_ De Achaiæ situ et prisco nomine Ægialo — Ægiali primis regibus, Xutho,
Ione — Achæi, a Doribus ejecti, Tisameno duce in Ægialum profecti
Ionas expellunt — Iones ab Atheniensibus recipiuntur. _
Quæ terra inter Eleos et Sicyonios media ad mare Orientem versus
excurrit, Achaia hoc tempore dicitur ab Achæis eam incolentibus; prisco
nomine Ægialus (_Litus_) appellabatur, et incolæ Ægialenses, nominati ab
Ægialeo Sicyoniæ rege, ut dicunt Sicyonii. Alii nomen ab regionis situ
ducunt quæ litoris fere tota formam habet. (2) Postea vero, Hellene
mortuo, Xuthum reliqui Hellenis filii e Thessalia ejiciunt, eo nempe
crimine quod paternæ pecuniæ partem sibi soli vindicasset. Ιs quum
Athenas confugisset, ab Erechtheo dignus est habitus cui filiam
desponderet; e qua Achæus et Ion nati. Mox quum e vita discessisset
Erechtheus, ejus filiis de regno dissidentibus disceptator Xuthus fuit;
qui quum Cecropi natu maximo regnum adjudicasset, eum reliqui Erechthei
filii e finibus exegerunt. (3) Quare quum in Ægialum migrasset ibique
sedem constituisset suam, ibidem etiam e vita excessit. E filiis Achæus,
assumtis ex Ægialo et Athenis auxiliis, in Thessaliam veniens paternum
recepit imperium. At Ion quum bellum esset Ægialensibus et eorum regi
Selinunti illaturus, per legatos ei Selinus unicam filiam Helicen
despondit, et Ionem ipsum in regni successionem filium adoptavit. (4)
Quod quum Ioni ex animi sententia evenisset, et Selinunti defuncto in
imperium Ægialensium suecessit, et a se conditam in Ægialo urbem uxoris
suæ de nomine Helicen nominavit: gentem ipsam a se Ionas nuncupavit.
Quamquam istud eis non mutationem nominis attulit, sed additamentum.
Vocabantur enim Ægialenses Iones. Magis tamen regioni priscum nomen
mansit, quod Homerus in delectu Agamemnonis copiarum versu illo testatum
reliquit:
Per totum Ægialon circumque Helicen spatiosam.
(5) Regnante tum Ione Athenienses bellum contra Eleusinios gesserunt. In
eos quum ducem sibi arcessivissent Ionem, hunc in Attica fatum
assequitur. In Potamiorum pago ejus exstat monumentum. Ac mansit penes
Ionis posteros Ionum imperium, usquedum ab Achæis, quos et ipsos
Lacedæmone tunc et Argis Dores exegerant, regno spoliati cum universo
populo profugerunt. (6) Quæ autem inter Ionas et Achæos gesta sint
bella, mox exponam, quum prius docuero quæ res effecerit, ut soli qui
Lacedæmonem et Argos colerent, ante Dorum reditum ex omnibus Peloponnesi
incolis Achæi sint appellati. Archander et Architeles Achæi filii e
Phthiotide Argos commigrarunt. Iis Danaus filias duas nuptum dedit,
Architeli Automaten, Scæam Archandro. (7) Et Argos quidem illos mansisse
valido argumento esse potest, quod filio Archander nomen imposuit
Metanastæ (_i. e. ex patria migranti in terram aliam_). Confirmato autem
eorum imperio obtinuit usus, ut ab Achæi liberis communi nomine Achæi
tam Lacedæmonii quam Argivi, proprio autem Danai soli Argivi
appellarentur. Mox iidem a Doribus Argis et Lacedæmone pulsi misso
caduceatore ab Ionibus petierunt, ut sibi et regi Tisameno Orestis filio
incolendi jus sine bello concederent. Ibi Ionum reges incessit metus, ne
si Achæi permisti Ionibus essent, communi consilio regem sibi tum ob
virtutis, tum ob generis claritatem Tisamenum declararent. (8) Quum ergo
in ea re Achæis minime assentirentur Iones, res ad arma deducta est; et
Tisamenus quidem in prœlio occubuit, Ionas vero Achæi victores Helicen,
quo se illi e fuga receperant, persecuti victores, obsessa urbe, tandem
impune ex pacto convento siverunt abire. Tisameni sane cadaver quum
Achæi Helice sepelissent, Lacedæmonii postea Delphici oraculi monitu
ejus ossa Sparten deportarunt; et hoc etiam ipso tempore monstratur
Tisameni sepulcrum quo loco epulum celebrant Lacedæmonii, quæ Phiditia
nuncupant. Iones quum in Atticam venissent, ab Atheniensibus rege suo
Melantho Andropompi filio auctore in civitatem recepti sunt: tantum
Ionis et eo duce rerum belli gestarum memoria valuit. Traditum est
etiam, Athenienses, quum suspectos haberent Dores, ac metuerent ne illi
a se quoque manus abstinere nollent, magis suæ potentiæ studio quam
Ionum amore eos in domicilii consortium recepisse.