CAPUT II.

_ Codri filii cum Ionibus et aliis Græcis coloniam in Asiam deducunt —

de tribus coloniis e Græcia deductis — Nelei in Miletum adventu et

de Milesiis — templo Apollinis Didymis et Diana Ephesia — Androclus,

Codri filius, Ephesum venit — de ejus nece et sepulcro — Priene et

Myunte ab Ionibus occupatis. _

Non multis post annis quum Medon et Neleus Codri filii de regno

dissiderent, negaretque Neleus regnum se Medontis ferre posse qui pede

altero claudicaret, rei cognitione Delphico oraculo permissa, respondit

vates, deberi Medonti Atheniensium regnum. Dimissi itaque in coloniam

Neleus et reliqui Codri filii, tum ex Atheniensibus quicunque nomina

dedissent, tam multo maximam Ionum manum abduxerunt. (2) Tertia fuit hæc

colonia, quæ extero duce et extera multitudine deducta est e Græcia.

Multis enim ante ætatibus Herculis fratris filius Iolaus Thebanus

Athenienses ac Thespienses in Sardiniam deduxit. Una vero ætate

priusquam Iones Athenis proficiscerentur, Lacedæmonios et Minyas e Lemno

a Pelasgis ejectos Theras Thebanus, Autesionis filius, in eam insulam

deduxit quæ, quum antea Calliste appellaretur, post ab eo Thera vocata

est. (3) Tertiam hinc deduxere coloniam Codri filii, Ionibus imperantes

quum nulla ipsis esset cum illis propinquitas, paterno siquidem genere

et avito a Codro et Melantho e Pylo Messenii, materno Athenienses fuere.

Contribuerunt in eam se coloniam Ionibus e Græciæ populis Thebani primum

Philotam secuti, Penelei nepotem; ex Orchomeniis Minyæ ob Codri liberûm

cognationem: Phocenses præterea, exceptis Delphis; Abantes etiam ex

Eubœa. (4) Phocensibus naves ad transmittendum dederunt et ipsi classis

duces exstiterunt Philogenes et Damon Athenienses, Euctemonis filii. Hi

omnes quum in Asiam appulissent, alios alii fines occuparunt. Neleus cum

sua manu Miletum tenuit. (5) Milesii autem ipsi de suis originibus hæc

commemorant. Per duas ætates Anactoriam fuisse totam eam regionem

nominatam, sub rege Anacte indigena et Asterio Anactis filio. Cretensium

vero classe Mileto duce in eam oram appulsa urbi, et agro ab eo nomen

immutatum. Venisse e Creta Miletum cum factione sua, quum Minoem regem

Europæ filium fugeret. Incolebant Cares eam Asiæ partem; ab iis

Cretenses in domicilii societatem recepti. (6) Occupata vero ab Ionibus

Mileto mares omnes interfecti, præter eos qui capta urbe fuga sibi

salutem quæsiere. Illorum conjuges et filias victores uxores duxerunt.

Nelei quidem sepulcrum non longe a portis est, ad lævam ejus viæ qua

Didymos itur. Apollinis quod Didymis templum est et oraculum, antiquius

est Ionum commigratione; multo vero etiam antiquius Ionum temporibus

Ephesiæ Dianæ fanum. (7) Neque tamen Pindaro nota de eo templo fuisse

omnia existimo, quum versibus prodidit, ab Amazonibus bellum Theseo

Atheniensium duci inferentibus conditum. Nam a Thermodonte profectæ

mulieres istæ sacrificarunt quidem Ephesiæ deæ et tum, quippe quæ

templum illud jam olim nossent, et quum eo tempore quo Herculem ac multo

ante Bacchum fugiebant, supplices eo se recepissent; ipsæ tamen ejus

operis auctores neutiquam fuere: verum Coressus homo indigena et

Ephesus, quem Caystri fluminis filium fuisse censent, hi templum illud

condiderunt. Et ab Epheso quidem ipsa etiam urbs nomen accepit. (8)

Incolebant tunc eam oram Leleges Carici nominis et Lydorum pars magna.

Habitabant vero circum templum supplicandi ac deprecandi causa tum alii,

tum et Amazonici generis mulieres. Androclus quidem Codri filius, Ionum

qui Ephesum venerant dux creatus, Lelegas et Lydos in superiore urbis

parte habitantes ejecit, sacræ vero areæ inquilini fœdere cum Ionibus

icto omni belli metu caruerunt. Samiis etiam Samum Androclus ademit,

eamque insulam ad quoddam tempus possederunt Ephesii, cum reliqua etiam

contiguarum insularum vicinia. (9) At enim quum pristinas recepissent

Samii sedes, Prienensibus contra Caras auxilium tulit Androclus; et

Græci e prœlio victores discedunt, ipse autem in pugna cecidit. Ejus

cadaver sublatum Ephesii sepulturæ intra fines suos mandarunt.

Monstratur Androcli sepulcrum hac ætate in via quæ est inter Dianæ et

Olympii Jovis media, ad portam Magnetidem. Insigne sepulcri est vir

armatus. (10) Iones qui Myuntem et Prienen colonis deductis

frequentarunt, Caras et ipsi his finibus exegerunt; et Myuntem quidem

Cyaretus Codri filius condidit: Prienes deducendæ Ionibus permisti

Thebani Philotan Penelei nepotem et Æpytum Nelei filium duces et

conditores habuerunt. Et Prienenses sane a Tabalo prius homine Persa,

deinde ab Hierone cive suo maximis affecti calamitatibus Ionico tamen

adhuc nomine censentur. (11) At Myuntem oppidani eo quem jam exponam

casu, urbem deserere coacti sunt. Parvus fuit in agro Myusio ad mare

sinus, quem Mæander fluvius oblimato ostio stagnum reddidit.

Stagnantibus vero marinis aquis tanta repente coorta est e palude

culicum vis, ut ea lue victi homines, urbem relinquere cogerentur. Rebus

omnibus suis, quæ auferri poterant, deorum etiam signis asportatis,

Miletum migrarunt. Mea certe ætate Myunte nihil exstat præter Bacchi

templum e candido lapide. Similis vero calamitas Atarnitis etiam, qui

infra Pergamum sunt, exitio fuit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 210 / 497 题