CAPUT VI.

_ Post Ionum discessum in Asiam Achæi illorum regionem sortiuntur, et

duodecim urbes incolunt — de Achæorum principibus et urbe Patris —

bellis, quibus interfuerunt Achæi — Chilone palæstrita et Adrasto

Lydo — rerum Græcarum conditione post Gallorum abitum in Asiam. _

Post Ionum profectionem Achæi fines eorum sorte inter se diviserunt

urbesque occuparunt; quarum duodecim apud universos Græcos illustres hæ

sunt: prima omnium Dyme ab Elide venientibus, tum Olenos, Pharæ, Tritæa,

Rhypes, Ægium, Cerynia, Bura; post has Helice, Ægæ, Ægira, et Pellene

quæ ad Sicyoniorum fines omnium postrema. In his domicilia sua

constituerunt Achæi et eorum reges, quum ante Iones eas incolerent. (2)

Primæ Achæorum imperii partes fuere penes Tisameni filios, Daimenem,

Spartonem, Tellin et Leontomenem. Nam eorum natu maximus Cometes multo

ante in Asiam cum classe transmiserat. Hi quos nempe enumeravi, et

præterea Damasias Penthilo Orestis filio genitus, Tisameni liberûm

patruelis, summæ rerum apud Achæos præfuerunt. Æquo tamen in regno jure

fuere a Lacedæmone profecti et ipsi Achaici nominis, Preugenes et ejus

filius, cui nomen Patreus. His urbem Achæi assignarunt, quæ ab hoc rege

postea Patræ nominata est. (3) De rebus bellicis Achæorum hæc memorari

possunt. Troicis temporibus Achæi, quum adhuc essent eorum in potestate

Lacedæmon et Argos, Græci nominis pars maxima fuere. Persis vero cum

Xerxe in Græciam invadentibus neque Leonidæ in Thermopylas, neque

Themistocli Atheniensium imperatori ad Eubœam et Salaminem classe

prœlianti præsto fuisse Achæos apparet, neque ulla vel in Atheniensium

vel in Lacedæmoniorum delectu est eorum facta mentio. (4) Quin et ad

Platæas pugnæ tempus prætermiserant: nam aliter in Græcorum communi

donario, quod Olympiæ dedicatum est, Achæorum nomen esset cum ceteris

inscriptum. Eos ego existimo patriam suam quosque tutari voluisse domi

manentes; simul etiam Troica victoria elati Lacedæmoniis, qui Dores

essent, se parere indignum ducebant; quod aperte longo post tempore

declararunt. Armis enim quum decernerent Lacedæmonii et Athenienses,

alacriter tulere auxilium Patrensibus Achæi; iidemque animo fuere et

sententia in Athenienses multo propensiore. (5) Communes vero Græcorum

expeditiones posteriores quod attinet, ad Chæroneam contra Philippum in

acie stetere. Fatentur tamen idcirco se in Thessaliam non movisse et

prœlio ad Lamiam inito non interfuisse, quod nondum e Bœotica clade se

recollegissent. At antiquitatis inter Patrenses interpretem mihi narrare

memini, ex omnibus Achæis unum Chilonem palæstritam ad Lamiam in

certamen prodisse; (6) sicut et ipse satis scio Lydum hominem Adrastum

privatis opibus et consilio Græcos juvisse. Huic Adrasto statuam ex ære

posuere Lydi ante Dianæ Persicæ ædem, addita inscriptione, oppetiisse

mortem Adrastum pro Græcis contra Leonnatum prœliantem. (7)

Thermopylarum autem saltum jam superantibus Gallis non Achæi soli, sed

universi Peloponnesii occurrendum sibi non putarunt. Nam quum nullam

omnino classem haberent Barbari, satis adversus eos magnum se præsidium

habituros sperarunt, modo ut Corinthiacum Isthmum quantum inter utrumque

mare a Lechæo promontorio ad Cenchreas interest, permunissent. Fuit hæc

tunc communis omnium Peloponnesiorum sententia. (8) Postea vero quam

Galli navigiis undecunque contractis in Asiam transierunt, eo in loco

erant Græcorum res, ut nulla sibi civitas posset alium imperium

vindicare. Lacedæmoniis enim tum Leuctrica clades, tum Arcadum in unicam

civitatem Megalopolin conventus, et Messeniorum vicinitas, quominus

pristinas vires reciperent, obstiterunt. (9) Thebanos adeo urbe ipsa

eversa afflixerat Alexander, ut annis non multis post a Cassandro

reducti ne sua quidem ipsorum satis tutari potuerint. Atheniensibus

denique benevolentia quidem Græcorum ob res post gestas minime defuit;

sed nondum eis tum a Macedonico bello requiescere licuerat.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 214 / 497 题