CAPUT XXV.

_ De templo Elide Imperatoribus Romanis dedicato — Veneris Cœlestis et

Vulgivagæ templo ac signis — Orci (Ἅδου) templo ejusque cultus apud

Eleos origine — Fortunæ templo et Sosipolidis cultu atque imagine

picta — viri, Satrapæ dicti, signo et cultu. _

Continenti cum foro tractu conjungitur antiqua ædes circumquaque

porticibus et columnis incincta; tectum vetustate collapsum corruit,

neque inter ruinas reliquum ullum signum est. Romanorum Imperatoribus

est hæc ædes dedicata. Est autem ad posticum ejus porticus quæ de

manubiis Corcyræorum erecta fuit, Veneris ædes. Area templo sacrata sub

divo non longe abest. Quæ ibi colitur Cœlestem Venerem vocant. Ejus ex

ebore et auro signum est, Phidiæ opus, altero quidem pede testudinem

premit. Area ipsa maceria est circumsepta, intra maceriam crepido, super

qua Veneris quam Vulgivagam nominant signum ex ære: capro insidet ex

eadem fabricato materia, Scopæ opus. Quæ vel testudinis, vel capri ratio

sit, quibus hæc perscrutari curæ est quærendum relinquo. (2) Jam vero

Orci ambitum et ædem (utrumque enim Elei Orco dedicarunt) semel

quotannis aperiunt, neque vel tunc introire cuiquam præterquam

sacrificulo fas est. Soli omnium ex cognitis gentibus Elei Orcum

venerantur, ob hujusmodi causam. Quum exercitum ad Pylon, quæ in Elide

est, oppugnandam Hercules adduxisset opem ei ferente Minerva, præsto

Pyliis ad ferendum auxilium etiam Orcum fuisse dicunt, quod et Herculi

esset infensus et singulari a Pyliis afficeretur honore. (3) Testes vero

citant hujus rei Homeri quoque ex Iliade versus:

Pertulit et sævus volucris mala vulnera teli

Orcus, ubi Alcides magno Jove natus ad alta

tecta Pyli miserum cruciatu afflixit acerbo.

Quodsi belli Trojani temporibus, uti ab Homero traditum est, auxilio

Græcis venit Neptunus, non alienum a vero videri possit ex ejusdem poetæ

sententia Orcum etiam Pylios ope sua adjuvisse. Elei certe huic deo ut

de se bene merito, quique esset in Herculem animo infensissimo, ædem

erexerunt, quam quotannis idcirco semel (uti mea fert opinio) recludunt,

quod ab hominibus quoque semel ad Orci domum fit descensus. (4) Suum est

apud Eleos etiam Fortunæ templum. In ejus porticu eximia magnitudine

signum dedicarunt, ligneum illud quidem, sed inauratum undique, præter

faciem tamen summasque manus et pedes, quæ partes e candido marmore

sunt. Ibidem etiam in modica cella ad Fortunæ lævam Sosipolidi honores

habentur. Deus iste e viso per somnum oblato pictura est effictus. Ætate

puerili est, chlamyde amictus varia et stellata; præ se gerit manu

altera copiæ cornu. (5) In celeberrima urbis parte signum ex ære erectum

est, juvenis nihilo magno homine procerior, facie impubi, pedibus

decussatis, utraque manu hastæ innixus. Lanea eum veste, item lintea et

byssina induunt: (6) Neptunum esse autumant, qui quum ante in Samico

Triphyliæ coleretur, deportato Elidem signo vel majore multo in honore

esse cœperit. Satrapen tamen ipsum, non Neptunum, vocant, accepto

scilicet a conditis in agro finitimo Patrensibus Satrapæ nomine. Est

vero Corybantis cognomen Satrapes.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 206 / 497 题