CAPUT VII.

_ De Achæorum potentia et concilio Achaico — Lacedæmoniorum bello contra

Achæos suscepto — Philippi, Demetrii filii, sceleribus — ejus bello

cum Atheniensibus gesto et Romanis Atheniensibus opem ferentibus. _

Quare iis temporibus quum non in commune consulerent Græci, sed suum

quique negotium agerent, non erant qui opibus cum Achæis conferri

possent. Eorum enim omnes civitates, una excepta Pellene, nullo a multis

retro annis devinctæ fuerant tyrannorum dominatu. Porro levius etiam

multo quam alias Græciæ partes vel bellorum impetus, vel pestilentiæ

acerbitas Achaiam vexarat. Itaque in concilium quod Achaicum vocant

itabatur, communique consilio de rebus Achaiæ deliberabatur. (2) Ac tunc

quidem conventum Ægium edici placuit, quod deleta eluvionibus Helice jam

olim ceteris Achaicis civitatibus hæc dignatione et tum opibus

præstabat. Ex aliis vero Græcis primi omnium in ejus concilii censum

venere Sicyonii; post eos et alii e Peloponneso vel statim, vel certe

aliquandiu cunctati se Achivis contribuerunt. Multos etiam ex iis qui

extra Isthmum erant, in concilii societatem acciverunt secundi Achæorum

progressus, quum eos in dies viderent meliore uti fortuna. (3) Soli

Græcorum Lacedæmonii et offensioribus semper animis in Achæos fuerunt,

et postremo aperte etiam contra eos arma ceperunt. Sed enim quum

Pellenen Achæorum urbem Agis Eudamidæ filius rex Spartæ vi cepisset, mox

inde ab Arato Sicyoniorum duce ejectus est. Cleomenes deinde Leonida

Cleonymi filio genitus, ex altera quam fuit Agis regia stirpe, Aratum et

Achæos collatis ad Dymen signis magno prœlio fudit; pacem deinde

Antigono et Achæis dedit. (4) Antigonus tunc, Philippi adhuc impuberis

tutor, Macedonum imperium regebat. Fuit Philippus Demetrii filius; ejus

erat Antigonus et patruelis et vitricus. Cum hoc igitur Antigono et

Achæis inducias pactus Cleomenes, fide mox violata, Arcadum urbem

Megalopolin diripuit; et sane noxæ piaculum accepta ad Sellasiam ab

Achæis et Antigono clade Lacedæmonii et eorum dux Cleomenes luisse

judicari merito possunt. Sed in libro de Arcadum rebus ad Cleomenem

redibit oratio. (5) Philippus autem Demetrii filius quum ad virilem

ætatem pervenisset, accepto regno ab Antigono non sane invito, magnum

universis Græcis terrorem incussit, quum ipso Philippi superioris nomine

(a quo tamen oriundus non erat; nam Amyntæ filius Philippus dominus

plane hujus gentilibus fuit), tum vero quod Philippi ipsius facinora

æmulabatur. Fuit utrique commune pecunia sibi civitatum principes

conciliare, quos intelligerent privati sui lucri quam patriæ libertatis

majorem rationem habere: hoc autem minori Philippo peculiare, in

conviviis, dum mutuis de more poculis poscerent, mortiferas potiones

propinare: quod Amyntæ filio, nisi fallor, ne in mentem quidem unquam

venit: at huic Demetrii filio Philippo familiare hoc fuit scelus, et in

levissimis ducebat noxis veneno hominem tollere. (6) Urbes hic tres,

quibus adversus Græciam pro militum suorum receptaculis uteretur,

præsidiis firmavit: eas in Græcorum contumeliam multa suffultus

confidentia Græciæ claves [_compedes?_] nuncupabat. Contra Peloponnesum

erat Corinthus, cujus etiam arcem munivit accuratius. Alterum fuit ei

contra Eubœam, Bœotos et Phocenses propugnaculum Chalcis ad Euripum.

Tertium opposuit Thessalis et Ætolorum nationi Magnesiam sub Pelio

monte. Præ ceteris vero tum justis exercituum aggressionibus, tum

repentinis latronum more excursionibus, Atheniensibus et Ætolis infestus

erat. (7) Ceterum in Atticarum rerum descriptione jam exposui quæ a

Græcis vel barbaris missa fuerint Atheniensibus contra Philippum

auxilia, et quemadmodum ob horum imbecillitatem sociorum Athenienses ad

Romanorum opem confugere coacti fuerint. Miserant et paulo ante Romani

verbo quidem Ætolis contra Philippum auxilia, re vero Macedonicarum

rerum speculatores: (8) verum tunc Atheniensibus exercitum mittendum

censuerunt. Decretum ejus imperium erat Otilio: nam hoc nomen ei viro

maxime insigne fuit. Non enim Romani Græcorum ritu unico a patribus

accepto nomine appellantur, sed tria fere singulis ut plurimum, atque

etiam plura imponuntur nomina. Id negotii duntaxat ab Romanis Otilio

datum, ut Athenienses et Ætolos contra Philippi arma tueretur. (9) At

ille e mandatorum præscripto reliqua, hoc vero non ex Romanorum

sententia gessit, quod Eubœensium Histiæam et Anticyram in Phocide, quæ

oppida Philippi imperata facere coacta fuerant, expugnavit et evertit.

Quæ res ad senatum delata, mea quidem sententia, effecit ut Otilio

Flaminius successor mitteretur.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 215 / 497 题