_ De Smyrnæ recentioris conditore Alexandro M. et Nemesum cultu — Ionum
regionis cœli clementia et claris templis — Herculis templo Erythris
— Minervæ Poliadis templo Erythris — Ioniæ urbium variis memorandis
ac balneis — antro Homeri. _
Jam vero Smyrnam, unam de duodecim Æolensium urbibus, ea regione sitam
quam mea adhuc ætate urbem vederem appellant, Iones e Colophone profecti
Æolensibus ademptam tenuerunt. Insequentibus deinde temporibus concilii
sui jus cum Smyrnæis Iones communicarunt. Hujus vero quæ nunc exstat
urbis conditor exstitit Alexander, Philippi filius, per visum in quiete
ut id faceret monitus. (2) Venationibus enim intentum Alexandrum in Pago
monte, eo ipso quo erat ornatu venatorio, ad Nemesium fanum accessisse
tradunt; quum vero ad fontem sub platano proximis aquis irrigua pro
templo somnum caperet, obversatas in somniis Nemeses mandasse, ut eo in
loco urbem conderet atque ut eo Smyrnæos ex priore urbe deduceret; (3)
missos tunc Claron consultores a Smyrnæis de summa rerum, quibus talis a
deo fuerit reddita vox:
Terque quaterque viris aderit fors læta beatis,
quos Pagus accipiet trans sacra fluenta Meletis.
Facile itaque se deduci Smyrnæi passi sunt. Ac Nemeses quidem jam duas,
non unam tantum, venerantur, et earum matrem Noctem perhibent, quum
Athenienses ejus quam Rhamnunte eodem nomine colunt deæ, Oceanum patrem
esse dicant.
4. Ionum terra cœli clementia fruitur plurima. Templa in ea spectantur
qualia non facile alibi. Præstat magnitudine et opulentia Dianæ Ephesiæ;
proxima duo non perfecta illa quidem, Apollinis alterum in Milesiorum
finibus apud Branchidas, alterum Clari in Colophoniorum territorio. Duo
alia Persarum furor in eadem Ionia exussit; Sami Junonis, ad Phocæam
Minervæ; utrumque fanum vel igni corruptum cum admiratione tamen
spectatur. (5) Erythris præterea Herculis, et Priene Minervæ delubra
magna cum voluptate visas; hoc quidem propter deæ signum, Herculis illud
Erythris ob vetustatem. Ipsum sane simulacrum non iis quæ Æginæa
vocantur, neque iis quæ inter Attica sunt vetustissima, consimile est:
sed si ullum aliud, exquisite est Ægyptium. In lignorum rate insistit
deus, uti e Tyro Phœnices mari delatus est; qua tamen causa id
acciderit, non memorant Erythræi. (6) Narrant eam ratem in Ionicum
pelagus delatam primum appulisse ad promontorium quod Mesate (_Media_)
appellatur, quod continentis quidem est, iis autem qui e portu
Erythræorum Chion navigant, plane medium. Quum jam promontorium ratis
attigisset, conspecto signo summis viribus et Erythræos et Chios
certatim ad se illud pertrahere conatos. (7) Erythræus postremo quidam,
cui e mari et piscatu victus fuerat, sed ex morbo erat oculis captus
(nomen ei viro Phormio fuit), quod per somnum moneri sibi visus fuerat
exposuit, oportere Erythræorum feminas comas tondere; e capillo earum,
si viri funem contexuissent, eam ratem ad se esse pertracturos. (8) Ei
somnio ut obtemperarent quum cives feminæ in animum sibi non inducerent,
e Thracia mulieres, et quæ serviebant et quæ ex ea gente ingenuæ ibi
degebant, se tondendas præbuerunt. Quare jam rate potiti Erythræi
edixerunt solis e Thracia mulieribus in Herculis fanum introire ut
liceret. Servant autem funiculum illum e comis hac etiam ætate
diligenter; et piscatorem illum oculorum calamitate liberatum in
reliquum omne vitæ tempus oculis probe usum affirmant. (9) Est etiam
Erythris ædes Poliadis Minervæ; cujus e ligno simulacrum eximia
magnitudine in solio sedens utraque manu colum tenet, capite pileum
gestat. Opus hoc fuisse Endœi et aliis argumentis conjecimus, tum ex
toto simulacri opificio, tum vero maxime ex Gratiarum et Horarum signis
quæ ante templi portam e candido lapide sub divo posita fuerant. Smyrnæi
Æsculapii delubrum exædificatum ætate mea habuerunt inter montem quem
Coryphen (_Verticem_) nuncupant, et alienæ aquæ impermistum mare. (10)
Ionia ipsa præter templorum magnificentiam ac cœli salubritatem multa
habet alia quæ literis mandentur dignissima; et Ephesius quidem ager
Cenchrium amnem, Prionis (_Serræ_) montis fertilitatem, et fontem
Halitæam. In Milesiorum finibus est Biblis fons, ad quem ea contigerunt
quæ de Biblidis amore decantantur. Apud Colophonios lucus visitur
Apollinis fraxinis condensus. Ab eo non longe fluvius Ales, Ionicorum
amnium frigidissimus. (11) Lebediorum balneæ hominibus admirandæ æque ac
salubres. Sua sunt et Teiis lavacra in monte Macria, partim in cavernoso
saxo ad ipsa maris litora, partim ad opum ostentationem exornata. (12)
Habent et Clazomenii lavacra. Ad ea Agamemnon colitur; ibidemque antrum
est Nymphæ quæ Pyrrhi mater dicitur. Vulgatus est apud eos de Pyrrho
pastore sermo. In Erythræis est Chalcis regio, a qua tertia ipsorum
tribus nominatur. Porrigit se ex hac Chalcide in pelagus promontorium,
in quo marinarum aquarum scatebræ balneas edunt, omnium quæ in Ionia
sunt ægris maxime utiles. Apud Smyrnæos longe pulcherrimus est amnis
Meles; ad ejus caput antrum, in quo Homerum tradunt carmina sua fecisse.
(13) In Chiis est Œnopionis sepulcrum et opere ipso et ob rerum ab
Œnopione gestarum prædicationem spectandum. Sami in via quæ ad Junonis
ducit, Rhadines est et Leontichi sepulcrum, ad quod vota nuncupare
solenne est iis qui acri se amore affectos senserint. Sunt sane rerum
miracula in Ionia quamplurima, et haud multo inferiora quam in ipsa
Græcia.