CAPUT XXI.

_ De templo Cereris Chamynæ et varia hujus cognominis ratione — gymnasio

Olympiæ et signis in eo — variis memorandis trans fluvium Cladeum et

Erymanthum — fluvio Diagone, templo Æsculapii Demæneti et Apollinis

Leucyanitæ — templo Minervæ Cydoniæ in Pisæorum finibus — fluvio

Parthenia et Harpinate — sepulcro procorum Hippodamiæ quorum nomina

recensentur. _

Altera hippodromi pars non agger, sed collis est minime arduus; ad cujus

extremum finem ædes condita est Cereri cognomento Chamynæ. Putant quidam

priscum id esse nomen: ibi enim quum Plutonis currum reciperet, terram

hiasse, et coisse rursum. Alii vero Chamynum Pisæum hominem memorant a

Pantaleonte Omphalionis filio, qui Pisæ tyrannidem occuparat, quod

acrius illi adversaretur et ad defectionem Eleos impelleret,

interemptum; de Chamyni vero pecunia templum Cereri esse ædificatum. (2)

Pro veteribus nova signa reposuit deæ ipsius et Proserpinæ e Pentelico

lapide Herodes Atticus. In gymnasio quod Olympiæ est certamina

meditantur sua quinquertiones et cursores. Crepido sub divo lapidea

eminet, in qua fuit olim erectum tropæum de victis Arcadibus. Ad lævam

aditus ejus gymnasii minor est ambitus, in quo athletarum palæstræ sunt.

Porticum eam gymnasii, quæ ortum solis prospectat, attingunt athletarum

deversoria, in Africum et occasum conversa.

3. Trans Cladeum amnem sepulcrum exstat Œnomai, terræ tumulus lapide

circumseptus. Supra monumentum ruinæ se ostendunt tectorum quæ equorum

Œnomai stabula dicunt fuisse. Regionis Arcadiam versus limites in

præsentia Eleis, ab initio vero Pisæis hoc in loco exstiterunt. Trans

Erymanthum fluvium ad Sauri jugum (sic enim locus ille appellatur) et

Sauri ipsius monumentum est et Herculis ruinosum temporibus nostris

templum. Infestum fuisse viatoribus et accolis Saurum ferunt, antequam

Hercules meritis eum pœnis afficeret. (4) Juxta hoc a prædone appellatum

jugum fluvius a meridie in Alpheum illabitur ex adverso Erymanthi. Hic

Pisæum agrum ab Arcadico dividit. Nomen ei amni Diagon. A Sauri jugo

stadia ferme quadraginta progressis Æsculapii ædes est: cognomen deo

Demænetus a conditore. Exstant hujus quoque templi duntaxat ruiuæ:

erectum fuerat in edito juxta Alpheum loco. (5) Ab hoc templo modico

distat intervallo Bacchi Leucyanitæ cognomento ædes. Præterlabitur amnis

Leucyanias, et ipse etiam in Alpheum illabens; descendit hic e Pholoe

monte. Hinc qui Alpheum transierint, Pisæorum fines ingrediuntur. (6)

Intra eos primum se vertex montis ostendit præacuto fastigio: in eo

Phrixæ urbis ruinæ cernuntur, et Minervæ ædes cognomento Cydoniæ. Hæc

ætate mea non amplius exsistebat; at salva erat ara. Dedicasse deæ

templum tradunt Clymenum, de posteris unum Idæi Herculis: venisse vero

eum e Cydonia Cretæ oppido et ab Iardano amne. Pelopem etiam Elei

dicunt, priusquam in curule certamen cum Œnomao descenderet, Cydoniæ

Minervæ rem divinam fecisse. (7) Qui processerint paulo longius, ad

Parthenian fluvium veniunt; in cujus ripa sepulcrum exstat Marmacis

equorum. Hunc Marmacem procorum omnium primum ad petendam Hippodamiam

venisse aiunt atque adeo primum omnium ab Œnomao interfectum: ejus vero

equas, quarum alteri Partheniæ, alteri vero Eriphæ nomen fuerit, ad

Marmacis tumulum Œnomai jussu mactatas et ibidem humatas: a Parthenia

itaque equarum altera fluvium nomen accepisse. (8) Est in eadem regione

alius fluvius, Harpinates dictus. Non procul ab eo fluvio visuntur

Harpinæ oppidi quum alia rudera, tum inprimis aræ. Urbem eam condidisse

Œnomaum narrant, et de matris Harpinæ nomine appellasse. (9) Hinc parvo

interjecto spatio præcelsus terræ agger est, et in eo Hippodamiæ

procorum tumulus. Œnomaum narrant alios prope alios neutiquam splendida

sepultura curasse humandos. At Pelops commune omnibus monumentum operis

magnificentia spectandum erexit, quum ut ipsis eum procis honorem

haberet, tum ut Hippodamiæ gratificaretur: mea vero sententia non alia

magis de causa, quam ut argumento esset opus illud quot et qualium

virorum cæde exsultantem Œnomaum ipse perculisset. (10) Occubuerunt

autem, sicuti iis carminibus proditum est quæ Magnæ sunt Eœæ appellatæ,

ab Œnomao occisi, post Marmacem primus Alcathous, Porthaonis filius;

post hunc Euryalus, Eurymachus et Crotalus. Horum ego trium parentes et

eorum uniuscujusque patriam cognoscere non potui. Sed qui post hos

occisus est, Acrian facile conjici possit Lacedæmonium fuisse, Acriarum

conditorem. Ad hos interfectos ab Œnomao recensent Capetum, Lycurgum,

Lasium, Chalcodontem, et Tricolonum. Postremum hunc nepotem et

cognominem Arcades memorant Tricoloni Lycaonis filii. (11) Contigit post

Tricolonum in cursu mortem oppetere Aristomachum Priantem, Pelagontem,

Æolium, et Cronium. Sunt qui præter hos recenseant etiam Erythran

Leuconis filium, Athamantis nepotem, a quo Bœotorum oppidulum Erythræ

appellatæ fuerint; et Eionem Magnetis filium, Æoli nepotem. His omnibus

commune hic erectum fuit monumentum; ad quod parentasse quotannis

Pelopem tradunt Pisæorum quamdiu imperium tenuit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 202 / 497 题