CAPUT XXIV.

_ De foro Eleorum, Hippodromo dicto — Hellanodiceone, domicilio

præfectorum ludorum — porticu Corcyraica, Pyrrhonis sophistæ signo

et monumento — templis et signis in foro, Apollinis Acesii, Solis et

Lunæ, Gratiarum, Amoris — Sileni templo et Silenis — prisco templo,

quod quernis columnis sustinetur — domo sedecim feminarum. _

Exitus alius ad forum excurrit a gymnasio, et ad domum, quem

Hellanodiceonem vocant. Est is supra Achillis tumulum: et illac ludorum

præfectos, qui Hellanodicæ dicuntur, in gymnasium venire more majorum

traditum est. Et ante solis quidem ortum cursores committunt: dimidiato

vero jam die quinquertia et graviora quæ vocant certamina.

2. Forum autem Eleorum non eadem est descriptione, qua Ionum et Ioniæ

finitimarum urbium fora, sed antiquiore multo. Porticus modicis

intervallis exædificatæ sunt, semitis pluribus intersecantibus. Nostra

ætate nomine Hippodromus forum ipsum appellatur. Erudiunt enim hic

maxime equos indigenæ. Quæ porticus ad meridiem est, Doricam præ se fert

descriptionem. Eam trifariam columnæ dividunt; in ea Hellanodicæ

plerumque per totum diem sessitant; (3) ad illas columnas Jovi aras

statuunt, quæ in subdiali fori parte sunt non ita multæ; dissolvuntur

enim non magno negotio, utpote subito erectæ. Secundum hanc porticum ad

forum accedenti, ad lævam circa extremam porticus partem est

Hellanodiceon, medio calle a foro divisus. In eo perpetuos decem menses

habitant qui ad ludorum præfecturam sunt delecti, totoque eo tempore a

legum conservatoribus (Nomophylacas appellant) edocentur de omnibus quæ

in ludorum celebratione fieri ab eis convenit. (4) A porticu ea in qua

statio diurna est Hellanodicarum, aliam porticum callis unus disjungit:

eam porticum Corcyraicam Elei nominant, quod quum Corcyræi ex Eleo agro

appulsis navibus prædam egissent, [_ipsi mox Elei-Corcyra populationibus

pervastata_] multis partibus plura domnum reportarint, quam quæ erepta

fuerant. De prædæ itaque decima porticum erectam prædicant. (5) Est

operis Dorica forma, duplici surgente columnarum ordine: eorum unus ad

forum, alter ad eas quæ ultra forum sunt partes pertinet. Mediæ porticus

lacunar non columnæ, sed continens paries sustinet, cujus utraque pars

affixas habet imagines. Ad eam porticus partem, quæ ad forum conversa

est, Pyrrhonis Pistocratis filii statua cernitur, sophistæ hominis in

omni re atque oratione assensionem retinentis. Est ejusdem sepulcrum non

longe ab Eleorum urbe: Petra locus appellatur, et priscus hoc nomine

fuisse videtur Eleorum vicus. (6) Habent Elei in fori area sub divo hæc

maxime insignia opera: ædes est et signum Apollinis Acesii. Hoc nimirum

cognominis nihil diversum ab Averruncatoris, quod Atheniensibus numen

est, significare videtur. Alia in parte Solis et Lunæ lapidea posita

sunt signa: e Lunæ capite cornua, e Solis radii exsistunt. Suum habent

et Gratiæ templum; simulacra lignea sunt, veste inaurata: facies, manus

et pedes e candido marmore; earum una rosam, talum altera, myrti frondem

exiguam tertia præfert. (7) Quæ sit insignium ratio facile conjiciat qui

attenderit, rosam et item myrtum Veneri sacram esse et in fabula de

Adonide celebrari; Gratiæ vero Veneri præ ceteris diis attributæ sint.

Talus quidem adolescentulorum et virginum lusus est, quibus nihil adhuc

ex senio decessit gratiæ. In eadem basi Amor Gratiis adsistit a dextera.

(8) Templum ibidem Silenus habet proprium, non, ut multis in locis, cum

Baccho commune. Ei Ebrietas vinum e poculo porrigit. Mortales vero ortu

Silenos esse ex eo facile conjicias, quod Sileni unius, apud Hebræos,

alius apud Pergamenos monstrantur sepulcra. (9) Novam etiam quandam in

Eleorum foro templi formam vidi: modicæ est ædes altitudinis, sine

parietibus, tectum e quercu dolatis fulcientibus tibicinibus. Monumentum

id esse inter omnes populares convenit: quisnam vero in eo sit conditus,

non memorant. Quodsi vera senex quidam quem sum percontatus mihi

exposuit, Oxyli esse monumentum statuendum fuerit. (10) In ipso etiam

foro Sedecim Feminarum quæ appellantur domus est, in qua Junoni peplum

contexunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 205 / 497 题