CAPUT VIII.

_ Romani, duce Flaminio, cum Achæis Corinthum expugnant — Achæi

Romanorum socii — Achæi Spartæ muros demoliuntur et Lacedæmoniis

graviter imperant — Lacedæmonii ad Metellum et legatos Romanos

confugiunt — de Macedonum rebus a Romanis eversis et Sibyllæ oraculo

illud significante. _

Flaminius primo adventu superato Macedonum præsidio Eretriam diripuit;

deinde profectus Corinthum, cui rex præsidium imposuerat, suis ipse

copiis circumsedit et ab Achæis ad eam obsidendam per legatos, si

Romanorum amici esse vellent, tum vero etiam pro ea quam in Græcos omnes

præ se ferebant benevolentia, auxilia postulavit. (2) Sed illi quod ante

in Otilio indigne tulerant Flaminio etiamnum crimini dabant, quod

scilicet priscas Græciæ urbes, quæ nihil in Romanos commiserant quæque

Macedoni invitæ paruerant, eas armis adorti crudelius tractassent.

Providebant autem facile jam Romanos illud agere, ut pro Philippo et

Macedonibus Achaiæ et universæ Græciæ ipsi imperarent. Causa hæc in

Achæorum concilio magna inter dissidentes sententias contentione acta;

evicere postremo qui partis Romanorum fuere, ut ab Achæis ad oppugnandam

obsidione Corinthum auxilia mitterentur. (3) Corinthii quum in Macedonum

potestate esse desiissent, ad Achæorum se concilium statim aggregarunt,

in quo et prius locum habuerant, postquam Aratus Sicyoniorum dux e

Corinthi arce Macedonum præsidium ejecerat, Persæo, quem Antigonus

præsidio præfecerat occiso. In posterum dehinc omne tempus Romanorum

socii Achæi appellati sunt, nempe qui ad omnia rerum momenta se promptos

et alacres præstitere. Nam et in Macedoniam cum Romanis contra Philippum

penetrarunt, et susceptæ in Ætolos expeditionis comites fuere, tertio

contra Antiochum et Syros cum Romanis dimicarunt. (4) Et Macedonico

quidem atque Antiochi bello interfuerunt unam Romanorum amicitiam

secuti, cum Ætolis vero jam pridem simultates proprias exercuerant.

Deinde Nabidis tyrannide, cujus intolerabilis fuerat crudelitas, sublata

Spartam Achæi in ordinem statim redactam Achaico concilio subjecerunt,

(5) rebusque per severissima judicia repetitis mox urbis muros demoliti

sunt. Spartæ quidem muri Demetrio ac deinde Pyrrho oppugnantibus olim

tumultuario opere exstructi fuerant; Nabis postea tyrannus tales

faciundos curavit, ut nihil omnino ad eorum firmitatem desideraretur.

Eos itaque muros tunc Achæi dejecerunt, et Spartanorum liberis

interdicta quam legibus Lycurgus sanxerat disciplina, eadem qua Achæorum

puberes uti jusserunt. (6) Verum hæc a me plenius exponuntur in eo qui

Arcadum rebus attributus est libro. Lacedæmonii quum Achæorum imperata

graviter ferrent, Metellum Romanorum legatum et ejus collegas

appellarunt. Missi hi fuerant non ut Philippo bellum indicerent, cum quo

rite fuerat pax perpetrata, sed ut de criminibus quæ a Thessalis et

quibusdam Epirotis Philippo objiciebantur cognoscerent. (7) Revera autem

Philippus cum ipso Macedonum robore a Romanis jam dejectus fuerat.

Pugnans enim ad Cynoscephalas non omnino quidem victus a Flaminio et

Romanis erat; at tamen pro viribus dimicans ipse ille Philippus ita

prœlio inferior fuit, ut et exercitus sui majorem partem amitteret et ex

urbibus quas bello ad deditionem in Græcia compulerat, præsidia educere

pro fœdere cum Romanis adigeretur. (8) Pacem quidem non tam eventu

utilem, quam nomine decoram precibus atque etiam pretio ab Romanis

impetravit. Macedonum certe bellicam gloriam et imperii magnitudinem

Philippo Amyntæ filio regnante partam, alterius Philippi temporibus

pessum ituram divinitus his versibus prædixerat Sibylla:

(9) Emathiæ populi, Argeadæ quis gloria reges,

commoda nunc pariet regnans, nunc damna Philippus,

Namque duces major populis atque urbibus amplis,

imponet; sed enim Hesperiis domitus minor armis

mox etiam Eois illustres perdet honores.

Romani enim, qui ad occasum Europæ inhabitant, Macedonum regnum

everterunt, et sociorum Attalus * ex Mysia exercitus: ad ortum autem

solis magis vergit Mysia.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 216 / 497 题