CAPUT XXIII.

_ De gymnasio in urbe Elide ejusque septo, Xysto dicto — memorandis in

hoc gymnasio — alio minore gymnasii septo — tertio gymnasii septo,

Maltho dicto, et memorandis in eo — curia Eleorum, Lalichmio dicta —

via Siopes dicta et templo Dianæ Philomiracis. _

In Elide memoratu digna sunt, gymnasium vetus, in quo athletas priusquam

in Olympiam descendant omnia facere institutum est, quæ ante certamen

fieri mos ritusque majorum postulat. Intra maceriam in ambitum curriculi

platani consitæ sunt. Septum illud universum Xystus (_quasi Rasus_) ex

eo appellatur, quod Hercules Amphitryonis filius ad laborum patientiam

quotidianis exercitationibus se confirmans, sentes omnes qui pullularent

eo in loco vellere ac eradere sit solitus. (2) Aliud est ab hoc

sejunctum cursorum curriculum; Sacrum incolæ appellant. Seorsum et illud

est in quo cursores [et] quinquertiones certamen meditantes decurrunt.

In gymnasio locus est quod vocant Plethrium. In eo per ætates aut

exercitationum genera ad luctam athletas committunt Hellanodicæ. (3)

Sunt et deorum in eo gymnasio aræ, Herculis Idæ, Parastatæ

(_Auxiliaris_) cognomento; Amoris, et contrarii numinis, quem eodem Elei

quo Athenienses nomine Anterotem nuncupant; Cereris etiam et filiæ.

Achilli non ara, sed inane monumentum est ex oraculo dedicatum. Ad illud

Eleæ matronæ primis ludorum initiis, die stato, inclinante jam in

vesperum sole inter ceteros quos Achilli habent honores solenne ritu

pectus plangunt. (4) Est et minor alius gymnasii ambitus majori

contiguus, quem ab ipsa figura quadrangulum nominant. Eo pro palæstra

utuntur ad exercitationes athletæ. Ibidem athletas eos committunt, qui

quum a lucta jam vacationem habeant, loris colludunt mollioribus. Est eo

in loco alterum eorum signorum positum, quæ de Sosandri Smyrnæi et

Polyctoris Elei multa Jovi dedicata fuere. (5) Est et tertius gymnasii

ambitus nomine Maltho, a molli solo fundamenti dictus. Patet hic

puberibus per omne ludorum tempus. In ejus angulo signum positum est

Herculis exstans humeris tenus; et in palæstrarum una typus in quo Amor

et Anteros cælati sunt: Amor palmæ termitem manibus tenet, quem illi

Anteros de manibus extorquere conatur. (6) In utraque primi aditus parte

ad eum ambitum, quem Maltho diximus appellari, stat effigies pugilis

pueri: hunc, qui apud Eleos legibus conservandis præfectus est

(Nomophylax dicitur) mihi narravit, patria Alexandrinum fuisse, ab ea

scilicet Alexandria quæ supra Pharum insulam est, Sarapionem nomine.

Honorem hunc ei habitum, quod in summa annonæ caritate ad ludos veniens

frumenti Eleis præbuerit. Hujus in Eleos meriti et acceptæ coronæ

Olympicæ tempus numeratur Olympias decima septima supra ducentesimam.

(7) In eodem hoc gymnasio curiam suam habent Elei; et hic specimina

edunt tum extemporanearum orationum, tum cujusvis generis scriptorum.

Lalichmium locus hic de ejus qui dedicavit nomine vocatur. Affixa sunt

circumquaque scuta, ad operis ornamentum, non ad belli usum. (8) A

gymnasio ad lavacra per viam itur, quæ Siopes (_Silentii_) dicitur,

præter Dianæ Philomiracis (_Adolescentulorum amicæ_) templum. Cognomen

dea quidem sumsit a gymnasii vicinitate. Viam vero ex eo Silentii

appellatam hominum sermo prodidit, quod ab Oxylo de exercitu suo

speculatores missi ad exploranda Eleorum consilia, mutuis in itinere

cohortationibus usi, quum propius jam ad mœnia accessissent, voce

compressa propugnatorum sermones subauscultando excipiendas esse, per

hanc ipsam viam intra oppidum clam irrepserunt: cognitis vero et

perspectis quæ volebant omnibus, salvi ad Ætolos redierunt. Ab hoc

speculatorum silentio viam nomen accepisse affirmant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 204 / 497 题