CAPUT III.

_ De Claro et Colophoniis — Lebediis — Teo ejusque incolis — Erythræis —

Clazomeniis et Phocæensibus. _

Colophonii quod Clari est Apollinis templum et oraculum antiquitate sua

sanctissimum ducunt. Tenentibus enim terram Caribus venisse primos e

Græcia Cretenses memorant, Rhacium et quæ illum sequeretur multitudinem,

oram occupantem navibusque pollentem: plurimam vero terræ partem Cares

adhuc incolebant. Thebas vero quum Thersander Polynicis filius et Argivi

cepissent, inter captivos ad Apollinem Delphos abducta est Manto; et

Tiresias quidem ejus pater in via ad Haliartum diem obiit suum. (2) Ii

captivi, quum jussisset oraculum coloniam capessere, navibus in Asiam

transmisere. Ad Claron appulsis Cretenses armati occurrere, a quibus ad

Rhacium deducti illi sunt. Is quum ex Mantûs oratione, et qui essent et

quæ fuisset in Asiam veniendi causa, cognovisset, Tiresiæ filiam, in

domicilii societatem ejus comitatu recepto, uxorem duxit. Rhacii satu e

Mantone ortus Mopsus Cares omnes e ditionis suæ finibus ejecit. (3) At

Iones icto cum Græcis qui Colophone consederant fœdere, æquabili cum

illis jure civitate eadem fruebantur. Regnum Ionum penes duces

Damasichthonem et Promethum, Codri filios, fuit. Promethus autem post

hæc Damasichthone fratre occiso in Naxum insulam effugit, ibique diem

suum obiit. Ejus cadaver Damasichthonis filii domum reportatum recepere;

exstat in vico cui Polytichides nomen, Promethi sepulcrum. (4) De

Colophoniorum vero excidio tunc egimus quum Lysimachi res gestas

persequeremur. Ex iis autem, qui Ephesum in coloniam deducti fuerunt,

cum Lysimacho et Macecedonibus bellaverant soli Colophonii. Exstat

commune Colophoniorum et Smyrnæorum qui in prœlio ceciderunt sepulcrum,

ad viæ lævam qua Claron iter est. (5) Lebediorum urbem evertit

Lysimachus non aliam ob causam, quam ut profugorum accessione cresceret

Ephesiorum civitas. Est vero ager ille quum cetera insigni fœcunditate,

tum calidarum in eo sunt aquarum balneæ et plurimæ et suavissimæ.

Lebedon quoque initio Cares tenuerunt; quos postea Andræmon Codri filius

Ionum dux expulit. Est Andræmonis sepulcrum ad militaris viæ lævam

Colophone discedentibus, in ulteriore Calaontis (_Alentis?_) amnis ripa.

(6) Teon coloniam deduxere Orchomenii Minyæ, duce Athamante in ea loca

profecti. Fuisse hic Athamas dicitur Athamantis ejus nepos, quem Æolus

genuit. In hac etiam civitate permisti Græcis Cares constitere. Ionas

vero Teon in coloniam deduxit Apœcus Melanthi abnepos; neque gravius

omnino quicquam in Orchomenios et Teios consuluit. Non multis post annis

eodem inquilini deducti sunt Athenis et ex Bœotia. Atticæ coloniæ

Damasus et Naoclus Codri filii, Bœoticæ Geres Bœotius duces fuere.

Utramque gentem Apœcus atque Teii haud gravate acceperunt. (7) Erythræi

origines suas ad Erythrum referunt Rhadamanthi filiam; a quo se e Creta

deductos memorant et urbi a duce nomen impositum. Quum illam urbem una

cum Cretensibus Lycii, Cares et Pamphylii tenerent (Lycii quidem ob

Cretensium consanguinitatem; oriundi enim e Creta Lycii fuere, ab iis

scilicet qui cum Sarpedone profugerunt: Cares vero propter veterem cum

Minoe amicitiam; et Pamphylii quod genere Græcos attingerent; ex eo

namque hominum numero fuere qui exciso Ilio cum Calchante errarunt):

quum omnes hi quos enumeravi populi Erythras incolerent, Cleopus

(_Cnopus?_) Codri filius congregata ex Ioniæ urbibus eorum manu qui

nomina in coloniam dedissent, cum Erythræis eos mœnium communione

conjunxit. (8) Clazomenii et Phocæenses ante Ionum in Asiam adventum

urbem plane nullam habuere: sed Ionum adventu pars eorum post diutinos

errores accepto a Colophoniis Parphoro [_Parato?_] duce oppidum ad Idam

montem condiderunt; quo postea relicto in Ioniam reversi Scyppium [_vel

Scypium_) in Colophoniorum finibus condiderunt; (9) mox et inde

migrantes in ea quam nunc colunt regione consederunt, oppidumque in

continenti Clazomenas munierunt. Postea Persarum terrore in insulam e

regione sitam transmiserunt. Post Alexander Philippi filius Clazomenas

ducto a continenti solo ad insulam aggere in peninsulæ formam redigere

cogitabat. Fuerunt autem magna Clazomeniorum pars non Iones, sed Cleonæi

et Phliasii, quotcunque scilicet Doribus postliminio in Peloponnesum

reversis ultro solum vertere. (10) Phocæenses ab ea Phocide genus ducunt

quæ sub Parnasso monte etiamnum hoc nomine est. Philogenem hi et Damonem

secuti, Athenienses duces, in Asiam trajecerunt, agro non armis, sed

Cumæorum concessu certis conditionibus potiti. Eos quum Iones in

concilii sui communionem, quod Panionium appellant, non admitterent nisi

reges e Codri genere creassent, ab Erythris et e Teo Deœten, Periclum et

Abartum accersiverunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 211 / 497 题