus querelas ad senatum defert —
Lacedæmonii in senatu Achæos criminantur — Romani mittunt qui inter
Achæos et Lacedæmonios disceptent — muri Spartæ reficiuntur — Romani
Lacedæmoniis faventes Achæis varie adversantur. _
Metellus tunc ceterique legati non esse Achæorum et Lacedæmoniorum
querelas contemnendas censuerunt. Quare ab Achæorum magistratibus dari
sibi concilium postularunt, quo scilicet pro concione jure æquiore cum
Lacedæmoniis agendum Achæis persuaderent. At enim illi pernegare aut
illis, aut aliis quibusvis concilium se daturos, qui de qua re missi
essent senatus Romani decretum non attulissent. Metellus et collegæ,
quod Achæi se dicto audientes non præbuerant, durius accepere, ac Romam
reversi multa de illis neque omnino vera omnia ad senatum detulerunt.
(2) Sed invidiosius multo Achæos criminati sunt Areus et Alcibiadas,
Lacedæmonii illi quidem apud suos existimatione summa, sed in Achæos
iniquissimi. Nam quum eos Nabis ejecisset, apud Achæos exularant; moxque
ab iisdem, Nabide mortuo, in patriam contra populare Lacedæmoniorum
decretum reducti fuerant. Verum ii ipsi tunc in senatum Romanum
intromissi in magnam invidiam Achæos vocarunt. Quare illis Achæi
simulatque Romam abierant, in concilio capitis mulctam irrogant. (3)
Romani Appium [Claudium] et alios legatos miserunt, qui inter Achæos et
Lacedæmonios disceptarent. Sed minime futurus erat eorum adventus Achæis
gratus. Secum enim illi Areum et Alcibiadan, quos hostes Achæi
judicaverant, habebant. Illud autem homines multo gravius offendit, quod
in Achæorum conventu Romani iracundius et minime ad persuadendum
accommodate verba fecerunt. (4) In eo conventu erat Lycortas
Megalopolitanus, Arcadum facile princeps, et qui amicitia Philopœmenis
fretus animum paulo elatiorem ad sententiam dicendam afferebat. Is
causam Achæorum summa libertate dixit et Romanos etiam oratione sua
nonnihil pupugit. Legati Lycortæ dicta quasi illudentes pro nihilo
habere; quin Areum et Alcibiadan sententia sua nihil grave in Achæos
commisisse declararunt; et Lacedæmoniis ut Romam legatos mitterent
concesserunt, contra quam inter Achæos et Romanos convenerat. Decretum
enim fuerat publice ab Achæorum concilio legatos ad senatum Romanum esse
mittendos, atque interdictum ne qua ex Achæorum consessu civitas
privatam legationem moliretur. (5) Missa etiam ab Achæis contraria
legatio est. Quum multis utrinque disceptationibus in senatu res agitata
fuisset, eosdem iterum legatos Romani misere ejusque legationis
principem eundem Appium cum liberis mandatis de Achæis et Lacedæmoniis,
quod visum esset, statuendi. Hi et quos Achæi exilio multaverant Spartam
reduxerunt, mulctamque remiserunt iis qui, quod ante causæ cognitionem
discessissent, ab Achæis injuriarum erant damnati. Ac Lacedæmonios
quidem ab Achaico concilio non liberant, sed capitis judicia penes
exteros illis esse volunt, de ceteris criminibus et accusare illos et
accusari in Achaico concilio posse. Novo denique murorum ambitu
Spartanum oppidum muniendum curarunt. (6) Recepta exules Lacedæmonii
patria consilia sua ad Achæos exagitandos omnia contulerunt: quocirca
hoc se illos pacto probe ulcisci posse sperantes, Messeniis iis, qui
ejus conjurationis, qua Philopœmen occisus fuerat, participes fuisse
judicati fuerant eamque ob causam exilio ab Achæis mulctati erant, iis,
inquam, et Achæorum præterea exulibus persuasere, ut Romam querelas ad
senatum deferrent: quibuscum et ipsi profecti reditum iis pararunt.
Favente enim summo studio Lacedæmoniis Appio, Achæorum vero causam
acriter impugnante, ea facile decreturus erat senatus quæ maxime
voluerunt Messenii et Achæi exules. Missæ itaque Athenas et in Ætoliam
literæ, quibus imperabant Romani, ut Messenios et Achæos exules in suas
quosque patrias restituerent. (7) Vehementer hæc res animos Achæorum
commovit, præsertim quum se et ante injuriosius a Romanis tractatos
intelligerent, et sua in Romanos pristina merita non fuisse qua
sperarant gratia excepta viderent, quum, qui contra Philippum, Ætolos,
Antiochum egregiam Romanis operam navassent, jam exulibus et iis
hominibus qui incestas manus haberent postponerentur; imperata tamen
nihilominus sibi facienda ac tempori parendum duxerunt.