_ De prisco theatro et Bacchi templo, de festo Thyiis dicto — templo
Minervæ in arce Eleorum — Cyllene, Eleorum navali, et Mercurii
signo, fascino arrecto — gignentibus Eleorum agri, cultura serici
apud Seres et Seria insula — Elidis et Achaiæ finibus. _
Inter forum et Menium est theatrum vetus ac templum Baccho dedicatum;
signum fecit Praxiteles. Deorum omnium unum maxime Bacchum venerantur
Elei, et eum sacri sui, quod Thyiorum nominant, diem cum ipsis obire
dictitant. Abest ab urbe stadia circiter octo locus ubi ejus festum
celebrant: appellant Thyia. Quum in sacello lagenas tres inanes
sacerdotes deposuerunt præsentibus et civibus et peregrinis si quos
forte adesse contigerit, mox vero templi fores vel sacerdotes ipsi, vel
alii quibus curæ sit hujus rei periculum facere, suo quisque obsignant
annulo; (2) postero vero die agnitis signis ingressi vini plenas
reperiunt lagenas. Hæc uti a me commemorata sunt ex Eleis fide
spectatissima viri et aliquot item exteri ita se habere mihi sancte
dejerarunt. Neque enim res tulit ut ipse adessem, quum solenne illud
celebraretur. Ferunt etiam Andrii apud se per festos Bacchi dies vinum
quotannis sponte sua e templo manare. Quodsi hæc Græcis ut credamus
adduci possumus, nihil jam prohibet quin et quæcunque Æthiopes, qui
supra Syenen sunt, de Solis mensa fabulantur vera putemus. (3) In arce
Elidis Minervæ fanum est signumque auro et ebore fabricatum; Phidiæ
aiunt opus fuisse. Insistit deæ cassidi gallus galinaceus, quod hæc est
avis omnium pugnacissima, vel fortasse quod Minervæ cognomento Erganæ
sacra est. (4) Ab Elide Cyllenen usque spatium interest stadiûm centum
et viginti. Sita est Cyllene contra Siciliam, maritimis navium
appulsibus opportuno prædita portu. Navale ea est Eleorum, ab Arcade
vero homine sumsit nomen. (5) Et in recensu quidem Eleorum Cyllenen
plane prætermisit Homerus, verum in operis progressu non dissimulavit
scire se Cyllenen oppidum esse:
Pulydamas Otum misit Cyllenion orco,
Phylidæ socium, qui fortes duxit Epeos.
Cyllenæ duo sunt deorum delubra, Æsculapii unum, Veneris alterum.
Mercurii vero signum, quem egregie incolæ eorum finium venerantur,
erectum est super basi fascinum. (6) Est enimvero Eleorum ager et cetera
ferax et byssum educat felicissime. Cannabem quidem, linum et byssum
serunt qui idoneum ad hæc ferenda solum colunt. Sed enim quæ fila ad
textrinam usurpant Seres, ea nulla e stirpe sunt, sed hunc in modum
oriuntur. Nascitur in eorum terra vermis quem Serem Græci, ipsi Seres
longe alio appellant nomine. (7) Magnitudine est id insectum dupla
maximi scarabæi, cetera simile est araneis quæ sub arboribus texunt;
atque etiam pedes habet octo perinde ut araneæ. Hæc animalcula nutriunt
Seres in domiciliis æstivo pariter et hiberno tempore ad hanc rem
accommodatis, Opus quod faciunt filum est tenuissimum pedibus eorum
circumvolutum. (8) Annos ferme quattuor panico alitur, quinto demum
(neque enim diutius victurum sciunt) viridem apponunt arundinem, quo
pabulo bestiola illa omnium maxime delectatur; eo saturum sagina
rumpitur. Educunt inde e visceribus plura staminum volumina. Satis
constat Seriam insulam sitam in Rubri maris recessu. (9) Audivi vero qui
dicerent, non mare Rubrum, sed Serem amnem insulam illam facere, quomodo
et Delta in Ægypto a Nilo, non ab ullo mari circumdari. Talem insulam
esse etiam Seriam. Æthiopici generis sunt et hi Seres quos dixi, et
quotquot contiguas insulas tenent Abasam et Sacæam; etsi non desunt qui
non Æthiopas, sed Scythas Indis permistos esse eos dicant. Sed hæc
hactenus.
10. Qua vero in Achaiam ex Elide iter est stadiûm circiter centum et
quinquaginta septem, via ad fluvium Larisum ducit. Et hi quidem fines
ætate nostra sunt inter Achaicum et Eliacum agrum, Larisus nimirum
amnis. Priscis autem temporibus utriusque gentis terminus fuit Araxus
promontorium.