CAPUT XXII.

_ De templo Dianæ Cordaces et cognominis origine — Pisæ conditore,

Pisæorum certaminibus cum Eleis et Anolympiadibus — urbe Pylo

ejusque reliquiis — vico Heraclea, fluvio Cythero ac Nympharum

Ionidum templo et nominibus — oppidulo Letrinis ac Diana Alpheæa —

Diana Elaphiæa. _

Ab hoc monumento stadium ferme unum progressis reliquiæ templi sunt

Dianæ cognomento Cordaces: quod Pelopis comites aiunt, quum deæ huic pro

victoria ludos facerent, patriam saltationem cordacem ad Sipylum

celebrari solitam usurpasse. Non longe ab eo templo ædes est non utique

magna; in qua arca ænea et in ea Pelopis ossa conservantur. Murorum vel

aliorum ædificiorum nullæ exstant amplius reliquiæ, sed undique vitibus

consitus locus est ubi olim Pisa incolebatur. (2) Ejus urbis conditorem

nominant Pisum Perieris filium, Æoli nepotem. Ipsi quidem Pisæi

vehementer invisi Eleis, dum sibi Olympicorum ludorum condendi

auctoritatem cupidius vindicare student, exitium sibi struxerunt.

Olympiade enim octava Phidonem Argivum, impotentem tyrannum et cunctæ

Græciæ invidia laborantem, advocarunt, ejusque maxime præsidio subnisi

ludos commiserunt. Quarta deinde et tricesima Olympiade Pisæi comparatis

undique finitimorum copiis regem suum secuti Pantaleontem Omphalionis

filium, submotis Eleis, Olympicis ipsi ludis præfuerunt. (3) Has

Olympiadas, et praæterea quartam et centesimam, quam Arcades condidere,

Anolympiadas (_ac si dicas_ irritas Olympiadas) vocantes Elei in fastos

Olympiadum non referunt. Octava vero supra quadragesimam Olympiade

Damophon Pantaleontis filius in suspicionem quasi nova moliretur apud

Eleos venit; quum vero armati in Pisæorum fines excurrissent, re infecta

precibus et obtestationibus domum ut redirent persuasit. (4) Quum autem

in regnum successisset post Damophontem fratrem Pyrrhus Pantaleontis

filius, Pisæi ultro arma Eleis intulerunt: quo tempore conjuratione

facta ab Eleis defecerunt etiam Macistii et Scilluntii; hi quidem e

Triphylia; ex cetera vero vicinitate Dyspontii. His enim cum Pisæis

optime conveniebat, nempe qui urbis suæ primordia ad Œnomai filium

Dysponteum referebant. Bellum hoc Pisæorum et omnium qui cum ipsis

conspiraverant populorum internecione terminatum est. (5) Pyli Eliacæ

rudera supersunt in via montana qua ab Olympia in Elidem itur. Abest a

Pylo Elis stadia octoginta. Hanc urbem, sicuti superius commemoravi,

condidit Megarensis Pylon, Clesonis filius. Excisa vero ab Hercule ac

postea ab Eleis restituta, jam pridem infrequens et deserta est. Præter

ipsam labitur Ladon amnis in Peneum. (6) Ad hanc Pylum disputant Elei

Homeri versus istos pertinere:

Genus deduxit ab amne

Alpheo, Pyliûm late qui perfluit arva.

Ac mihi sane id persuaserunt. Hanc enim regionem perlabitur Alpheus, nec

ad aliam Pylum referre carmen licet. Nam per Pyliorum fines qui supra

Sphacteriam insulam sunt, omnino non decurrit Alpheus; neque vero ullam

cognovimus in Arcadia terra urbem eodem hoc nomine fuisse. (7) Distat

quinquaginta ferme stadia ab Olympia Eleorum vicus Heraclea. Alluit eum

Cytherus fluvius. Fons in fluvium se exonerat; ad quem fontem Nymphis

est ædes consecrata. Sua sunt propria Nymphis nomina, Calliphaea,

Synallaxis, Pegæa et Iasis. Communi quidem vocabulo Ionides nuncupantur.

Saluberrimæ sunt lavantibus aquæ ad lassitudines et quosvis corporis

dolores levandos. Appellatas autem Nymphas putant ab Ione Gargetti

filio, quum is Athenis profectus in hunc locum coloniam deduxisset.

8. Quodsi per campos Elidem proficisci volueris, stadiis centum et

viginti confectis Letrinos pervenies. Inter Letinos vero et Elidem

stadia intersunt centum et octoginta. Jam tum ab initio oppidum fuere

Letrini, quod a Letreo Pelopis filio conditum erat; mea vero ætate

domorum paucarum exstabant reliquæ et Alpheææ Dianæ cum simulacro ædes.

(9) Deæ ob causam hujuscemodi cognomen impositum memorant: Alpheum amore

captum Dianæ posteaquam ad nuptias ejus conciliandas nihil se aut

gratia, aut precibus profecturum intellexit, vim ei offerre conatum.

Verum quum illa fugiens insequentem amatorem Letrinos usque ad nocturnos

choros pertraxisset (interesse enim Nympharum lusibus consueverat), ibi

deam Alphei insidias suspicatam sibi suisque comitibus luto os

oblevisse. Quare quum Alpheus, ubi accesserat, a Nymphis Dianam

discernere nequisset, elusum infecta re abiisse. (10) Ab hoc Alphei

amore Alpheæam Dianam Letrinæos nuncupasse. At Elei, quibus cum

Letrinæis pervetus est amicitia, Elaphiææ Dianæ cæremonias accepisse

affirmant se a Letrinæis: et Alpheææ quidem nomine religionem primum

sancitam, sed temporis longinquitate hoc Alpheææ nomen in Elaphiææ

abiisse. (11) A cervorum tamen venatione Elaphiæam (_quasi Cervinam_)

appellatam ego ab Eleis existimo. Traditum tamen ab ipsis etiam est,

nutricem fuisse Dianæ Elaphion indigenam mulierem, a qua deæ fuerit

nomen inditum. A Letrinis nihilo quam stadia sex longius lacus abest

perennis aquæ, medium pertranseuntibus stadiorum trium.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 203 / 497 题